Imagens das páginas
PDF
ePub
[ocr errors]

nullus grammaticorum nominibus adnumeranda censuit. Nec magis fructuosa sunt ea, quae idem philosophus de diversis nominum tradit speciebus. Etenim, »>Nominis, inquit, sunt species: aliud quidem simplex, quod constat ex partibus non significantibus, ut y aliud autem duplex. Et huius etiam una species, ex significante et non significante, altera autem ex significantibus constat. Potest vero esse et triplex, et quadruplex nomen, et multiplex. Omne autem nomen est aut proprium, aut glossa (seu peregrinum), aut metaphora, aut ornatus, aut factum, aut extensum, aut diminutum, aut immutatum<< 1). Haec sane omnia, quae Stagirites de nominum speciebus tradit, ipsorum tantummodo formam, compositionem, significationisque eis subiectae mutationem spectantia, nihil quidquam ad eam, quae inter nomina ob notionum ipsis designatarum differentiam intercedit, diversitatem, cuius grammatica philosophica unice rationem habere debet, dilucidandam atque diiudicandam facere, quis est, qui non videat?

Apud Priscianum haec exstat nominis definitio, ipsiusqúe vocis derivatio. »Nomen, inquit hic praeclarus grammaticus 2), est pars orationis, quae unicuique subiectorum corporum seu rerum communem vel propriam qualitatem distribuit. Dicitur autem nomen, vel a Grae

[ocr errors]

1) Ονόματος δὲ εἴδη, τὸ μὲν ἁπλοῦν· ἁπλοῦν δὲ λέγω, ὃ μὴ ἐκ σημαινόντων σύγκειται· οἷον, γῆ τὸ δὲ διπλοῦν. Τούτου δὲ τὸ μὲν ἐκ σημαίνοντος καὶ ἀσή μου, τὸ δὲ ἐκ σημαινόντων σύγκειται. Εἴη δ ̓ ἂν καὶ τριπλοῦν καὶ τετραπλοῦν ὄνομα καὶ πολλαπλοῦν. “Απαν δὲ ὄνομά ἐςιν ἢ κύριον, ἢ γλῶττα, ἢ μεταφορά, ἢ κόσμος, ἢ πεποιημένον, ἢ ἐπεκτεταμένον, ἢ ὑφηρη μένον, ἢ ἐξηλλαγμένον. Aristot. 1. c. p. 252.

2) Priscian. ap. Putsch. p. 577. cf. quoque Serv. Mar. Homor. in sec. Don. Ed. Inter. ap. Putsch. p. 1781.

co, quod est vóμa, et adiecta o ovopa ), dictum a triνόμα, buendo, quod véμev dicunt; vel ut alii nomen, quasi notamen, quod hoc nomine notamus uniuscuius que substantiae qualitatem. Et communem quidem corporum qualitatem demonstrat, ut homo, propriam vero, ut Virgilius, rerum autem communem, ut disciplina, ars, propriam, ut Arithmetica Nicomachi, Grammatica Aristarchi Veriora iam in hac nominis explicatione insunt, quam in eis, quae Stagirites de ipsius natura tradidit; at vero in eo errat grammaticus ille Caesariensis, quod, ut ex eis, quae modo adpositis subiungit, adparet, adiectiva cum substantivis, ac si utraque ad unam eandemque orationis partem pertinerent, coniungenda esse duxit: et nimis ambigua ea esse, neque ad substantivorum naturam declarandam sufficere, quae ad eam explicandam adtulit, ex iis patescet, quae nosmet ipsi in sequentibus proferemus. Nec propius ad verum accessit in enumerandis nominum speciebus, et exponendis eorum diversitatibus, quarum et multas posuit inutiles, et, in quibus constituendis haud aberravit a recto, quo discrimine eae diiudicarentur, non satis explicavit. Nos quidem illas hic adponere supersedemus, ne ab eo, quem instituimus, cursu nimis abripiamur.

Eiusmodi nominis explicationes, qualem v. g. Sanctius in grammatica sua proposuit, ubi »Nomen, inquit, est vox particeps numeri casualis, cum genere; ex quibus differentiis oritur declinatio«: quibus non ita multo post subiungit: »dividitur nomen in substantivum et adiectivum: substantivum est, quod cum uno genere declinatur; adiectivum genus non habet, sed terminatio

[ocr errors]

1) Nomen dici a Graeco voμa omnes sentire videntur: mihi autem a nosco, novi, notum, novimen, nomen, ut a moveo, movi, motum, movimen, momen. Est enim imago quaedam Nomen, qua quid noscitur.“ Haec Scaliger. v. Sanct. Minerv. I, 5. p. 36. ed. Bauer.

nem ad genera, vel sub uno fine, vel sub duobus, vel sub tribus << 1), omnino oblivioni tradendae sunt.

Iam vero nosmet ipsi investigare adgrediamur, quae substantivorum sit natura atque indoles, quot eorum constituenda sint genera, et qua re ab adiectivis differant, cum quibus, ut modo vidimus, a plerisque grammaticorum una eademque adpellatione comprehenduntur.

Substantivorum nomen iis impositum est verbis, quibus vel rcs revera exstantes et in sensus nostros incurrentes, vel notiones designantur, quarum subiecta aut omnino animo nostro efficta sunt, aut tantummodo a nobis tamquam fer se constantia cogitantur. Duplex inde iam conficitur substantivorum genus, quorum alterum ea comprehendit, quibus a grammaticis nomen concretorum inditum est, alterum vero ea, quae abstracta nominantur. At vero concreta substantiva, omnibus rite perpen-' sis, in diversas quoque dispertiri debent species, si ex hac notionum substantivis designatarum investigatione digestioneque eum percipere volumus fructum, quo grammaticae philosophicae studium non solum commendatur, sed plane redditur necessarium.

Primam substantivorum concretorum speciem constituunt ea nomina, quae singulis rebus, a philosophis individuorum adpellatione insignitis, indita sunt, quibusque hae res ab omnibus reliquis, ubiubi exstent, distinguuntur. Haec substantiva ea esse, quae grammatici nomina propria (xúpiα) adpellaverunt, non est quod moneam 2). Notiones igitur, quae his nominibus exprimuntur, omnes qualitates proprietatesque complectuntur,

1) Sanct. Minerv. T. II. p. 581 sq. ed. Bauer. Cf. quoque Scioppii Gramm. Philos. p. 4.

2),, Proprium nomen est, quod naturaliter uniuscuiusque privatam substantiam et qualitatem significat, et in rebus est individuis, quas philosophi atoma nominant, ut Plato, Socrates. Itaque caret communione naturali.“ Priscian. ap. Putsch. P. 578.

quibus res singulis subiectae ab omnibus aliis rebus differunt. Eiusmodi vero nominibus si homo unumquodque individuum, unamquamque substantiam voluisset signare, tunc sane ob infinitum verborum numerum, quibus ipsi fuisset opus, ne unam solam quidem linguam memoria continere atque custodire potuisset: eaque igitur de causa linguae inventoribus aliam plane inire rationem necesse erat.

Permultae occurrunt res, quae, licet qualitatibus quibusdam privis a se invicem differant, nonnullas tamen habent omnibus communes, quibus in unum genus unamve speciem coniunguntur. Hae igitur omnibus illis rebus communes qualitates in unam notionem collectae, notionesque ita animo nostro informatae, nominibus signatae sunt: quibus vero hae notiones exprimuntur substantivis, eis a grammaticis nomen adpellativorum impositum est, eaque secundam substantivorum concretorum constituunt speciem 1). Haec substantiva itaque non individua designant, nec substantias, sed tantum qualitates, quae multis individuis communes sunt, in unam notionem coactas 2). Nec profecto est, quod miremur, vel rudes adhuc homines hanc notionum formandarum verbisque significandarum iniisse rationem, cum revéra etiam nominibus propriis non substantiae ipsae notentur, sed notiones tantummodo exprimantur, quas de singulis rebus, qualitatibus ipsarum in unum collectis, animo

[ocr errors]

1) " Nomen adpellativum naturaliter commune est multorum, quos eadem substantia, sive qualitas, vel quantitas, generalis vel specialis iungit. Generalis, ut animal, corpus: spe· Ἔξι cialis, ut homo, lapis, grammaticus." Priscian. 1. c. δὲ προςηγορία μὲν, κατὰ τὸν Διογένην, μέρος λόγου σημαῖνον κοινὴν ποιότητα· οἷον, ἄνθρωπος, ἵππος, ὄνο μα δέ ἐςιν μέρος λόγου δηλοῦν ἰδίαν ποιότητα· οἷον, Διογένης, Σωκράτης. Diogenes Laert. VII, 58.

2) v. Mertians allgemeine Sprachkunde, p. 151 sq.

nostro effinximus. Qualitates enim rerum tantummodo possumus investigare et percipere, ipsam vero earum naturam perspicere atque cognoscere nobis est denegatum 1).

Tertiam substantivorum concretorum speciem effi ciunt ea, quae a grammaticis nomina collectiva adpellantur. Saepe enim plura ad unum genus pertinentia individua, quae quasi integrum corpus constituunt, seu multitudinem rerum ita comparatarum, ut singularum vel non queamus, vel etiam nolimus rationem habere, una notione comprehendimus; eiusmodique notiones quae significant substantiva, eis nomen collectivorum impositum est 2).

1),,Quae (animi sive partes, sive facultates,) animal constituunt, duorum ipsae quoque generum sunt. Partim enim cognitione quadam et apprehensione, partim appetitione et declinatione cernuntur. Illas γνωςικὰς Graeci, has ὀρεκτικὰς vocant. Tvwginal in animalibus sunt duae, sensus et phantasia; utendum enim est hoc, quando Latino caremus. Sensibus apprehenduntur singula tantum, non etiam universa, nisi quatenus sunt in singulis. Non enim lapidem aut lignum proprie ac per se videmus, sed hunc lapidem et hoc lignum: aut potius neque hunc lapidem, neque hoc lignum, sed huius lapidis aut ligni colorem. Sensus cnim non percipit essentiam, ut Ciceronem locutum esse aiunt, sive, ut posteriores locuti sunt, substantiam: sed ea tantum, quae ei adiuncta sunt: neque rosam aut videmus, aut olfacimus, sed rosae odorem olfacimus, colorem videmus. Phantasia rerum sensu perceptarum formas quasdam, et, ut Graeci loquuntur, typos recondit et continet." Muretus, de sui cognitione, deque omnibus humani animi facultatibus. Orat. X. T. I. p. 87. ed. Ruhnk. ,Was unter die Sinne fällt, ist nicht der Gegenstand selbst, sondern bloss seine Eigenschaften, seine Weise zu seyn: Gegenstände an sich sind Dinge, welche unter ihren Eigenschaften verhüllt liegen, und folglich auf keine Art vorstellig gemacht werden können. Sie sind also ausser den Gränzen unsers Erkenntnissvermögens.“ Mertian's allgemeine Sprachkunde, p. 109.

[ocr errors]

2) Nominantur etiam comprehensiva: „Sunt alia (substan

« AnteriorContinuar »