Imagens das páginas
PDF
ePub
[ocr errors]

temporis spatium ab ipso scriptis, occupatus fuit emendandis, eum fugere non potest, rem esse longe difficiliorem, etiamsi quis sit adtentissimus, in illis omnia corrigenda explorare, quam emendatius rectiusque scribere nova. Quodsi igitur adhuc inveniantur, quae minus placeant, ea benevolus lector mihi condonabit. Continet vero hocce volumen maximam partem eas commentationes, in quibus de rebus egi grammaticam spectantibus, additis excerptis quibusdam e pro¬ lusionibus, quas vocant, Ind. Prael.; quod si illae, iam quidem collectae coniunctaeque, eo favore, quo singulae exceptae sunt, non omnino iudicabuntur indignae, quam primum secundum quoque volumen typis curabo exscribendum, quod eas comprehendet, in quibus de rebus ad antiquitatem pertinentibus exposui disputavique.

Scripsi Marburgi mense Augusto anni MDCCCXXXII.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

INDEX COMMENTATIONUM

QUAE PRIMO VOLUMINE CONTINENTUR.

I. Addenda quaedam ad librum de accentu Graecae lin-
guae (Die Lehre von dem Accente der Griechischen
Sprache ausführlich entwickelt. Helmstädt 1807.)
De articuli Graecae linguae origine, nec non de ipsius
usu apud Homerum

II.

III. De partium orationis indole atque natura; Com-

[merged small][ocr errors][ocr errors]

1V. De partium orationis etc. Comment. II.

V. De partium etc. Comment. III..

[ocr errors]

VI. De partium etc. Comment. IV,

VII. De temporibus verbi, inprimis Latini

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

VIII. De Coniunctivi modi apud Latinos natura nsuque, 166

IX. Odarum Klopstockii illius, quae der Bach inscripta

est, interpretatio

X. Excerpta quaedam ex prolusionibus Ind. Lect.
1) Adnotatio ad Tibul. Eleg. II, 4, 53 sq.
2) Adnot. ad Cicer. Orat. pro T. An. Milone. c. 13.

[ocr errors][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small]


[blocks in formation]
[blocks in formation]

10) De pronomine ipse aliis pronominibus adiuncto . 218
11) De pronominibus aliquis, quisquam, ullus et qui-
dam, atque de discrimine inter ea intercedente
12) De coniunctione et eiusque pro etiam usu apud

Ciceronem

13) Animadversiones quaedam consecutionem tempo-
rum spectantes.

14) Adnot. ad Hom. Iliad. I, 469 sq.

999

227

231

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Librum, quem ante hos, qui elapsi sunt, tres annos

de accentu Graecae linguae foras dedi, ut omnibus suis numeris et partibus absolutissimum perfectissimumque reddere mihi liceat, maximopere exoptans, nec sperans, fore ut in paucitate eorum, qui ad haec abstrusiora litterarum studia animum adplicant, iam post breve temporis spatium novam emendatioremque illius libelli editionem in lucem emittendi cura mihi iniungatur, occasionem, quae mihi se obtulit, quaedam, quae in libello illo emendanda et corrigenda, ipsique addenda mihi videntur, iam nunc cum viris doctis ex parte saltem communicandi, arripiendam putavi; quae quidem, si opus illud qualecunque nova umquam, me fortasse exstincto, dignum habeatur editione, a futuro editore ne negligantur, quam maxime in votis habeo.

Primum vero est, quod adnotem ad p. 4, libri a Porphyrio Tεgì rgoswdías exarati, quem Cel. Villoison ex codice manuscripto, in bibliotheca Vaticana asservato, typis describendum curavit, alium Parisiis exstare

« AnteriorContinuar »