Imagens das páginas
PDF
ePub

nos fallunt, clarissima huic rei accendetur lux, si sequentia tenemus.

Si quis dicat, pater librum dono dedit amico, nemo non rò pater ad personam loquentis, et rò amico ad patrem referet, et rò librum indefinite dictum putabit. Quodsi vero de alius hominis patre, nec de patris, sed de eius, qui loquitur, amico, ac de certo aliquo libro sermo esset, id profecto additis pronominibus significandum, dicendumque esset, illius pater hunc librum meo amico dono dedit. Pater enim, liber et amicus nomina adpellativa sunt, quorum notio magnum individuorum comprehendit amplectiturque numerum, ita ut non nisi alia adiecta voce eorum significationem certis finibus includente de certis quibusdam individuis adhiberi possint. Eidem autem rei etiam adiectiva inservire, sua sponte patet. Saepissime autem accidit, ut notio nomine adpellativo comprehensa non adiectivi pronominisve adiectione circumscribi terminarique possit, sed substantivum aliquod ad id requiratur, quo vel auctor causave, vel possessor alicuius rei denotetur, vel tempus locusve indicetur, quando et ubi aliquid exstiterit exstetve, vel totum significetur, cuius id pars sit etc., ut hac ratione plane adpareat accurateque definiatur, de qua re sermo sit. Illud vero substantivum, quod notioni alii substantivo subiectae accuratius definiendae inservit, in genitivo casu collocatur; et hic casus igitur adiectivi pronominisve vice fungitur, atque tamquam adiectiva substantivorum forma considerari potest. Quemadmodum igitur ad eum, de quo loquimur, diem significandum adiectivo vel pronomine adiecto dicimus hodiernus dies, crastinus dies, hic dies, sic quoqne notionis nomine adpellativo comprehensae ambitum genitivi casus adiectione circumscribimus, et ad quod individuum quamve individuorum classem illud referendum sit, declaramus. Idem profecto in hanc constructionis rationem cadit, quod in compositione coniunctioneque duarum pluriumve vocum lo

cum habet. Quodsi enim ex duabus pluribusve vocibus
una effingitur, notiones quoque illis subiectae ire unam
coguntur et unius vicem notionis sustinent; idem vero
et de genitivi casus coniunctione cum nomine adpellativo
adfirmari posse, quis est, qui non intelligat? Et pro-
fecto vix verendum est, ne a vero aberremus, conten-
dentes, eandem regulam, quae in vocum compositione
spectanda est, et in illa genitivi casus constructione va-
lere. Videtur ea enim tum modo adhiberi posse,
si no-
tiones nomine adpellativo et genitivo, qui ei adiungitur,
casu expressae eiusmodi sunt, ut plane coalescere atque
ita unius notionis vicem sustinere possint 1). Omnes
igitur relationes ita comparatae, ut eae notiones, inter
quas illae intercedunt, in unam coniungi consociarique
possint, genitivo casu designantur. Haec vero genera-
tim atque universe dicta ac disputata sunt; significantur
enim illo casu aliae adhuc in nonnullis linguis relatio-
nes: id vero uniuscuiusque linguae indoli atque naturae
tribuendum est 2). Una tamen harum relationum geni-

1) Ita quoque fit, ut apud nos in substantivis compositis id, quod definiens adpellatur, quodque priorem semper occupat locum, definiendo saepc in genitivo casu praeponatur, ut e. g. in Geburtstag, in qua compositione et hoc notandum est, priorem vocem, quae feminini generis est, ad genitivum designandum masculina forma esse adhibitam.

2) Quae de natura atque indole genitivi casus a nobis disputata sunt, non omnino a vero esse alicna, cx Hebraica praecipue videtur adparere lingua, quae, adiectivis non multum abundans, in eorum, quibus deficitur, locum substantiva plerumque substituit. Quae quidem substantiva licet interdum sine omni immutatione formae eis adiungantur, quorum notio illis adiectis accuratius definienda est, ita ut adpositione quasi cum his connexa sint, e. g. ', verba vera; plerumque tamen alterum illorum substantivorum genitivo casu adhibetur, ita vero, ut saepius id, quod qualitatem, quam quod substantiam eius adiectione accuratius designandam significet, genitivi casus locum obtineat, e. g. u, vérba

1

tivo significatarum, quae omnibus linguis communis est, hoc loco haud praetermittenda est silentio; etenim post substantivum, in quo agendi inest vis, genitivo significatur quoque huius actionis obiectum, nonnumquam etiam id, quod agendo efficitur, e. g. educatio liberorum, exstructio tectorum etc.

De vocativo non est, quod fusius agamus. Adpel

εὖ

vera;, vestes sacrae; i montes alti. Eadem ratione in lingua Franco-gallica et Italica eorum, quibus hae linguae carent, adiectivorum loco substantiva adhiberi solent, cum illa particula coniuncta, qua genitivi casus relationem significari adfirmant, e. g. une montre d'or; l'orologio d'oro. At enim vero etiam Graeci Latinique auctores pro adiectivo usurparunt genitivum, et pro genitivo contra saepius adiectivum adhibuerunt, scripseruntqae e. g. εúΦρονὴ ἄφρων ριο εὐφρονὴ ἀφερόεσσα (Sophocl. Εlectr. 19.); ἐλπίδων ἀρωγοί pro ἀρωγοὶ ἐλπισθέντες (ibid. 846.); herba veneni pro venenata (Virg. Ecl. IV, 24.); Karavýïos åydaὃς υἱός pro Καπανήος υἱός (Hom. Il. V, 241.); Γοργείη κεφαλή, δεινοῖο πελώρου pro κεφαλὴ Γοργούς δεινοῦ πελώρου (ibid. 741.); Θρόνοι οἱ Κρεοντοίοι pro οἱ θρόνοι Κρέοντος (Soph. Οed. R. 400.); φόνος ὁ Λαΐειος pro ὁ φόvos Aaïou (ibid. 450.). Hinc quoque adparet, qua ratione e. g. Caesar (Bell. Gall. I, 40.) scribere potuerit: Factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquis usus et disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarent; etenim servili tumultu positum est pro tumultu servorum, et ad hanc posteriorem vocem igitur quos referendum: eodemque modo Graeci dixerunt: δαὴρ αὖτ ̓ ἐμὸς ἔσκε κυνώπιδος (Hom. Il. III, 180.); σφὼ δ ̓ ἀντ ̓ ἐκείνων τἀμὰ δυςήνου κακὰ ὑπερTOVεLTOV (Soph. Oed. Col. 344.); in hisce enim enuntiationibus pronomen possessivum genitivi pronominis personalis, unde illa pronomina derivata sunt, obtinet locum; nec denique dubitari potest, permultorum, saltem adicctivorum originem a substantivorum genitivis esse repetendam, e. g. regius, ligneus, lapideus, a genitivis regis, ligni, lapidis etc. vid. Beckers Organism der Sprache p. 101. cf. quoque §. 61.

latur enim ita illa substantivi forma, qua eum compellamus, cum quo sermonem communicare volumus, et ad quem orationem nostram dirigimus 1). Hac forma igitur, quam quoque Grammatici non sine optimo iure casum secundae personae nominarunt 2), ea, ut prae clare iam observavit cel. Hermannus, exprimitur relatio, quae inter notionem aliquam atque mentem sensumque eius intercedit, qui de ea cogitat loquiturque, quamque a Philosophis subiectivam nuncupatam esse inter

omnes constat.

Praeter eos, quos adposuimus, casus in nonnullis linguis, e. g. in Latina, sexta substantivorum exstat forma, quae vel nude posita vel cum praepositione aliqua coniuncta diversissimas significat relationes, maxime tamen ex parte locum, tempus, causam, instrumentum,

1) ,, Quand on nomme la personne à qui on parle, ou la chose à laquelle on s'adresse, comme si c'étoit une personne, ce nom acquiert par-là un nouveau rapport, qu'on a quelquefois marqué par une nouvelle terminaison qui s'appelle vocatif.“ Gramm. génér. et raisonn. de Port - Royal. Ch. 6. p. 285.

[ocr errors]

,,Der Sprechende äussert die Auszeichnung dessen, welchem er sich mittheilt, durch Laute, welche den Begriff Du ausdrücken. Statt des Du kann der Name dieser Person ausgesprochen werden. Wenn für die Bezeichnung der Personen (oder personificirten Gegenstände), in so fern sie diejenigen sind, mit welchen man eben spricht, eine characteristische Form eingeführt ist, so ist dies die Form des Vocativ." Vaters Versuch einer allgemeinen Sprachlehre. Halle 1801. p. 190 et 242.

2) Obloquitur quidem Sanctius in sua Minerva, ubi (L. II. c. 6. p. 228. ed. Bauer.). „Vocativus, inquit, non est secundae personae, ut aiunt Grammatici, sed res aliqua, cum qua sermonem communicamus.“ At vero cum iam refellit Perizonius, qui (1. c.),, Immo vero est, inquit. Hoc enim secundae in arte Grammatica dici debet, quod designat eum, cum quo loquens sermonem communicat, seu quem alloquitur. Vocativus au

tem semper dirigitur ad eum, quem alloquimur; est itaque vocabulum secundae personae, seu secundam personam uotans.“

1

materiamque spectantes; eique formae nomen ablativi inditum est 1).

Sex igitur apud Latinos 2) casus sunt, quorum duo,

1) " Der Verhältnisse der Gegenstände gegen das thätige Subject im Satz sind wenige, aber desto mehrere, ja unzählige giebt es in Ansehung der Dinge überhaupt. Die vorzüglichsten derselben sind die Begriffe der Concomitenz, der Zeit, des Ortes, der Materie, woraus etwas besteht, des Ursprungs, der Ursache, des Masses. Alle diese werden in verschiedenen Sprachen verschiedentlich ausgedrückt, mehrentheils durch besondere Verhältnisswörter, die mit besonderen Fallendungen zusammengesetzt werden. Daraus ist denn im Lateinischen eine besondere Fallendung entstanden, die man höchst verkehrt den Ablativ, deutsch den Nehmefall, und späterhin im Griechischen, um dasselbe dem Lateinischen zu assimiliren, sogar den Wegtragungsfall genannt hat. Alle dergleichen Verhältnisswörter sind Zusätze entweder zum Subject oder zum Object, oder deuten auf besondere Umstände, und ergänzen also den Satz, wie das Adverbium sein Verbum. Sollte also der Ablativ einen Namen im Deutschen bekommen, obgleich der Deutsche keinen Ablativ hat, so müsste er der Zusatz- oder Ergänzungsfall heissen." Philosophische Principieu einer allgemeinen Sprachlehre nach Kant und Sacy. Königsb. 1805. p. 73 sq. Cf. Grammaire de Port - Royal. p. 290. Sanct. Minerv. L. I. c. 6. p. 39. et L. II. c. 7. p. 232. ed. Bauer.

[ocr errors]

2) His sex casibus nonnulli grammaticorum duos alios addendos esse censuerunt; cuius quidem rei Sergius in Donat. L. H. p. 1844 ap. Putsch.) mentionem faciens, „Alii, inquit, septimum etiam addunt casum, qui ablativo similis invenitur. Nam quando dico re vera, doctior illo, et doctior ab illo, eadem invenitur locutio; quando autem dico illo praesente suscepi, et ab illo praesente suscepi, non est similis ab utroque casu elocutio Nar, illo praesente suscepi, inter duas tantummodo res geri videtur. Nonnulli adiungunt octavum casum, qui fit, cum quid per accusativum cum praepositione possumus dicere, dicimus per dativum sine praepositione, ut, clamor it in caelum, et, it clamor caelo, ut subeunt ad murnm, et subeunt muro." Servius quoque ad Virg. Ecl. II. (Mollia luteola pingit vaccinia caltha) ,,Nisi luteola, inquit, septimus sit casus, non stat versus." Cf.

« AnteriorContinuar »