Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens sanguinis et sacri pateras, animamque sepulchro Arrival in Delos. 65 Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum, deducunt socii navis et litora complent : 70 provehimur portu, terraeque urbesque recedunt. Sacra mari colitur medio gratissima tellus quam pius Arcitenens oras et litora circum occurrit; veterem Anchisen adgnoscit amicum. Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus. Templa dei saxo venerabar structa vetusto : 'Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli. Quem sequimur? Quove ire iubes, ubi ponere sedes? Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.' Response of the Oracle. Vix ea fatus eram : tremere omnia visa repente, liminaque laurusque dei, totusque moveri 75 80 85 90 mons circum, et mugire adytis cortina reclusis. 95 hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris, et nati natorum, et qui nascentur ab illis.' Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt, quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti? Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum, 'Audite, O proceres' ait 'et spes discite vestras : Creta Iovis magni medio iacet insula ponto; 100 mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae. Sic fatus, meritos aris mactavit honores, taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo, nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. Settlement in Crete. Fama volat pulsum regnis cessisse paternis Idomenea ducem, desertaque litora Cretae, hoste vacare domos, sedesque adstare relictas. Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus, bacchatamque iugis Naxon viridemque Donysam, Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor Cycladas, et crebris legimus freta consita terris. Nauticus exoritur vario certamine clamor ; hortantur socii: Cretam proavosque petamus ! Prosequitur surgens a puppi ventus euntis et tandem antiquis Curetum adlabimur oris. Ergo avidus muros optatae molior urbis, Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem hortor amare focos arcemque attollere tectis. Iamque fere sicco subductae litore puppes; conubiis arvisque novis operata iuventus; |