Imagens das páginas
PDF
ePub

A1

Dido's Love.

T regina gravi iamdudum saucia cura volnus alit venis, et caeco carpitur igni. Multa viri virtus animo, multusque recursat gentis honos; haerent infixi pectore voltus verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. Postera Phoebea lustrabat lampade terras, umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem : 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent ! Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis ! Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum : degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille iactatus fatis! quae bella exhausta canebat! Si mihi non animo fixum immotumque sederet, ne cui me vinclo vellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, solus hic inflexit sensus, animumque labantem impulit adgnosco veteris vestigia flammae. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentis umbras Erebi noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.' Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

[blocks in formation]

Anna's Counsel.

Anna refert: O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa, nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris? Id cinerem aut Manis credis curare sepultos? Esto aegram nulli quondam flexere mariti, non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit: placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem, quorum consederis arvis? Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam, germanique minas?

Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda

hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
coniugio tali! Teucrum comitantibus armis
Punica se quantis attollet gloria rebus !

Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
indulge hospitio, causasque innecte morandi,
dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion,
quassataeque rates, dum non tractabile caelum.'

His dictis incensum animum inflammavit amore,
spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
exquirunt; mactant lectas de more bidentis
legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.

Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido
candentis vaccae media inter cornua fundit,
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,

35

40

45

50

55

60

[graphic][merged small]

instauratque diem donis, pecudumque reclusis pectoribus inhians spirantia consulit exta.

Dido's Madness.

Heu vatum ignarae mentes ! quid vota furentem
quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas
interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.
Uritur infelix Dido, totaque vagatur

urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos; haeret lateri letalis arundo.

Nunc media Aenean secum per moenia ducit,
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam;
incipit effari, mediaque in voce resistit;
nunc eadem labente die convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
sola domo maeret vacua, stratisque relictis
incubat, illum absens absentem auditque videtque;
aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
detinet, infandum si fallere possit amorem.
Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
exercet, portusve aut propugnacula bello

tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque
murorum ingentes aequataque machina caelo.

Juno's Scheme.

65

70

75

80

85

Quam simul ac tali persensit peste teneri cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:

90

« AnteriorContinuar »