Imagens das páginas
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Librum, quem ante hos, qui elapsi sunt, tres annos

de accentu Graecae linguae foras dedi, ut omnibus suis numeris et partibus absolutissimum perfectissimumque reddere mihi liceat, maximopere exoptans, nec sperans, fore ut in paucitate eorum, qui ad haec abstrusiora litterarum studia animum adplicant, iam post breve temporis spatium novam emendatioremque illius libelli editionem in lucem emittendi cura mihi iniungatur, occasionem, quae mihi se obtulit, quaedam, quae in libello illo emendanda et corrigenda, ipsique addenda mihi videntur, iam nunc cum viris doctis ex parte saltem communicandi, arripiendam putavi; quae quidem, si opus illud qualecunque nova umquam, me fortasse exstincto, dignum habeatur editione, a futuro editore ne negligantur, quam maxime in votis habeo.

Primum vero est, quod adnotem ad p. 4, libri a Porphyrio Tagi goswdias exarati, quem Cel. Villoison ex codice manuscripto, in bibliotheca Vaticana asservato, typis describendum curavit, alium Parisiis exstare

codicem manuscriptum in bibliotheca imperiali, ex Vaticano illuc adlatum, sub No. XIV. ex quo omnes expleri lacunas omniaque vitia emendari posse, mei amantississimus Bredow, qui illum inspexit, mihi auctor est.

Pagina eadem Arcadii mentionem faciens addere debuissem, in fine epistolarum Vinariensium, a Cel. Villoison editarum, fragmenta duorum operum illius Grammatici inveniri περὶ τῆς τῶν τόνων εὑρέσεως καὶ τῶν σχημάτων αὐτῶν, καὶ περὶ χρόνων καὶ πνευμάτων, et περὶ τόνου τῶν ὀκτὼ μερῶν τοῦ λόγου, καὶ περὶ εὑρέσεως τῶν προςῳδιῶν, καὶ περὶ ἐγκλίσεως καὶ ἐγ κλινομένων, ἐν ᾧ καὶ περὶ πνευμάτων καὶ χρόνων, quae, quamvis nihil novi contineant, nihil, quod maiorem doctrinae de accentibus lucem adferre possit, tamen ab harum rerum studiosis negligi non debent.

Illis, quae p 12 eqq. adtuli probaturus, Graecos omnino in legendo eorum accentuum rationem habuisse, quibus Grammatici veteres singulas notarunt voces, easque his ipsis accentibus extulisse, ea sane adiungenda fuissent, quae Jos. Scaliger in lectionibus Ausonianis de ratione accentus efferendi, quae in nominibus Graecis apud Latinos obtinuit, profert. >>In iisdem nominibus >>Graecis, inquit, (Latini) non quantitatem sed accentum >>spectabant; quia, ut notat etiam Servius in libello de >>accentibus, Latini eundem accentum, quem Graeci ha>>bent, efferunt in Graecis nominibus. Verbi gratia, »quia Graecis vox haec adwλa habet accentum in prima, >>Latini quoque eodem accentų extulere, idola. Quae »quidem vox semper est dactylus apud Prudentium. >>Graecis dicitur Evginidns; eodem accentu Latini sem>per extulerunt. Propterea penultimam producit Sido»nius, non quantitatem, sed accentum Latinum (s. Grae>>cum) secutus. Item Graeci pronuntiant "Aparos, no»men eius, qui scripsit Qawóμeva, Sidonius contra ve>>terum Latinorum morem, qui mediam semper produ»xerunt, corripit. Denique inspice totum Sidonium, to

[ocr errors]

>>tum Prudentium, et alios: invenies semper eos non »syllabas Graecas, sed accentus Graecos esse secutos. >>Sic Ausonius in voce piywvos facit: quia accentus »non est in media, quae longa est, propterea eam cor>>ripit. Quis audebit dicere, Ausonium ignoratione litte»rarum Graecarum hoc commississe? Nemo sanus qui»dem, ut puto. Sed is temporibus stulte videbatur, >>non ibi producere syllabam, ubi accentus esset, quia »is est mos linguae Latinae. Adeo ut Plautus in hoc »secutus sit iudicium vulgi; quia non cum doctis, sed >>cum plebe sibi rem esse videret. Nam semper apud »illum Phaedromus est dactylus, quia graece Paidgwμos. >>Item quia iiTTOS dicitur accentu in prima, eodem »modo mediam corripit. Et numquam aliter invenies »apud Plautum, quin mediam in nomine Philippus cor>>ripuerit. Quod mirum est in positione. Sed quaerenti »causam accentum semper praetexit. « Sole ipso clarius hinc elucet, illa nomina iisdem accentibus a Graecis elata esse, quibus a grammaticis veteribus notata ad nos pervenerunt. Latini enim, quibus haec regula erat, ut, penultima correpta, antepenultima haberet accentum, quo, penultima producta, haec ipsa efferebatur, procul dubio et pronuntiationem nominum illorum Graecorum ad hanc regulam accommodassent, nisi ipsa a Graecis cum accentu in antepenultima elata accepissent.

-

P. 37 sqq. probare conatus sum, unum solum accentum, ut in reliquis linguis, ita et in Graeca fuisse, et quidem illum, qui nomine acuti insignitus est; circumflexum igitur, qui ita dicitur, nullo modo ex coniunctione acuti cum accentu gravi originem trahere potuisse. Huic vero opinioni minime adsentiendum esse contendit Cl. Ast in libro, quem ante hos duos edidit annos, quique inscriptus est Grundlinien der Grammatik, Hermenevtik und Kritik, quo sane libro non solum accentus gravis tuendi provinciam suscepit, sed etiam sententiam veterum grammaticorum, circumflexum ex con

iunctione acuti tenoris cum accentu gravi ortum esse, solam esse admittendam his verbis contendit: »Hermann >>und Wagner halten die Erklärung der griechischen >>Grammatiker, dass der Circumflex die Vereinigung des >>Acutus und Gravis sei, für irrig, weil es nur Einen >>Accent gebe, der Gravis dagegen ganz unnütz sei. >>Aber so wenig in der Metrik eine Arsis ohne Thesis, >>und überhaupt eine Position ohne die ihr entsprechen»><de Negation, eine Einheit ohne den sie modificirenden >>Gegensatz denkbar ist, eben so wenig kann der Acu>>tus ohne seine Negation, den Gravis, bestehen, denn >>durch diesen geht die Positivität des Acutus in die Viel>>heit der Modulation über, zum Leben sich entfaltend. >>Ist nun der Dualismus des Accentes in der Natur der >>Sprache gegründet, so folgt von selbst, dass sich die >>Zweiheit wieder zur Einheit verbindet, und aus der >>Vermählung des Acutus und Gravis den in sich selbst >>zurückgebeugten oder in sich reflectirten Accent, den >>Circumflex bildet. Die circumflectirte Silbe muss da>>her als Einheit und Zweiheit des Tones zugleich aus»gesprochen werden, d. i. in einem Tone muss die Mo»dulation der Stimme sich hebon und senken; w z. B. >>muss wie ein gedoppeltes o, aber ohne Abbrechung >>der Stimme, also in einer Modulation ausgesprochen >>werden, so dass das erstere o erhoben, das zweite ge>>senkt wird. « Hic vero ante omnia observandum est, sonum tonumque, quibus confundendis iam multi, quo minus veritatis lucem adspicerent, impediti sunt, accurate a nobis distingui debere. Unaquaeque enim syllaba cum sono quidem, minime vero cum tono vel tenore pronuntiatur, id quod linguae naturam propius inspicienti statim adparet. Nam sonus nihil aliud est, nisi id, quo efficitur, ut syllabas vocesque auribus percipiamus; tenorem vero vel accentum vocamus eam elationem vocis, qua uniuscuiusque dictionis syllabarum una a caeteris distinguitur, et quasi principatum inter ipsas

obtinet, ita ut huic uni reliquae ejusdem vocis syllabae inserviant atque subiectae sint, quo solo dictionum forma continetur. Quae quidem si vera sunt, nullo modo gravis, quem ferunt, accentus admitti potest, qua vocem deprimi adfirmant; depressio enim vocis et accentus, ut vidimus, res plane diversae sibique invicem contrariae sunt, eadem ratione ut arsis et thesis: et sicut thesis numquam pro arsi habebitur, sic quoque depressioni vocis accentus nomen nullo pacto potest imponi. In unaquaque vero voce unum tantummodo accentum esse posse, iam Apollonius Alexandrinus in libro de Syntaxi docuit, ubi p. 298 haec leguntur: Καθάπερ *) τὰ πλεῖστα τῶν μερῶν τοῦ λόγου, διὰ τῆς ἑνώσεως τοῦ τόνου, τὸ μοναδικὸν τῆς λέξεως ὑπαγορεύει, τούτεστι, τὸ ἓν μέρος λόγου εἶναι· ἡ διὰ τῆς μονῆς τοῦ τόνου τῆς καθ ̓ ἕκαστον μόριον, τὸ δισσὸν ἐμφαίνει τῶν λέξεων. τὸ γὰρ Διὸς κοῦρος, παροξυνόμενον 2) μὲν, τὴν γενικὴν ἰδία νοουμένην ἔχει, ὅμοιον ἂν τῷ Διὸς

1) Orationis partium maxima pars unico tenore, unicàm esse dictionem, et unam orationis partem, indicat; gemino vero unicuique parti attributo, duas demonstrat esse dictiones: nam Διὸς κούρος, si tenorem habeat in penultima, habebit geni tivum seorsum intellectum, et erit idem ac Διός υἱός; at si tenorem habeat in antepenultima, erit simile istis Διόγνητος, Διόδοτος. Praeterea εὖ νοῶ, si duos habeat circumflexus, adverbii et verbi appositionem fatetur: et Ἕλλης πόντος, si acutum habeat in prima syllaba, et ἐμοῦ αὐτοῦ, si duos habeat circumflexus. Haec enim, et eorum similia, quae infinita sunt, si coëant in unum, sicuti compositionis ratio postulat, habebunt etiam tenorem in unum connexum : si non coëant, tenores etiam habebunt sejunctos. Sed cum in unaquaque orationis parte tenor (sicut diximus) remanet, tum appositionem prae se ferunt.

2) Pro παροξυνόμενον Sylb. legendum censet προπερι σπώμενον; lectio vero illa tueri posse videtur loco OlympioBekkeri editio habet Διὸς κόρος.

dori infra adducendo.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »