Imagens das páginas
PDF
ePub

aliis pronominibus adpositum, plerumque in alio casu, et fere nominativo poni. Liv. II, 19. Suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamen. Cic. Epist. Fam. III, 7. P. Lentulum, quem mihi ipse antepono. Corn. Nep. Paus. 4. Neque prius vim adhibendam putaverunt, quam se ipse indicasset. Vid. Riv. ad Sallust. Catil. 20. ad Cic. Epist. Fam. VII, 1. et Gronov. ad Liv. 1. c. et ad Iust. XIII, 1. Cel. Graevius ad Iustin. XII, 8. scribit, Ciceronem aliosque optimos scriptores semper ita loqui; sed vulgus utrumque pronomen eodem casu ponere: et rursus ad Cic. de Off. III, 15, eos, qui ita loquantur, corrupte loqui. Certum est, multis locis scriptorum veterum, quibus libri vulgati ipse eodem casu ponunt, quo alterum ei adiunctum pronomen, MSS. variare. Sed sunt tamen non pauca, ubi nulla varietas scripturae adnotata est. Verum si superior illa regula sine exceptione est, ea omnia, una cum hoc loco Flori, emendanda sunt. De hoc ego nihil pronuntio.« Eandem rem Ruhnkenius adtingens 1), »Notandum est, inquit, ipse aliis pronominibus adiunctum plerumque in alio casu, ac fere in nominativo poni, Imo Graevius ad Cic. de Off. III, 15 scribit, eos, qui utrumque pronomen eodem casu ponant, corrupte loqui. Alii tamen utramque loquendi formam probant.« Verum enim vero his omnibus accuratiora nobis saltem videntur ea, quae de illa pronominis ipse cum alio pronomine coniunctione tradidit docuitque Gernhardus, qui his Ciceronis verbis: Deforme etiam est, de se. ipsum praedicare, falsa prae-. sertim, et cum irrisione audientium imitari militem gloriosum 2); haec subiunxit: »Ita Heusingerus. Reliqui de se ipso. Quod non probandum est ad similitudinem II, 19, 67. ni vererer, ne de me ipso aliquid viderer queri. In his enim intelligitur: quum deberem queri de eloquen

1) Ad Terent. Andr. III, 2, 15.

2) De Off. I, 38, 137.

tia et de aliis. De se ipsum praedicare deforme est, quod expectandum est, dum alii te laudent. In hoc pronominis ipse usu, quod, si qua est oppositio, ad alterum pronomen referendum sit, Bremi ad Fat. c. 11 iussit adhiberi quasdam cautiones, quas equidem omnes eo revocaverim, ut, si quod est subiecti oppositum verbis illud expressum, vel intelligendum, aut si agentis ratio magis spectanda et efferenda, quam eius, in quem actio vertitur, pronomen ipse ad verbum accommodetur. Ex quo quidem singulos locos iudicare saepe est hoc difficilius, quod et pronominis, et ceterorum verborum consideranda collocatio est. Nam quum ipse plerumque iuxta alterum pronomen ponatur, ab hoc non debebit abalienari referrique ad subiectum, si remotius sit subiecti vocabulum, et vel una voce aliena ab ipse seiunctum, ut c. 33, 119. et II, 19 l. 1. Tum illud etiam non negligendum est, si quando ipse alteri pronomini praepositum sit, ad id non solere referri. Itaque non ipsi tibi, ipsis nobis dicitur, sed ipse tibi, ipsi nobis.« Accurate iam omnibus consideratis atque diligenter perpensis, fateamur necesse est, in investigando, quo pronomen ipse alteri pronomini adiunctum poni debeat casu, id inprimis respiciendum esse quaerendumque, num quod sit oppositum, quoque id referendum, utrum ad subiectum, quod vocant, actionis, an ad eum, in quem actio vertitur; atque rò ipse eius semper casum sequi debere, cuius contrarium, vel verbis expressum sit, vel mente adiungendum. Quod si quis e. g. relatum audivisset, alicui vim esse illatam, nec vero ad singulas adtendisset res, inter alias ille quaestiones harum quoque duarum alterutram proponere posset: quis ei vim intulit, vel, quis est ille, cui vim intulit? Iam si is, de quo sermo est, sibi ipse mortem conscivisset, ad priorem quaestionem respondendum foret, sibi ipse vim intulit, ad posteriorem, sibi ipsi vim intulit. Huc quoque ea pertinere, quae Gernhardus secundo loco adposuit, monens,

[ocr errors]

id etiam inquirendum esse, num agentis ratio magis spectanda sit atque efferenda, an eius, qui actioni obnoxius est, sua sponte patet. Quae vero V. D. de collocatione verborum considéranda tradit, ea nobis non omnino cum vero videri congruere, ingenue fatemur. Istud quidem Gernhardo adsentimur, rò ipse, si quando alteri pronomini praepositum sit, ad id non solere referri, cuius ratio in eo contineatur, quod rò ipse, si ad alterum pronomen referatur, ei numquam praeponi potest; at vero pronomen ipse, si remotius sit subiecti vocabulum, et vel una voce ab eo seiunctum, ab altero pronomine non debere abalienari, eius sane rei nullam investigare possumus rationem, eique eiusmodi repugnant loci, in quibus nulla exstat scripturae varietas, ut iam ex illo adparet, quem hic adposuisse sufficiat, ubi Cicero 1), »Ceterae fere artes, inquit, se ipsae per se tuentur singulae.<<

Haudquaquam tamen existimandum est, illas regulas ubivis a scriptoribus Latinis religiose esse servatas: illorum enim limatissimos, id quod in patrios etiam cadit auctores, interdum praecipua grammatices neglexisse praecepta, alio iam loco ex ipsius Ciceronis scriptis dedimus comprobatum; atque hic satis iam fuerit, in medium protulisse illum Virgilii 1) locum, ubi haec exstant: Quid metui moritura? Faces in castra tulissem, Implessemque foros flammis, natumque patremque Cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem. Praeterea quoque iudicatu nonnumquam videtur difficillimum, num rò ipse ad agentem potius, an ad eum, in quem actio vertitur, reférendum sit; plerumque tamen tum priorem rationem a scriptoribus Latinis invenimus praelatam.

[blocks in formation]

11) De pronominibus aliquis, quisquam, ullus et quidam, atque de discrimine inter ea intercedente. 1)

Docemur plerumque, vernaculum jemand s. irgend einer Latina lingua exprimi voce quisquam s. ullus, si vel particula aliqua negationem indicante, e. g. non, ne· que, neve etc., vel eiusmodi verbo adhibito aliquid negamus, vel si quid interrogamus, quod aestimamus haud posse negari, vel si comparativo vocabulo addito pars sententiae redditur negans, e. g. diutius in hac urbe, quam in ulla alia commoratus est. Vocé aliquis contra

[ocr errors]

notionem Germanicis illis vocabulis subiectam tum monemur exprimi, si omne verbum, quo hac ratione enuntiatio reddi possit negans, ab ea absit. At enim vero rem non prorsus ita se habere, iam inde intelligitur, quod notatum invenimus, in hisce, quas modo diximus, enuntiationibus loco pronominis aliquis post si a scriptoribus etiam Latinis quisquam adhiberi, e. g. Ostendo, si sine armatis coactisve hominibus deiectus quisquam sit, eum, qui fateatur se deiecisse, vincere sponsionem, si ostendat, eum non possedisse. Cic. pro A. Caecina 31, 91. Haud ratio afferri potest, cur, si cuiquam novo civi -poterat adimi civitas, non omnibus patriciis, omnibus antiquissimis civibus possit. Ibid. 35, 131. Verum enim vero inveniuntur etiam loca, quamquam ob rei naturam rarissime, ubi pronomen quisquam adhibitum est, licet rationum supra adpositarum nulla adpareat in sententia, propter quam illud pronomen ponendum fuisset, e. g. Mirabantur alii amentiam, cui comperendinato, cum tam multi testes dixissent, quidquam illorum veniret in mentem. Cic. in Verrem. Or. IX, 15, 33. Idem ca

[ocr errors]

dit in pronomen ullus, e. g. Iniquos decumanis esse aiebat omnes, qui ullam agri glebam possiderent. Cic. in Verr. Or. VIII, 11, 28. Est captiosum omnibus, rem ullam constitui eiusmodi, quae, cum armis gesta sit, re

1) Vid. Ind. Lect. an. MDCCCXXX.

scindi iure non possit. Cic. pro A. Caecina 14, 40. Aliquis contra non solum reperitur cum negatione coniunctum, e. g. Qui hoc disputant, si id dicunt, non recte aliquid statuere eos, qui consulantur: non hoc debent dicere etc. Cic. pro A. Caecina 24, 68; sed etiam in eius generis interrogationibus, quarum supra mentio facta est, et quidem ita, ut in eadem sententia modo aliquis, modo quisquam adhibitum sit, e. g. Utrum gravius aliquid in quempiam dici potest, quam ad hominem condemnandum adductum pretio esse? An certius quidquam obiici potest, quam quod is, cui obiicitur, ne nutu quidem infirmare conatur? Cic. pro A. Caecin. 10, 29. Ita Cicero post negationem quoque primum aliquis et deinde ullus posuit in Oratione X. in Verrem (62, 161), ubi haecce leguntur: »Tum Verres se comperisse ait, eum speculandi causa in Siciliam ab ducibus fugitivorum esse missum: cuius rei neque index, neque vestigium aliquod, neque suspicio cuiquam esset ulla.<< Adparet igitur, ea, quae nobis de usu pronominum supra adpositorum, atque de discrimine, quod inter eorum significationem intercedit, in grammaticis traduntur, ad hanc rem prorsus dilucidandam non sufficere; et, nisi omnia nos fallunt, non nisi notione, quae cuique eorum subiecta est, accuratius perspecta, certi aliquid de ea potest definiri.

Quodsi iam, quae vis illis pronominibus insit, attentius exploramus, atque, quando quodque eorum adhibeatur, inquirimus, inveniemus, quisquam et ullus tum usurpari, si qua enuntiatio omnes et singulas ad unum aliquod genus pertinentes res sive, quae vocari solent, individua spectat, vel si de re aliqua universa sermo est; aliquis vero, si de quibusdam modo, ad eandem speciem pertinentibus, haud vero accuratius definitis rebus aut hominibus loquimur: quidam denique tum ponendum esse, si de certis quidem nobisque cognitis rebus hominibusve aliquid enuntiamus, quos vero accuratius indicare non

« AnteriorContinuar »