Les Géorgiques: Expliquées littéralement

Capa
L. Hachette et cie., 1853

No interior do livro

Páginas seleccionadas

Palavras e frases frequentes

Passagens conhecidas

Página 30 - Baccho, terque novas circum felix eat hostia fruges, 345 omnis quam chorus et socii comitentur ovantes, et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante falcem maturis quisquam supponat aristis, quam Cereri torta redimitus tempora quercu det motus incompositos et carmina dicat.
Página 6 - Pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem Movit agros curis acuens mortalia corda, Nee torpere gravi passus sua regna veterno.
Página 16 - ... esse apibus partem divinae mentis et haustus 220 aetherios dixere ; deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum ; hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas ; scilicet hue reddi deinde ac resoluta referri omnia, nec morti esse locum, sed viva volare sideris in numerum atque alto succedere caelo.
Página 30 - Et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus : quo non alius per pinguia culta In mare purpureum violentior effluit amnis.
Página 44 - O fortunatos nimium, sua si bona norint, Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis, Fundit humo facilem victum justissima tellus...
Página 32 - Continuo, ventis surgentibus, aut freta ponti Incipiunt agitata tumescere et aridus altis Montibus audiri fragor, aut resonantia longe Litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
Página 52 - Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces.
Página 28 - Cum sonitu, fervetque fretis spirantibus aequor. Ipse Pater media nimborum in nocte corusca Fulmina molitur dextra, quo maxima motu Terra tremit, fugere ferae et mortalia corda 330 Per gentes humilis stravit pavor...
Página 20 - Fluctus uti medio coepit cum albescere ponto, Longius ex altoque sinum trahit; utque volutus Ad terras immane sonat per saxa, neque ipso Monte minor procumbit ; at ima exaestuat unda 240 Verticibus, nigramque alte subjectat arenam.
Página 70 - Olympiacae miratus praemia palmae. pascit equos, seu quis fortes ad aratra iuvencos, 50 corpora praecipue matrum legat. optima torvae forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent ; tum longo nullus lateri modus ; omnia magna, pes etiam ; et camuris hirtae sub cornibus aures. 55 nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans, interdumque aspera cornu, et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, et gradiens ima verrit vestigia cauda.

Informação bibliográfica