Imagens das páginas
PDF
ePub

quia e. g. actio voce scribere expressa non minus in sensum incurrit, quam ille, qui scribit. Haudquaquam igitur est, quod miremur, post haec verba constructionem illam accusativi cum infinitivo esse adhibitam; haec vero verborum structura quum semel esset in linguas introducta, eius ratio, si indoles naturaque linguae illi non adversabantur, facillime latius patere, ipsaque ibi adhiberi potuit, ubi vestigia eius originis prorsus nulla adparent, et in aliis linguis, e. g. in Germanica, ut supra vidimus, nominativus cum infinitivo poni debet. Illa vero, quae iam adtulimus, non omnino vana esse, inde quoque patere videtur, quod in lingua Graeca post nonnuila sensuum verba, quae genitivum adsciscunt, hic casus participio iunctus accusativo cum infinitivo Latinorum plane respondet, e. g. ἤκουσα δέ ποτε αὐτοῦ καὶ περὶ φίλων διαλεγομένου.

Adfirmavimus quidem, subiectum enuntiationis semper nominativo efferri casu; at vero inde omnes fere eas excipiendas esse sententias, in quibus infinitivus verbi finiti locum obtinet, iam ex eis, quae modo disputavimus, manifestum est. Huc accedunt quoque in lingua Graeca Latinaque illae enuntiationes, in quibus absoluti, quos vocant, adhibentur casus, cuius quidem constructionis rationem explicandi munus alio tempore nobis suscipiendum erit.

Non omnia unius eiusdemque linguae substantiva eadem flectuntur ratione, sed iidem casus diversissimis saepe ultimae ipsorum syllabae mutationibus designantur. In multis vero nominibus illi eadem exprimuntur terminatione; quo sane factum est, ut in eis linguis, in quibus substantiva per casus flectuntur, plures declinationes exstent. Illa enim substantiva, quorum terminatio iisdem mutationibus obnoxia est, una comprehenduntur declinatione; et quot illa flectendi in quaque lingua inveniuntur modi, tot ea dicitur habere declinationes. Quot sane apud Graecos Latinos que declinationes sint, inter

omnes constat; de numero vero earum, quae in Germanica lingua constituendae sint, Grammatici adhuc inter se disceptant. Omnibus rite perpensis corum sententiae calculus videtur adiiciendus, qui illas ad sex redigendas censent, ita ut terminatio nominativi pluralis numeri id sit, unde intelligatur, ad quam quodque substantivum referendum sit declinationem, illa vero nomina, quae feminini generis sunt, prima atque secunda comprehendantur. Formulas quidem harum sex declinationum infra adposuimus 1); accuratius autem et fusius de iis disputare, non est huius loci..

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

128

VI.

DE

PARTIUM ORATIONIS

INDOLE ATQUE NATURA.

COMMENTATIO IV.

MDCCCXV.

Qua

uaecunque in linguarum thesauris reposita sunt verba, ea in primaria secundariaque dividenda esse, in harum commentationum prima docere conati sumus. Primaria nimirum illa putanda esse monuimus, quae vel res vere exstantes, notionesve animo nostro eadem ratione, ac si illis eiusmodi res, a philosophis substantiarum nomine insignitae, subicctae essent, formatas, vel ea designent, quae nobis de illis rebus notionibusve enuntianda sint; ad secundariorum numerum vero ea referenda, quae vel rationi, qua notiones enuntiationesve ad se invicem referantur, significandae, vel his ipsis enuntiationibus inter se coniungendis inserviant. Quae posteriora quùm ita comparata sint, ut per se fere omni careant potestate, eorumque significatio, ut articuli, praepositionum coniunctionumque, non, nisi cum aliis coniuncta sint, recte intelligi possit, prioribus omnino illa verba, sive ad substantiam, de qua aliquid enuntiamus, accuratius definiendam, sive ad enuntiationem illam ipsam constituendam adhibeantur, adnumeranda esse, quorum vis tum quoque adpareat, quum sola posita sint, per se patet. Quae inter verba quamquam primus praecipuusque locus verbo, a grammaticis proprie sic dicto, concedendus est, proxime tamen ad substantivum accedit adiectivum, quod ad singularum substantiarum notionem sin

minus absolvendam, attamen accuratius definiendam pror. sus requiritur. Naturam enim indolemque rerum sive substantiarum ipsam perspiciendi facultatis quum simus expertes, quas animo nostro earum formamus notiones, hae nihil aliud sunt, nisi qualitatum in illis conspicuarum coacervationes quasi coniunctionesque ), quibus, finito certisque terminis circumscripto spatio inclusas quum eas cogitamus, formam quandam tribuimus figuramque. Forma enim figuraque ad substantiarum naturam utique pertinet, nec absque illa ulla in animo potest informari: unde fit, ut, quemadmodum in enuntiationibus temporis semper habenda est ratio, huiusque notio ab illis abesse non potest, ita in substantiarum quasi imaginibus effingendis spatii notio accedat prorsus necesse sit. Spatium enim tempusque id sunt, unde omnes nostrae pendent cogitationes.

Substantivis igitur designantur substantiae, sive illae qualitates, quae earum naturam indolemque constituunt. At vero quum longe maior illorum numerus non res hominesve singulares, quos philosophi individuorum nomine insigniverunt, sed eorum classes generaque significet, non omnes in his individuis occurentes qualitates, sed cas tantum, quae omnibus ad unam classem idemve ge

[ocr errors]

1) Idem monet quoque Bernhardi, qui, Eine Substanz, inquit, ist nichts weiter als eine Vereinigung mehrerer Eigenschaften zu einer Einheit, die man also auch wieder zertrenňen, zerlegen und zusammensetzen kann. Attributive drücken die Empfindung für die Imagination, das Merkmal für den Verstand aus, und sind eine im Substantiv liegende Eins, deren vollständige Aufzählung die Substanz selbst constituirt. Un sich das letztere deutlich zu machen, sehe man, was eine Erklärung ist. İst es nicht das Auflösen einer Substanz vollständig in wesentliche Merkmale, und muss nicht die Möglichkeit der übrigen aus diesen hergeleitet werden?" Anfangsgründe der Sprachwissenschaft. Berol. 1805. p. 119 et 143. cf. Eiusdem Sprachlehre. Berol. 1801. T. I. p. 138 sqq. et 172 sqq.

nus pertinentibus communes sunt, substantivis comprehendi, sua sponte patet. Iam vero fieri potest, ut ad rem aliquam accuratius designandam qualitatis, qua a reliquis eadem classe comprehensis rebus praecipue distinguatur, significatio nomini ei imposito adiicienda sit; ei autem usui adiectiva inservire, inter omnes constat: quae sane haud levis adiectivorum formandorum causa erat, etiamsi homines, qua valent animi sagacitate, qualitates a se invicem non seiunxissent, propriisque earum nominibus sermonem ditassent.

Adiectivi quae natura sit atque indoles, etsi clare adpareat, tamen grammaticorum nonnulli in eo definiendo a vero longe aberraverunt, id quod iam ex eis adparet, quae Sanctius de hac re tradit, quí, »Primum omnium, inquit ), adiectivum necesse est sit omne nomen, unde duci potest comparatio, ut senior, iunior, adolescentior; quia qualitas nominibus significatur adiectivis, non substantivis.<< Optimo profecto iure haec

reprehenduntur a Bauero 2), qui in notis illis verbis adiectis, »>Non placet ubique, inquit, philosophus Sanctius, ut nimis fere Aristoteleus, immo Scholasticus: et salubriora semper disputat Perizonius, sanus Criticus, non affectans philosophari, sed nec novandi cupidus, quod saepius abripuit eximium cetera Hispanum. Primo non satis adparet, velitne, hanc esse definitionem adiectivi, an hoc tantum: quae comparationem recipiant, ea non esse substantiva? Quorum illud si sit, quaerere liceat, quo loco habeamus illa, manifeste tamen adiectiva, in quae non cadat conditio comparandi, i. e. graduum, per quorum discrimina magis minusve tribuantur nomini alii, vel eidem alio tempore atque alio, vel conditione alia, tamquam coelestis, terrester, immortalis, secundus, etc. et quando participia et ipsa, recte ille qui

1) Fr. Sanctii Minerva. T. I. c. 7. p. 64. ed. Bauer. 2) v. 1. c.

« AnteriorContinuar »