Imagens das páginas
PDF
ePub

quit, et fictitiam esse inscriptionem illam, quae inter rudera Herculanensia eruta, cursivis, ut aiunt, literis nigris et rubris in pariete exarata, notatur spiritibus et accentibus, quorum, ut et literarum, forma ad hodiernam nimis accedit, memini me observare in his ipsis epistolis Vinariensibus.<<

Accentus igitur est id, quo plures syllabae ad unam vocem constituendam inter se coniunguntur.

Quemadmodum vero verborum s. vocum elementa literae sunt 1), sic ipsae voces tamquam elementa sermonis humani s. orationis sunt considerandae 2). Orationis igitur iustam si nobis comparare volumus cognitionem, harum vocum naturam indolemque accurate investigemus necesse est: constat enim inter omnes, qui primoribus, ut aiunt, labris artem grammaticam adtigerunt, tantum abesse, ut omnia verba eiusdem sint naturae, ut etiam maxima inter ea intercedat differentia. Haec vero verborum differentia non ab ipsorum sono, nec a numero vel compositione literarum syllabarumve

1) Αρχαὶ μὲν οὖν εἰσι τῆς ἀνθρωπίνης καὶ ἐνάρ θρου φωνῆς, αἱ μηκέτι δεχόμεναι διαίρεσιν, ἃς καλοῦ μεν ςοιχεῖα καὶ γράμματα· γράμματα μὲν, ὅτι γραμ μαῖς τισι σημαίνεται· ςοιχεῖα δὲ, ὅτι πᾶσα φωνὴ τὴν γένεσιν ἐκ τούτων λαμβάνει πρῶτον, καὶ τὴν διάλυσιν · εἰς ταῦτα ποιεῖται τελευταίαν (Principia humanae articnlataeque vocis sunt, quae divisionem ulterius non admittunt; quaeque elementa vocamus et literas. Literae appellantur, quia lineis quibusdam exprimuntur; elementa, quia primam ex his originem vox omnis sumit atque in ea postremo se resolvit). Dionys. Hal. de Compos. Verb. ed. Schaef. p. 154 sq.

2) Η σύνθεσις ἐςιν, ὥσπερ καὶ αὐτὸ δηλοῖ τοὔνο μα, ποιά τις θέσις παρ ̓ ἄλληλα τῶν τοῦ λόγου μου ρίων· ἃ δὴ καὶ στοιχεῖα τινες τῆς λέξεως καλοῦσι (Compositio, sicuti nomen ipsum indicat, est quaedam orationis partium inter se mutua compositio; quas dictionis etiam elementa nonnulli vocant), 1. c. p. 18 sq.

pendet, e quibus constant, sed in ea definienda notiones respicere debemus '), quae singulis vocibus subiectae sunt. Quot harum notionum genera sunt, tot etiam vocum esse, accuratior investigatio nos docebit; haec vero diversa vocum genera a grammaticis orationis partes esse nominata, non est quod moneam.

Incredibile est, quanta semper Grammaticorum in harum orationis partium numero constituendo fuerit inconstantia 2). At vero iis, quae isti de hac re tradide

1) non similitudo declinationis omnimodo coniungit vel discernit partes orationis inter se, sed vis ipsius significationis. Priscian. p. 970. edit. Putsch.

2) Ταῦτα (τὰ ςοιχεῖα τῆς λέξεως) Θεοδέκτης μὲν καὶ ̓Αριςοτέλης, καὶ οἱ κατ ̓ ἐκείνους φιλοσοφήσαντες τοὺς χρόνους, ἄχρι τριῶν προήγαγον, ὀνόματα καὶ ῥήματα καὶ συνδέσμους πρώτα μέρη τῆς λέξεως ποι ούντες. Οἱ δὲ μετ ̓ αὐτοὺς γενόμενοι, καὶ μάλιςα οἱ τῆς Στωϊκῆς αἱρέσεως ἡγεμόνες, ἕως τεττάρων προ βίβασαν, χωρίσαντες ἀπὸ τῶν συνδέσμων τὰ ἄρθρα. Εἶθ' οἱ μεταγενέτεροι τὰ προςηγορικὰ διελόντες ἀπὸ τῶν ὀνοματικῶν, πέντε ἀπεφήναντο τὰ πρώτα μέρη. Ετεροι δὲ καὶ τὰς ἀντωνυμίας ἀποζεύξαντες ἀπὸ τῶν ὀνομάτων, ἕκτον ςοιχεῖον τοῦτο ἐποίησαν. Οἱ δὲ καὶ τὰ ἐπιῤῥήματα διεῖλον ἀπὸ τῶν ῥημάτων, καὶ τὰς προθέσεις ἀπὸ τῶν συνδέσμων, καὶ τὰς μετοχὰς ἀπὸ τῶν προςηγορικῶν. Οἱ δὲ καὶ ἄλλας τινὰς εἰςάγοντες του μὰς, πολλὰ τὰ πρῶτα μόρια τῆς λέξεως ἐποίησαν, ὑπὲρ ὧν οὐ μικρός εἴη λόγος (haec autem elementa dictions Theodectes et Aristoteles, et qui eorum temporibus philosophiae operam dabant, ad tria produxere; nomina et verba et coniunctiones primas orationis partes csse statuentes. Hos vero qui subsecuti sunt, praccipueque Stoicae sectae principes, ad quatuor usque promoverunt, articulos a coniunctionibus separando. Qui vero deinceps eos exceperunt, seiungendo adpel ́lativa a nominibus ipsis, quinque primas esse partes ostendebant. Alii autem et pronomina disiungendo a nominibus, sex

runt, praetermissis, nos quidem notionum ipsarum statim investigemus naturam, ut nulla opinione praeiudicata ducti, quid de earum divisione statuendum sit, perspiciamus.

Cogitationibus nostris semper rem revera exsistentem, vel notionem quandam rei in animo nostro formatam, subiectam esse, cui adtribuatur, vel de qua enuntietur aliquid, quamque philosophi inde subiectum1) nominant, per se patet, nec est, quod pluribus hoc demonstrem. Eae vero voces, quae tale subiectum indicant exprimuntque, sunt vel substantiva proprie sic dicta, vel ea, quae locum ipsorum saepissime obtinent, pronomina.

Quae vero illis subiectis vel substantiis adtribui, sive de ipsis enuntiari possunt, diversissimi sunt generis. Pertinent enim huc primum qualitates, quae ipsis vel revera inhaerent, ut doctus, stultus, pulcher, turpis, vel ob relationem, qua cum aliis rebus aut notionibus coniunctae sunt, adsignantur, ut pauper, dives 2). Eae vo

tum et hoc orationis fecerunt elementum. Alii item et adverbia a verbis et praepositiones a coniunctionibus, et participia ab appellativis divisere. Aliqui, et alias praeterea inducendo sectiones, multas inde fecerunt dictionis partes; de quibus longum esset dicere). Dionys. Halic. de Comp. Verb. ed. Schaef. Sect. II. p. 18 sq. Cf. Plutarch. Quaest. Plat. ed. Reisk. T. X. p. 194. Diog. Laert. L. VII. Segm. 57. Apollon. Alex. de Synt. I. 3. Boethius in Libr. de Interpret. Priscian. p. 574 ed. Putsch. Sanct. Minerv. 1693. p. 11. Hermann. de Emend. Rat. Gr. Gr. p. 127. Monboddo on the Origin and Progress of Human Language. Part. II. Book I. Ch. III.

1) A Prisciano quoque nomine substantiae insignita est. Priscian. p. 1042. ed. Putsch.

2) Huc quoque referenda sunt in Germanica lingua hiesig, dortig, gestrig, etc. quae quidem adiectiva Mackensen in Beiträgen zur Kritik der Sprache, insbesondere der Deutschen, 1. St. 1793. p. 46 sqq. multis oppugnavit argumentis, et tamquam rationi repugnantia censuit reiicienda (cf. quoque ipsius com

ces, quibus harum qualitatum significatio subiecta est, adiectiva vocantur, quibus quoque eae adnumerari possunt, quae quantitatem s. numerum exprimunt, atque adiectivorum numeralium nomine sunt insignitae. At vero et ea pronomina, quibus nomen pronominum adiectivorum a grammaticis inditum est, huc trahi debent.

Praeter illas qualitates autem subjectis etiam efficacia (végysia) aliqua adtribuitur, sive adfirmatur, ipsa vim aliquam exserere. Eae dictiones, quibus haec adtributa ἐνεργητικά designantur 1), a Graecis ῥήματα, α Romanis vero nominabantur verba 2), quia ipsis omnis sermonis videbantur esse fundamentum 3). Ad haec verba

mentatio in Beiträgen zur weitern Ausbildung der Deutschen Sprache. Braunschw. 1796. II. B. IV. St. p. 104 sqq.): argumenta vero ab eo prolata omnino vana esse nihilque probare, in duabus commentationibus libro iam nominato insertis (über die aus Umstandswörtern gebildeten Beiwörter. St. III. p. 63 8qq. et St. VIII. p. 110 sqq.) ostendere sum conatus.

1) Τὸ μὲν ἐπὶ ταῖς πράξεσιν ὂν δήλωμα, ῥῆμά που λéyoμev (declarationem, qua actiones significantur, verbum dicimus). Plat. T. II. p. 292. ed. Bipont.

2) In Germanica lingua has dictiones nominatas esse Zeitwörter, non est quod moneam. Huius vero nominis ipsis imponendi ansam illa, quam Aristoteles (in libr. de Interpret. c. 3. p. 18. ed. Buhl.) protulit, quamque omnes fere reliqui grammatici sequuti sunt, verbi definitio dedisse videtur. 'Põμa enim inquit ille Stagirites, ἐςὶ τὸ προςσημαῖνον χρόνον, οὗ μέσ ρος οὐδὲν σημαίνει χωρίς, καὶ ἔςιν ἀεὶ τῶν καθ' ἑτέ ρου λεγομένων σημεῖον {Verbum est, quod tempus consignificat, cuius pars nihil significat separatim, et semper signum eorum cst, quae de alio dicuntur). Illud nomen vero minime verbo convenire, tunc ostendam, cum de natura ipsius copiosius explicabo.

3) Veteres, quorum fuerunt Aristoteles atque Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt: videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam, (quia alterum est, quod loquimur, alterum de quo loquimur) in con

tamquam ipsorum modi vulgo participia referuntur atque infinitivus; nec sane negari potest, has orationis partes cum verbo specialiter accepto esse coniunctas: at vero longe alia, quam hactenus a plerisque factum est, considerari debent ratione. Infinitivus enim, ut in posterum pluribus comprobabimus, nihil aliud nisi substantiva verbi forma est; participia vero, quae in nonnullis linguis substantivorum naturam induunt, proprie ad adiectiva referri debent, quum nobis revera adiectivam verbi formam exhibeant. De ea vero, quae inter adiectivi participiique significationem intercedit, differentia tunc exponemus, quum singularum orationis partium accuratius explicabimus naturam.

At

Hactenus de eis sermo fuit dictionibus, quae subiectum aliquod aut rem ei adtributam designant. vero inspiciamus e. g. eum locum 1) in Memorabilibus Socratis a Xenophonte conscriptis, ubi haec leguntur: ἐδόκει δέ μοι καὶ τοιαῦτα λέγων προτρέπειν τοὺς συν όντας ἀσκεῖν ἐγκράτειαν πρὸς ἐπιθυμίαν βρωτοῦ καὶ ποτοῦ καὶ λαγνείας καὶ ὕπνου etc. et latere nos non potest, multa ibi occurrere verba, quorum significationem notionibus iam memoratis nullo modo possumus adnumerare. Huc pertinent voces δέ, καί, τούς, πρός, axolagépws etc. quarum nonnullae, si ipsas adtentius consideramus, per se et omni ad alias dictiones relatione sublata ne sensum quidem habere notionemque aliquam exprimere videntur 2). Hoc sane de vocibus dé,

vinctionibus autem complexum eorum esse iudicaverunt. Quintilian. de Institut. Orat. I, 4, 18. p. 22. ed. Gesn. Cf. IX, 4, 26. p. 461.

1) Libr. II. c. 1 init.

2) Ετι, ὃν τρόπον τῶν ςοιχείων τὰ μέν ἐςι φωνήεντα, ἃ καὶ καθ' ἑαυτὰ φωνὴν ἀποτελεῖ· τὰ δὲ σύμ φωνα, ἅπερ ἄνευ τῶν φωνηέντων οὐκ ἔχει ῥητὴν τὴν ἐκφώνησιν, τὸν αὐτὸν τρόπον ἔςιν ἐπινοῆσαι κἀπὶ τῶν

« AnteriorContinuar »