Imagens das páginas
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Cum quacunque igitur diversorum temporum nota participia seu illae voces coniungi possunt, quae diversas agentis perpetientisve rei conditiones designant. Haud vero credere debemus, nova inde oriri tempora; horum enim numerus illis, quos supra descripsimus, terminis ita inclusus esse videtur, ut extra eos egredi non possit: nihilque aliud eiusmodi verborum formulis indicatur, quam tempore nota, quae participio addita est, designato agentis perpetientisve conditionem talem fuisse, qualem participium significat. Scripturus sum igitur idem est, quod scribendi consilium cepi 1). Nec hoc quem

quam fugiet, proprias temporum formas in locum earum fere formularum in priore systemate adpositarum successisse, quae conditionem rei quum maxime agentis perpetientisve adtingunt. At vero eiusmodi quum deessent formae, quae rоu ypaÇóμsvos fueram, fui et fuero notiones exprimerent, illo autem participio, quod vocant praesentis passivi, lingua Latina careret, illarum vice adhibebantur scriptus eram, scriptus sum et scriptus ero, quia hae formulae significatione proxime ad eas

1) Valeat possessor oportet, si comportatis rebus bene cogitat uti; inquit Horat. Epist. I, 2, 49: huiusque loci posteriora verba interpretes explicant per μέλλει εὖ χρῆσθαι.

accedebant, nuit:

qui usus in deponentibus quoque obtiquarum quidem formularum de proprio sensu si ex recentiorum linguarum similitudine statuere licet, scriptus est nihil aliud significat, nisi scriptus exstat, et ingressus est non solum significat, aliquem ingredientem fuisse, sed etiamnum intus esse, id quod ingressus fuit in incerto saltem relinquit. Quod si vero id genus formulae veram perfecti subiicimus significationem, ut imitatus sum e. g. indicet, me iam quidem imitandi finem fecisse, imitatus fui nihil aliud exprimere potest, quam tempus aliquod iam esse elapsum, ex quo id facere desierim.

Quae de propria significatione formulae ingressus sum monuimus, eiusdem generis formulis e lingua Anglica petitis confirmare licet. I am retired, I am come, etc. ex grammatica quidem ratione ut perfecta verborum to retire, to come, etc. considerari debent: at vero praesentis quoque temporis has formulas interdum fungi vice, ex locis sequentibus adparet, in quibus perfecta exstant, ab illis formulis ut praesens tempus significantibus derivata: The sun had been some time retired to rest, when Sophia arose, greatly refreshed hy her sleep. (Tom Jones.) All presently came up stairs, not only the children, but the two ladies, laden with trinkets, as if they had been come from a fair. (Amelia.) Mr. Booth had not been long gone, before a thundering knock was heard at the door. (ibid.) 1)

[ocr errors]

1) Non ab re erit, quaedam hic subiicere scriptorum Latinorum loca, in quibus et activae et passivae formae id genus occurrunt tempora: Eadem et virtus et fortuna subsequenti tempore ingressa animum imperatoris Tiberii fuit, quac initio fuerat. (Vellej. Paterc. II, 121.) Sulla dictator creatus imperio, quo priores ad vindicandam maximis periculis rempublicam usi fuerant, immodicae crudelitatis licentia usus est. (Id. II, 28.) Fit itaque terrestre proelium, eadem Lacedaemoniorum fortuna, qua pugnatum adversus Conona navali proelio fuerat. (Iustin.

Participiorum haud pauca hac ratione in adiectivorum proprie sic dictorum numerum transiisse, non est, quod iniremur; eaque de re quum Bauerus pluribus egerit ), ipsam hic sufficiet innuisse.

[blocks in formation]

De coniunctivi modi natura atque usu tractaturi pri

mum inquiramus necesse est, quid sit modus? Varia atque plane diversa de huius vocis significatione tradiderunt grammatici. Modos verborum naturam prorsus non adtingere, adfirmat Sanctius, qui, »Modus in verbis, inquit 2), quae species vocatur a Varrone, non adtingit

[ocr errors]

VI, 4.) Itaque quae incensa fuerant, praedarum sumtu et exercitu Persarum, restituit. (Id. VI, 5.) In co bello Lysander, quo duce Athenienses victi a Lacedaemoniis fuerant, interficitur. (Id. VI, 4.) Da, si grave non est, quae prima iratum ventrem placaverit esca, In primis Lucanus aper: leni fuit austro captus, (Horat, Serm. II, 8, 4.) Late fusum opus est, et de quo numquam dicta erunt omnia. (Quint. Inst. Or. II, 13, 17.) Postremo eo provectus est, ut mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe non erat passurus. (Tacit. I, 80.) Quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romam relicturi fuimus? (Liv. V, 52.)

1) ad Sanct. Minerv. T. I. P. 140.

2) Sanct. Minerv. Vol. I, p. 104. ed. Bauer,

verbi naturam; ideo yerborum adtributum non est; sed explicatur frequentius per casum sextum, ut mea sponte, tuo iussu feci; non raro per adverbia, ut male currit, bene loquitur. Et cum Aristoteles de modis, seu modalibus, disputat, Contingenter, necessario, per accidens currit, saepe dicit.<< Haud sane explicatu facile est, quid his ultimis verbis significare voluerit Sanctius, nisi credamus, illum agendi rationem causamve cum verborum modis confudisse 1); eum autem a vero aberrasse, modos quum contendit nihil ad verba pertinere, Perizonius pluribus ostendere est conatus, illos eodem plane modo in verbis se habere censens, quo casus in nominibus. >>Utrique, inquit nimirum hic grammaticus 2), ab illa terminationum diversa forma nomen suum accepere, ut illi dicantur terminationum varii casus, hi modi«: huicque sententiae convenienter haud ita multo post, modorum, docet, in verbis adpellationem ad variarum terminationum diverso modo diversis elocutionibus et constructionibus aptandarum rationem referri. Quae sane quamvis ita comparata sint, ut nullo modo impugnari possint: quemadmodum enim illae linguae, in quibus substantiva reliquaeque orationis partes, quae casibus declinari possunt ac solent, non inflectuntur, casibus carent, ita quoque modi non exstarent in iis, quarum Verba nullis exitus mutationibus essent obnoxia: tamen multum abest, ut modorum naturam illis explicatam esse arbitremur declaratamque. Illa enim terminationum mutatio atque indidem exsistens formarum verbi diversitas tantum abest, ut modis solummodo inserviat constituendis, ut etiam diversa tempora, omniaque reli

1) Ita Perizonius quoque haec interpretanda censuit, monens, modorum in verbis adpellationem haud ad significationem referri, ut per eos significetur, quo modo quidque, quod singulis verbis denotetur, factum sit: id enim per adverbia, vel etiam per sextum casum nominum explicari debere.

2) ad Sanct. Minerv. Vol. I. p. 105.

qua, quae in notiones verbis expressas cadant, illis notentur designenturque. In ipsas igitur nostras cogitationes, in diversas, quas in sententiis et enuntiationibus conformandis sequimur, rationes inquirere, atque ita modorum naturam indolemque quid constituat, eruere atque explicare debemus. Quod quum Priscianus intelligeret, modos, adfirmabat 1), diversas esse animi inclinationes, varios eius adfectus demonstrantes; veroque propiora etiam illa sunt, quae Bauerus ad Sanctii Minervam adiecit 2), qui, »Ut largiamur Sanctio, inquit, modos non adtingere verborum naturam, nempe, quoad omnino notent, aliquid nos agere, aliquid fieri; qua conditione nec temporis vel temporum discrimina adficiant verbi naturam; conditio tamen ipsa et ratio inest verbis, id est, cuilibet operi vel facto, (actioni), ut quaeri ac signari possit ac debeat, quo modo res agi fierique dicatur, certo, directo, simpliciter, an cum conditione, a nobis ipsis proxime, an per alium, rogatum, monitum, iussum facere.« Accurate enim omnia considerantes perpendentesque, modorum nomine nihil aliud, nisi diversas aliquid enuntiandi, vel, ut grammatici loquuntur, enuntiationis praedicatum subiecto terminatione verbi mutata tribuendi rationes, significari inveniemus 3).

Haec modorum explicatio si recte se habeat, quid de eorum numero statuendum sit, neminem fugere potest. Probe enim monet Perizonius 4), priores grammaticos illum immodice auxisse, quamvis id non eam ob causam fecisse putandi sunt, quam ipse adfert, illos adfirmáns ultra terminationum diversitatem esse progres

1) p. 819 ap. Putsch.

2) p. 104.

3) In eandem fere sententiam Hermannus V. ill. in libro de emend. rat. gr. gr. p. 204,,,Modi sunt, inquit, quibus indicatur, utrum aliquid vere fiat, an fieri possit, an denique fieri debeat.

4) ad Sanct. Min. p. 106.

« AnteriorContinuar »