Imagens das páginas
PDF
ePub

4) Adnot. ad Iuven. Sat. II, 149 sqq. *) Esse aliquid Maneis, et subterranea regna, Et contum, et stygio ranas in gurgite nigras, Atque una transire vadum tot millia cymba, Nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur. Sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo Scipiadae? quid Fabricius manesque Camilli? Quid Cremerae legio et Cannis consumta iuventus, Tot bellorum animae, quoties hinc talis ad illos Umbra venit? Cuperent lustrari, si qua darentur Sulfura cum taedis, et si foret humida laurus. Illuc, heu! miseri traducimur. Arma quidem ultra Litora Iuvernae promovimus, et modo captas Orcadas, ac minima contentos nocte Britannos: Sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe, Non faciunt illi, quos vicimus.

Iam quaeritur, quis sit sensus verborum illorum: illuc, heu! miseri traducimur. Ab omnibus quidem interpretibus, quos quoque Ruperti sequutus est, ita explicantur, ut sint exclamatio poetae conquerentis, Romanos, quamvis ultra Hiberniam arma protulerint, tamen ad inferos aliquando, sive eos credant, sive non credant, esse descensuros, vitae et actionum apud infernos iudices rationem reddituros. At vero huic explicationi quo minus calculum adiiciamus, iam eo impedimur, quod nullo modo credibile videtur, poetam res adeo fabulosas, quas nec pueri credant, nisi qui nondum aere laventur, putasse veras; e fictis autem tam lugubris exclamationis materiam captare, ridiculum fuisset. Praeterea rò quidem post arma nos admonet, verba sequentia cum antecedentibus arctissime esse coniuncta et ad ea omnino referenda: quis vero nexus, si illa explicatio a vero non aliena est, inter ea intercedat, nos profecto non intelligimus. Alium igitur illis sub verbis latere sensum,

1) Vid. Ind. Lect. an. MDCCCXIII.

vix dubitari potest; et omnia optime procedere videntur, si rò illuc ad sequentia trahentes hunc eis sensum inesse statuimus: Nos Romani ad eam miseram traducimur s. redigimur conditionem, ut, postquam totum terrarum orbem nostrae ditioni subiecimus, in eis volutemur sceleribus et flagitiis, quorum ne vestigia quidem apud populos in potestatem nostram redactos exstent. Possunt vero illa, de quorum sensu iam disputatur, verba etiam cum versibus proxime antecedentibus coniungi, et quidem ita, ut ea, quae sequuntur, tamquam accuratiorem illorum explicationem nobis exhibentia considerentur: Ad illam miseram nos redacti sumus conditionem, ut, si Romanorum quis, quales nunc quidem illi se praebent, ad inferos descendens ad fortissimos. nostros accederet atavos, hi sulfure, taedis et humida lauru cuperent lustrari: nam arma quidem ultra Iuvernae promovimus littora; sed quae nunc Populi fiunt victoris in urbe, non faciunt illi, quos vicimus. Quae iam sequuntur verba:

Et tamen unus

Armenius Zalates cunctis narratur ephebis

Mollior ardenti sese indulsisse Tribuno;

poeta procul dubio fingit, sibi a quodam obiici ad opinionem suam refellendam, cui ipse respondet:

Adspice, quid faciant commercia!

Sic profecto omnia integra et apte iuncta videntur; nec est, quod cum Rupertio rò illuc in illic mutandum, ac rò traducimur per risui exponimur, contumelia adficimur, explicandum putemus.

5) Adnotat. ad eiusdem Satirici Romani III, 10 sqq. 1) >>Sed dum tota domus (Umbricii, quem Cumas migraturum ad Egeriae usque vallem comitabatur) rheda componitur una,

1) Vid. Ind. Lect. an. MDCCCXIV.

Subtitit ad veteres arcus madidamque Capenam;
Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae.
Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudacis, quorum cophinus, foenumque supellex.
Omnis enim populo mercedem pendere iussa est
Arbor, et eiectis mendicat silva Camenis.

In valiem Egeriae descendimus, et speluncas
Dissimiles veris.<<

Huic loco mendae aliquid inesse, nec sententias bene cohaerere, Ruperti iam sentiens, »Ego, inquit, pro Hic, quod alienum videtur ab h. 1., quoniam lucus iste a porta Capena aliquantum aberat, legendum crediderim Hinc, ut sensus sit: Hinc progressus Umbricius substitit paululum ad lucum Camenarum.<< Ei quidem adversatur Heinecke (in Animadversionibus in Iuvenalis Satiras, Hal. Sax. 1804.), qui, »Voculam hic, inquit (p. 68), pessime sollicitavit Rupertius, legendum censens hinc, quia lucus a porta Capena longe remotus fuerit, ut sensus sit: Hine Umbricius progressus substitit paululum ad lucum Camenarum. Ac primum quidem, si dicitur factum esse quid ad aliquem locum, hic locus valde remotus esse potest. Sic loquimur de pugna ad Arbelam, et Arbela longissime aberat a campo illius pugnae. Neque hoc aliter fieri potest, ubi nullus locus celeber in vicinia, quo res gesta designari possit. Praeterea si vel maxime hic corruptum esset, tamen hinc multo magis alienum, ne quid gravius dicam. Vide totam sententiam e Ruperti coniectura: Dum Umbricii res componuntur, paulum substitit ad portam Capenam et tum paulum substitit ad lucum Camenarum. Nullus iam non videt, maxime frigere v. 11. ubi Umbricius dicitur substitisse, nec fecisse, nec dixisse quidquam, sed paulum substitisse. Quis ferret hominem, qui in describendo itinere aliquo nobis semper narraret, ubi in via paulum substiterit, quamvis nihil quidquam fecerit? Vulgata bene se habet, tamen interpunctionem mutandam censeo, puncto

deleto post amics, ut his versus ad sequentia referatur. Post Capenam maior distinctio facienda.« At vero licet, nos quoque explicationi a Rupertio propositae adsentiri non posse, ingenue fateamur, rò hinc tamen non solum non spernendum esse, sed toti orationi optime convenire censemus, modo interpunctio ita mutetur, ut, maiore distinctione post Capenam facta, rò hinc, ab antecedentibus hac ratione seiunctum, ad verba versu 17 exstantia (In vallem Egeriae descendimus) referatur. Haec enim verba, ut nunc quidem textus se habet, nimis nude et prorsus abrupte adposita sunt, et particula deinde aut simile aliquid saltem adiiciendum fuisset; et ea quoque, quae poeta ad avaritiam imperatorum perstringendam, qui etiam loca religione sacrata lucri causa locarent, de luco Musis dicato adfert, nimis dure interposita videntur, neque cum reliqua oratione bene cohaerent. Quodsi vero nos, iis in memoriam revocatis, quae de loco, ubi Numa cum Egeria congrediebatur, auctore Holdsworthio (Diss. IV.) Heyne (ad Aeneid. VII, 763.) tradit, ubi »>Egeriae fons et lucus, inquit, in quo educatus fuit Virbius, ad Ariciam est: alius vulgo narratur prope Romam ad portam Capenam. Fabulam utrique communem esse de Numae cum Egeria congressu, putabat is, qui diligenter de eo egit, Cluver. p. 931 sqq., sed Ariciae nemus et fons est Egeriae domus, antrum autem Capenarum sub Aventino fuit locus congressus cum Numa:< quodsi, inquam, his in memoriam revocatis, hic in hinc mutamus, punctisque post rò supellex (v. 14) et rò Camenis (v. 17) sublatis, versibusque 15 et 16 parentheseos signo inclusis totum locum ita constituimus:

Sed dum tota domus rheda componitur una,
Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
Hinc, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,
Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus foenumque supellex,

(Omnis enim populo mercedem pendere iussa est
Arbor, et eiectis mendicat silva Camènis,)

In vallem Egeriae descendimus et speluncas
Dissimiles veris:

omnia profecto optime cohaerent. Substiterat enim Umbricius, dum domus rheda componebatur, ad portam Capenam, et ab hac porta deinde, in cuius regione lucus Camenarum erat, in quo Numa cum Egeria congrediebatur, in huius nymphae vallem una cum nostro poeta descendit, ibique ei causas exponit, quibus permotus Roma relicta Cumas migrandi consilium ceperit.

6) Adnot. ad eiusdem Satirae v. 239 sqq. 1), ubi Umbricius inter incommoda, quibus Romae pauperes vexarentur, id quoque refert, quod divites, si officium eos vocaret, lectica vecti citius, quo vellent, venirent, quam pauperes clientes, quos pedibus incedentes populi

.

turba moraretur.

>>Si vocat officium, turba cedente vehetur

Dives, et ingenti curret super ora Liburno, Atque obiter leget, aut scribet, vel dormiet intus. Namque facit somnum clausa lectica fenestra. Ante tamen veniet: nobis properantibus obstat Unda prior: magno populus premit agmine lumbos, Qui sequitur. Ferit hic cubito, ferit assere duro Alter: at hic tignum capiti incutit, ille mctretam. Undam quidem Ruperti recte per multitudinem populi explicat; quod vero ra unda prior multitudinem clientum significari putat, qui officii causa patronum deducant, quibus opponatur populus, qui sequitur lecticam, id sane ei haudquaquam adsentiri possumus: clientes enim in medio eorum, qui lecticam antecedebant sequebanturque, incedentes una cum divite ea vecto illuc, quo etiam hic tendebat, venturos fuisse necesse est. Tò

1) Vid. Ind. Lect. eiusdem anni.

« AnteriorContinuar »