Imagens das páginas
PDF
ePub

CAR. FR. CHR, WAGNERI

PROFESSORIS MARBURGENSIS

OPUSCULA ACADEMICA.

VOLUMEN PRIMU M.

MARBURGI MDCCCXXXII.

SUMTIB. ET TYPIS LIBRAR. ACADEM. N. G. ELWERTIANAI.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Hand

profecto ab omni vacuus liberque timore, atque consiliis tantummodo nonnullorum amicorum adductus permotusque eam suscepi provinciam administrandam, qua mihi hasce commentationes conscribendi atque vulgandi iniungebatur munus; etenim per viginti quinque annos mihi, quamvis semper in explicandis scriptoribus Romanorum occupato, numquam tamen Latino sermone in scribendo utendi se obtulerat occasio: atque ita me illi officio vix credebam satisfacere posse. Erat igitur, quod permagna adficerer laetitia, quum intelligerem, quas foras dedi dissertationes VV. DD. non omnino displicuisse; et quum earum nonnullae toties expeterentur, ut viderentur iterum prelo subiiciendae, meum duxi, illorum indulgentia nimis abuterer, omnia accuratius et diligentias recognoscere, praecipuaque saltem corrigere tollereque peccata. At enim vel sic vereor, ne omnia non sint sublata remotaque, in quibus VV. DD. offendere possint ; etenim qui umquam in libris, iam ante longius

« AnteriorContinuar »