Imagens das páginas
PDF
ePub

16

II.

DE ARTICULI

GRAECAE LINGUAE ORIGINE,"

NEC NON

DE IPSIUS USU APUD HOMERUM.

MDCCCX.

Nihil profecto est, quod maiorem in linguis ediscendis

[ocr errors]

nobis adferre possit utilitatem, quam recta, accurata et perspicua partium, quas dicunt, orationis cognitio; nec mihi a vero aliena proferre videor, adfirmans, omnes, quae grammatica philosophica continentur, regulas hac cognitione tamquam firmissimo niti fundamento, totumque grammatices studium absque illa vani esse laboris, nullosque nos inde fructus posse percipere, nisi illorum sermonis elementorum naturam plane perspexerimus. Quam maxime igitur dolendum est, quod grammaticarum, in quibus Graecae Latinaeque linguae regulae pertractatae atque expositae sunt, auctores earum, quas philosophici linguarum investigatores nobis proposuerunt, partium orationis definitionum nullam fere habuerunt rationem, quum sane id agere debuissent, ut eas quam maxime claras, perspicuas, et omnibus suis numeris perfectas redderent absolutasque. Quid enim est, quod magis linguarum studiosos perturbet, maioremque illis facessat laborem, quam si innumera illa, quae in usu et constructione s. compositione infinitivi, participiorum gerundiorumque cum reliqua oratione observanda sunt, praecepta sibi proponi vident, quibus, ut iustas partium illarum orationis acquirerent notiones, numquam contigerit. Quas quidem licet animus minime refugiat

accuratius uberiusque iam nunc explicare atque evolvere, in aliud tamen id differendum credidi tempus, ne nimis longe a proposito aberrarem, ea ex grammatices philosophicae praeceptis proponere contentus, quae ad articuli Graecae linguae, quem Grammatici antiqui praepositivum vocant, naturam indolemque enucleandam plane sunt necessaria. At vero id priusquam adgrediamur, origo articuli summatim universimque videtur investiganda, ita ut non Graecae solum linguae habeamus rationem, sed linguas simul respiciamus recentiores, ut ad veritatis lucem illas cum Graeca comparando eo certius accedamus.

Primum igitur ad illam nos convertamus linguam, quae, quamvis per se ipsa, quum naturali illa vi et gravitate, qua e. g. lingua Anglicana et Germanica excellunt, ut celeberrimi, qui ea usi sunt, scriptores testantur, plane orbata sit, non magnopere intentiore studio digna videatur, tamen nostris temporibus omnibus illis, qui ad altiora nituntur, scitu quam maxime necessaria est, Francogallicam scilicet, et videamus, unde articulus ille, qui a Grammaticis parum accurate finitus adpellatur, originem traxerit. Sunt vero huius articuli duae formae, quarum altera masculinum, altera vero fe mininum genus indicatur, le scilicet et la. Quis est, qui non videat, has voces re vera nihil aliud esse, nisi ultimas syllabas pronominis demonstrativi ille, illa, ideoque, si ad ipsarum originem respicimus, nullam aliam proprie habuisse significationem, quam quae illi pronomini in Latina lingua fuerit adtributa, eam nimirum, ut rem indigitaret, de qua loquimur, et quam a caeteris eiusdem generis rebus distinguere cupimus. Quod si iam ad linguam Italicam progredimur, eadem sane ratione articulum in ipsa reperiemus formatum, ita videlicet, ut a pronomine illo, cuius paulo ante mentionem fecimus, deductus sit, et alterutram ipsius nobis exhibeat syllabam, eaque constet. Articulus enim, linguae

Italicae finitus, de quo solo hic agitur, in masculino genere duas formas habet, il et lo, quae ultima vox, Ita ad genus femininum indicandum, in la mutatur. sane solis luce clarius est, et Francogallicae et Italicae linguae articulum a Latina originem traxisse lingua, quae ipsa eo caret, solisque nominibus adpellativis, tota proprie genera seu potius proprietates totis generibus communes significantibus, ad individuum aliquod indigitandum sine ullo utitur additamento. Lingua vero Anglicana, et ea, qua nos gloriamur, minime hoc defectu laborant, sed articulum formarunt adsumseruntque finitum, qui eadem ratione, ut in Gallica et Italica lingua, a pronomine demonstrativo derivatus est, in Anglicana a pronomine Anglo-Saxonicae linguae the 1), et in Germanica a voce der, quae et pronominis demonstrativi et articuli vicem sustinet.

Quibus quidem praemissis ad Graecam, quae copia verborum, elegantiaque et varietate constructionis omnes reliquas antecellit, nos convertamus linguam, videamusque, quid de finiti, s. ut grammaticarum Graecarum auctores ipsum adpellant, praepositivi articuli origine

-

1) Reperitur hoc pronomen in versione dominicae orationis Anglo-Saxonica, cuius auctor Saeculo octavo p. C. n. vixisse videtur; v. Kinderling Geschichte der Nieder- Sächsischen oder sogenannten plattdeutschen Sprache. Magdeb. 1800. p. 191. Versio quidem ipsa haec est: Thu ure fader, the art on heofonum. Si thin noman gehalgod. Cume thin rike. Si thin willa on eorthan swa on heofonum. Syle us to dag urne daegwanlican hlaf. And forgif us ure gylter, swa we forgifat tham the with us on kostnunge. Ac alys us us agyltath. And ne laed thu na v. Freher in Monument. vet. Heidelb. fram yfele. Si hit swa. Eccard in 1619. 4. Boxhorn in rudimentis relig. Christ. Catechesi Theotisca. p. 201.

Schilter in Monum. Catechet.

Willen

T. II. Thes. Antiquit. Teut. P. 2. p. 76 et 82. büchers practische Anweisung zur Kenntniss der Hauptveränderungen und Mundarten der teutschen Sprache. Leipzig 1789.

P. 135.

statuendum sit. At enim si a vero hac in re non aberrare, idque omnino indagare investigareque volumus, vetustissima scriptorum Graecorum monumenta inspiciamus necesse est, praecipue vero praeclara illa, quibus Homeri nomen inclaruit, poemata. Quae quidem si evolvimus, in unaquaque fere pagina invenimus loca, quae nos docent, articuli praepositivi vim initio nullam aliam fuisse, ipsumque nullam aliam habuisse significationem, quam quae postea pronominibus demonstrativis vel demonstrativo-relativis fuerit adtributa 1). Supervacaneum esset, muita ad hoc probandum allegare loca, quum numerus eorum fere infinitus sit, sufficiatque unum alterumve in medio proponere. Exemplo vero ea, quae diximus, comprobantia in primis Iliados reperiuntur paginis, ubi haec legimus:

Ι. 11. οὔνεκα τὸν Χρύσην τίμησ ̓ ἀρητῆρα

Ατρείδης· ὁ γὰρ ἤλθε θοὰς ἐπὶ νῆας Ἀχαιῶν Ι. 29. τὴν δ ̓ ἐγὼ οὐ λύσω, πριν μιν καὶ γῆρας ἔπεισιν ἡμετέρῳ ἐνὶ οἴκῳ

[ocr errors]

1) Minime igitur audiendi sunt ii, qui adfirmant, articulum praepositivum interdum vicem pronominis obire (v. Vollständige Griech. Sprachlehre. Leipzig 1802.), quum dicere debuissent, illum hanc primitivam vim nonnumquam retinere, id quod quoque Reiz in libro de prosodiae graecae accentus inclinatione p. 7 innuit, ubi quaedam ad articulum spectantia pertractans haec adfert: Non solent Attici scriptores articulum ,hunc ita simpliciter hac potestate adhibere. Itaque librarii, ,,quibus consuetudo Attica notior et familiarior erat, in descri,,bendo Herodoto, cuius lingua retinuit illum simplicem usum pronominalem articuli, sed eius duntaxat a ,,pauca loca male deformaverunt. 3, 43. To ,, ἐποίεε, ἵνα κ. τ. λ. Legit Abreschius, ,,probante Wesselingio. Erat scribendum rou ,,τῶνδε εἵνεκα καὶ ταῦτα ἐποίουν. Malit Wesselingius, ,,τῶνδε δὲ εἵνεκα. Oportet scribi, τῶν δὲ εἵνεκα. - V.

quoque Buttmann.

incipientis, non de elvena TaŬTα τοῦδε δὲ εἵνεκα de εivena. 9, 25.

quibus versibus adhuc sequentes addamus;

ΙΙ. β, 243. ὡς φάτο, νεικείων Αγαμέμνονα, ποιμένα λαῶν,

Θερσίτης, τῷ δ ̓ ὦκα παρίστατο δῖος

Οδυσσεύς.

Π. η, 379. ὡς ἔφας· οἱ δ ̓ ἄρα τοῦ μάλα μὲν κλύον,

II.

ἠδ ̓ ἐπίθοντο.

Π. γ, 379. αὐτὰρ ὁ ἄψ ἐπόρουσε, κατακτάμενος μετ

ἔγχει καλκείῳ·

νεαίνων

Sed quid pluribus immoremur exemplis colligendis adponendisque, quum luce ipsa clarius sit, voci illi, cui postea nomen articuli praepositivi inditum est, principio vim tantummodo pronominis demonstrativi vel demonstrativo-relativi fuisse subiectam, ipsamque paulatim deinde eam, qua articuli natura indolesque continetur, adsumsisse accepisseque significationem, Jam vero singulari opus est disquisitione, ut planum faciamus, quae vis proprie articulo inhaereat, et qua de causa eae linguae, quas excultioribus nos licet adnumerare, ipsum adsciverint. Cui quidem rei ut necessariam adferamus lucem, non singulas nostrae contemplationi subiicere debemus linguas, sed statim ad ea convertere animum, quae grammatices philosophicae de ea nos docent praecepta. His igitur magistris edocemur, ad diversa primum, quae exstant, substantivorum nobis adtendendum esse genera, quae quidem ex notionibus singulis substanIam vero si illas accutivis subiectis constitui debent.

ratius expendimus, reperimus, ipsas partim eis notionibus, quae a philosophis adpellantur concretae, partim eis adnumerandas esse, quibus nomen abstractarum impositum est; unde clarum fit, etiam substantiva in abstracta et concreta esse dividenda 1). Ea vero substan

1) Ea substantiva, quae a grammaticis recentioribus abstracta atque concreta adpellantur, olim incorporalia et corpo

« AnteriorContinuar »