Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic][subsumed][ocr errors][subsumed]

ANNOTATIONES

IN EUANGELIUM

KATA I o A N N H N

[SECUNDUM IOHANN E M].

Iohannes Bethsaidensis piscatoris filius, piscator et ip se, Legem quidem discere potuit puer, ut mos erat He braeis; caeterum nulla tinctus fuit aut Hebraica aut Gra ca literatura, nisi si quid utriusque hausit iam maior nam in Asia, ubi eum maximam vitae partem ad seneciate summam produxisse, in Patmi exsilio, si, satis inter Veteres ostolici muneris faci Jei Sus, qui i

[graphic]

Apostolos sic posse aptari, ut Petrum dicamus maxime φιλόχριςον [amicum Christi], Iohannem maxime φιλιησοῦν [amicum Iesu]. Nam diversi huius in utroque affectus multa in Sacris Libris videmus vestigia: quod et Dominus respiciens illi quidem Ecclesiam praecipuo quodam modo, huic autem Matrem commendavit. De loco et tempore scriptionis dissentiunt auctores, aliis in Patmo scriptum hunc librum volentibus, aliis Ephesi, et aliis quidem triginta et quod excurrit, aliis vero sexaginta aut amplius post Christi in coelum evectionem annis. Causam post alios haec scribendi praecipuam tradunt omnes, ut veneno in Ecclesiam iam tum sparso auctoritate sua, quae apud omnes Christianum nomen profitentes non poterat non esse maxima, medicinam faceret. Qui autem errores in Ecclesias eius saeculi se insinuaverint, intelligi potest ex iis ad Matth. 24: 11 et ad Marc. 1: 4 diximus. quae Erant sub Christiano nomine Iudaizantes, de quibus non Paulus tantum, sed et hic noster in epistola prima et in Apocalypsi conqueritur. Erant Gnostici ex Cabala Iudaica et Pythagorae Platonisque schola philosophiam miscentes simplicitati Christianae, et de emanationibus Divinis earumque syzygiis et pleromatis, non ex Dei Spiritu, sed ex suis commentis quae vellent populo venditantes, vereque ambulantes in iis quae non viderant, ut dicitur Col. 2: 18, de quibus videnda quae diximus ad Matth. 24: 11. Erant et qui Iohannis Baptistae sectatores quam lesu dici mallent, ad subterfugiendam crucem. His omnibus occurrendum videbat Iohannes, ne post futura aetas incerto opinionum fluctuaret; praecipue Gnosticis, qui inter suos Aeonas nominabant 2óyov [verbum], item ζωὴν [vitam], item μονογενῆ [unigenitum] et σωτῆρα [salvatorem]: quae omnia nomina etiam apud Proclum ad Platonis Timaeum et in Theologiae libris reperias: et alium rursus dicebant esse mundi Opificem, alium Christum, alium lesum. Ostendit ergo Iohannes omnes istos titulos uni eidemque Iesu Christo congruere: quo fit ut illis nominibus Dominus noster non legatur insignitus apud alios Scriptores sacros, cum tamen de re idem tradiderint. Neque vero hoc tantum libro sed et in epistola et in Apocalypsi, Aoyov nomen Christo diserte tribuit Io

[ocr errors]

han

hannes, et μovoyɛvy vocat non initio tantum libri, idque iterato, sed et bis postea: et oo infra Iesus ipse se vocat. Caeteri Scriptores Euangeliorum satis habuerunt Christi Divinam naturam tacite indicare ex admirabili ipsius conceptione, ex infinita illa ac liberrima vi ad facienda miracula, ex introspectu cogitationum alienarum, ex his quae circa mortem, resurrectionem et adscensum in coelum acciderunt, ex promisso denique perpetuae praesentiae, mittendi Spiritus Sancti, remittendi peccata, iudicandi genus humanum. At Iohannes pro usu temporum et ipso initio Dei nomen ei assignandum et vim ex aeterno fonte manantem aperte tradendam existimavit. Neque tantum hoc modo, sed et expressa collatione eum lohanni primum Baptistae, deinde Mosi, sed et Abrahamo praetulit. Haec cum scribendi praecipua fuisset causa, eadem voluit et de Christo narrare opera quae a caeteris, in tanta miraculorum et sermonum ipsius copia praetermissa fuerant, intactis ferme iis quae ab aliis tractata erant, nisi quatenus connexio aliquid eius exigebat. Praetermissorum autem pars maxima in tempus incidit quo Iohannes Baptista adhuc vivebat. Nam hinc ferme Iesu miraculorum historiam ordiuntur caeteri, quia eo tempore maior multitudo lesum secuta est et factorum eius testis fuit.

CAPUT I.

1. Ev dox, in principio] Desumtum ex Graeco Geneseos, sicut vicissim Syrus ex Hebraeo hic posuit . Noto autem Scripturae loco verbum inde sumtum ex sententia illius loci intelligendum est. Mosis loci sententia haec est: Cum primum creavit Deus coelum et terram, terra erat etc., nam praeterita apud Hebraeos habent Gerundii etiam significationem. Tum vero mos est Hebraeis coeli et terrae nomine universum comprehendere, unde factum est ut et status vitae futurae significetur nomine novi coeli et novae terrae, 2 Petr. 3: 13, Apoc. 21: 1. Ergo v dox est cum primum rerum universitas coepit

creari.

"Hv] Iam tum erat. Sic mos est Hebraeis aeternitatem populariter describere. Infra 17: 5, ▲óžŋ й čipov no̟ò̟ τоũ τὸν κόσμον εἶναι [Gloria quam habui priusquam mundus esset]. Et Iustinus dixit, no̟ò̟ twv пoiŋuáτwv [ante creaturas], et alibi, пo̟ò̟ тov éwogógov nai oɛkývns [ante luciferum et lunam]. Prov. 8 Dei sapientia sic loquitur: A saeculo habui principatum, a principio, iam ante terram: cum nondum essent voragines formata sum, сит nondum essent fontes aggravati aquis: antequam montes fundati essent, ante colles sum formata: adhuc non fecerat terram et plateas et praecipua pulverum orbis : cum praepararet coelos, ibi iam ego. Iustinus alibi de Verbo hoc loquendi genus explicans : Προϋπῆρξε πρὸ τῶν alovov [Exstitit ante saecula]. Athenagoras: 'E§ doxns ὁ Θεὸς νοῦς ἀἴδιος ὢν εἶχεν αὐτὸν ἐν ἑαυτῷ τὸν λόγον, αϊ dicos hoyixos av [Ab initio Deus mens aeterna cum esset, ipsam in se habuit rationem, natura in perpetuum rationalis]. Rabbi Eliezel: Ante mundum creatum exstitit clemens et benignus Deus et nomen eius solum.

'O Ayos, Verbum] Quia Moses scripserat, Dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux, et ita de caeteris, hinc factum est, ut vim sive προβολὴν aut απόῤῥοιαν (has enim voces hac in re Christiani veteres usurpant) Dei illam qua res ex nihilo condit aliaque rara et eximia efficit, Hebraei appellarent [Verbum], ut videre est Ps. 33: 6, 148: 8. Vide Maimoniden Duce dubitantium lib. I cap. 23 et 65 et 66. Chaldaei non illis tantum locis 'sed et aliis, ubi ea vox in Hebraeo non exstat, posuerunt . Exempla sunt innumera, sed ad rem maxime pertinet quod apud Esaiam est. 45: 12 in Hebraeo legitur, Ego feci terram, et hominem super eam ego creavi: in Chaldaeo est, Ego in Verbo meo feci terram, et homines super eam creavi. 48: 13 in Hebraeo legitur, Manus mea fundavit terram: in Chaldaeo, Verbo meo fundavi terram. Quos secutus Petrus Apostolus 2 Epist. 3: 5, Ovgavol hoav ἔκπαλαι, καὶ γῆ ἐξ ὕδατος καὶ δι ̓ ὕδατος συνεζῶσα τῷ τοῦ Orov kóra [Coeli erant prius, et terra de aqua et per aquam consistens Dei Verbo]. Eandem vocem plurimis in locis usurpat idem Chaldaeus paraphrastes, ubi de miraculis, de Prophetia, aut singulari Dei auxilio sermo

3

est:

« AnteriorContinuar »