Imagens das páginas
PDF
ePub

PRAEFATIO.

Haud profecto ab omni vacuus liberque timore,

atque consiliis tantummodo nonnullorum amicorum adductus permotusque eam suscepi provinciam administrandam, qua mihi hasce commentationes conscribendi atque vulgandi iniungebatur munus; etenim per viginti quinque annos mihi, quamvis semper in explicandis scriptoribus Romanorum occupato, numquam tamen Latino sermone in scribendo utendi se obtulerat occasio: atque ita me illi officio vix credebam satisfacere posse. Erat igitur, quod permagna adficerer laetitia, quum intelligerem, quas foras dedi dissertationes VV. DD. non omnino displicuisse; et quum earum nonnullae toties expeterentur, ut viderentur iterum prelo subiiciendae, meum duxi, ne illorum indulgentia nimis abuterer, omnia accuratius et diligentius recognoscere, praecipuaque saltem corrigere tollereque peccata. At enim vel sic vereor, ne omnia non sint sublata remotaque, in quibus VV. DD. offendere possint; etenim qui umquam in libris, iam ante longius

temporis spatium ab ipso scriptis, occupatus fuit emendandis, eum fugere non potest, rem esse longe difficiliorem, etiamsi quis sit adtentissimus, in illis omnia corrigenda explorare, quam emendatius rectiusque scribere nova. Quodsi igitur adhuc inveniantur, quae minus placeant, ea benevolus lector mihi condonabit. Continet vero hocce volumen maximam partem eas commentationes, in quibus de rebus egi grammaticam spectantibus, additis excerptis quibusdam e prolusionibus, quas vocant, Ind. Prael.; quod si illae, iam quidem collectae coniunctaeque, eo favore, quo singulae exceptae sunt, non omnino iudicabuntur indignae, quam primum secundum quoque volumen typis curabo exscribendum, quod eas comprehendet, in quibus de rebus ad antiquitatem pertinentibus exposui disputavique.

Scripsi Marburgi mense Augusto anni MDCCCXXXII.

[ocr errors]

INDEX COMMENTATIONUM

QUAE PRIMO VOLUMINE CONTINENTUR.

Pag.

I. Addenda quaedam ad librum de accentu Graecae lin-
guae (Die Lehre von dem Accente der Griechischen
Sprache ausführlich entwickelt. Helmstädt 1807.)
II. De articuli Graecae linguae origine, nec non de ipsius
usu apud Homerum

[ocr errors]

III. De partium orationis indole atque natura ; Com

[merged small][ocr errors][ocr errors]

1V. De partium orationis etc. Comment. II.

V. De partium etc. Comment. III.,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

VI. De partium etc. Comment. IV,

128

[merged small][ocr errors][merged small]

VIII. De Coniunctivi modi apud Latinos natura nsuque,

166

IX. Odarum Klopstockii illius, quae der Bach inscripta
est, interpretatio

X. Excerpta quaedam ex prolusionibus Ind. Lect.
1) Adnotatio ad Tibul. Eleg. II, 4, 53 sq.
2) Adnot. ad Cicer. Orat. pro T, An. Milone. c, 13.

3) Adnot. ad eiusdem orationis c. 31,

4) Adnot, ad Iuven. Sat. II, 149 sqq,
5) Adnot. ad eiusdem. Sat. III, 10 sqq.
6) Adnot, ad eiusdem Sat. III, 239 sqq.

?

183

[ocr errors]

201

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

205

206

209

210

[ocr errors]

213

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors]

8) Adnot. ad Sat. VII,

9) De adverbiis interrog. num et numquid, ipsorum

que usu

[ocr errors]

10) De pronomine ipse aliis pronominibus adiuncto 218 11) De pronominibus aliquis, quisquam, ullus et quidam, atque de discrimine inter ea intercedente 12) De coniunctione et eiusque pro etiam usu apud Ciceronem

13) Animadversiones quaedam consecutionem temporum spectantes.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

222

[ocr errors]

227

231

« AnteriorContinuar »