Imagens das páginas
PDF
ePub

"Ινα μὴ παραδοθῶ τοῖς Ἰουδαίοις, ne traderer Iudaeis] Hortatus essem meos, ut imperatores solent, ut pro me fortiter dimicarent, ne in potestatem venirem inimicorum: quo sensu Tαqadovvai [tradere] usurpatur Matth. 4: 12. 37. Ovxour Basileus ei où, ergo Rex es tu]

Syrus, id est, ergo. Quandoquidem distinguis de Regno, aliquod ergo Regnum tibi vindicas?

Ev eyes] Recte dicis: Hebraismus. Rex sum certo

sensu.

Interrogatio Pilati tacite hoc ponebat. Noluit Christus simpliciter a se abdicare Regis titulum, ne videretur praeclara illa de venturo Rege vaticinia a se alienare. Haec est illa xaλn óuokoyia [bona confessio], 1 Tim. 6: 13.

Ἐγὼ εἰς τοῦτο γεγέννημαι, ego in hoc natus sum] Solent qui regnum sibi vindicant dicere se cum eo iure natos: Christus quoque se ostendit natum in hoc ut regnaret, Luc. 1: 32.

Καὶ εἰς τοῦτο ἐλήλυθα εἰς τὸν κόσμον] In hoc me ostendi et notum feci hominibus, supra 3: 17, 19, 9: 39, 11: 27. Ἵνα μαρτυρήσω τῇ ἀληθείᾳ, ut testimonium perhibeam veritati] Subaudi, et in hoc ipso situm est, Regnum meum: non est coactivum, sed persuasivum. De locutione vide 5:33.

Πᾶς ὁ ὢν ἐκ τῆς ἀληθείας] Qui ingenio sunt veri amante. Sic Rom. 2: 8, toĩs ¿§ ¿qướɛías, his qui ingenio sunt contentioso. Vide et supra 8: 47.

Axovε μov tys povñs, audit vocem meam] Hi mihi tanquam Regi sua sponte, vi nulla coacti, obediunt. Vide supra 10. Ex contrario dat intelligi homines falsi amantes (quales erant Iudaei, supra 8: 49) alieno a se esse animo; neque mirum si a talibus accusetur, cum veritas apud tales odium pariat.

38. Λέγει αὐτῷ ὁ Πιλάτος, Τί ἐςιν ἀλήθεια; Dicit ei Pilatus: Quid est veritas ?] Ex lesu responso Pilatus concepit Regnum quod lesus sibi tribueret non magis Imperio Romano obesse quam id quod Stoici Sapienti suo tribuunt. Obiter autem quaerit, cuius generis sit illa veritas cuius se Magistrum profiteatur; sed ita ut non instet, quasi de re ad Iudicis officium nihil pertinente.

Πρὸς τοὺς ̓Ιουδαίους, ad Iudaeos] Ad Pontifices, adstante corona populi.

[blocks in formation]

Ἐγὼ οὐδεμίαν αἰτίαν εὑρίσκω ἐν αὐτῷ, ego nullum ins venio in eo crimen] Airía hic, ut saepe apud Graecos, est crimen. Sic et infra 19: 4 et 6. Sic altía davátov Act. 13: 28, crimen capitale. Sensus est ferme similis ei qui Gallioni tribuitur Act. 18: 15. Video quidem aliquid esse inter vos controversiae, sed eius generis quae in disputationibus versetur, quae non sit forensis cognitionis: non est hic αδίκημα ή ραδιούργημα [iniuria aut facinus].

39. "Esi di avvýðɛ‹æ vμív, est autem consuetudo vobis] Consuetudo in vestri gratiam introducta. Vide quae ad Matthaeum.

Τὸν βασιλέα τῶν Ἰουδαίων, Regem Iudaeorum] Contemtim; quasi dicat, Si qui vestrum tales homines regio titulo dignantur, nos Romani id non curamus: nihil ad nos id pertinet: permittimus vobis haec somnia.

40. Ansr's, latro] Id est govεvs [homicida], ut Act. 3: 14, caput cruentae seditionis.

CAPUT XIX.

1. Tótε ovv, tunc ergo] Cum nihil proficeret Pilatus Τότε isto commento de die festo.

Euasiyoos, flagellavit] Tanquam quaestionis habendae gratia, consilio interim satiandi iram populi, ut ad Matthaeum est annotatam.

2. Καὶ ἱμάτιον πορφυροῦν, et vestem purpuream] Chlamydem coccineam alii. Syrus hic &, quod respondet Hebraeo, quod rogçúgav [purpuram] vertere solent Graeci. Est autem color aut idem qui vn et d'œ dicitur, et Graecis xóxxvov vertitur, aut sane proximus, ita ut Hebraeorum Magistri utrumque interpretentar per cramosinum. Et Esai. 1: 18, ubi Graece est as poivinov [ut purpureum], Latina versio' habet ut coccinum. 'Iμariov autem vox hic generalem habet notionem, non illam specialem pallii.

3. Parisuara, alapas] Vide supra.

4. Ovdeuíav aitíav, nullum crimen] Id est, ne tantillum quidem ob quod flagris caedi debuerit. Ita ipse se

iniquitatis damnat, qui populo irato obsequens donaverat poenam hominis innocentis.

5. "Ide o avошлоs, ecce homo] Videte eius miseriam, et quam ridiculum sit in ipso crimen regni affectati. Vide infra 14.

6. Οἱ ἀρχιερεῖς καὶ οἱ ὑπηρέται, Pontifices et ministri] A quibus initium factum in populum manavit.

'Exqaúyasav, clamabant] Vide quae ad Matthaeum. Λάβετε αὐτὸν ὑμεῖς καὶ ςαυρώσατε, sumite eum vos et cruci affigite] Quasi dicat, Vos hoc, si libet, facite vestro periculo: meum non est damnare insontem. Non ius concedit, sed mavult alienum quam suum esse crimen.

7. Hueis vóμov exoμev, nos legem habemus] Cum non persuaderent crimen adversus Imperium Romanum, legem suam urgent, nempe illam de Pseudoprophetis Deut. 18: 20. Ὅτι ἑαυτὸν υἱὸν Θεοῦ ἐποίησεν, quia Filium Dei se fecit] Tiov Ocov, id est, Messiam ut notavimus supra 1: 49, 10: 36 et ad Matth. 26: 63. Si mori debet qui Prophetam se dicit cum non sit, mori multo magis debet qui Messiam se dicit cum non sit, cum Messias et Propheta esse debeat et plusquam Propheta. Vide supra 4: 25. Se fecit, id est, se eum esse finxit. Sic et supra 5: 18, 8: 53,

10: 33 et mox 12.

8. Makhov ¿poßýðŋ, magis timuit] Metuens ob res miras de eo auditas ne forte verum esset ortum eum Divino satu, sicut Romani et Graeci de Heroibus suis credebant. Vide quae diximus ad Matth. 27: 54.

9. Eis to noαiτgiov nádiv, in praetorium iterum] Novae accusationis causa novam instituturus interrogationem. Пódev el ov] Id est, unde ortus. Vide quae diximus supra 7: 27.

Απόκρισιν οὐκ ἔδωκεν αὐτῷ, responsum non dedit ei] Secutus quod ipse praeceperat, ne margaritae porcis obiicerentur. Vide quae ad Matth. 26: 63. Nihil aequi exspectari poterat ab eo qui verberari in gratiam plebis iratae iusserat eum quem noverat et fatebatur innocentem. Nec intelligere poterat Pilatus quae esset vis Hebraicae locutionis, Filius Dei. Tum vero quantum satis est iam cum se professus erat in hoc natum

ante dixerat Iesus,

ut Rex esset amantium veritatem, supra 18: 37.

[blocks in formation]

10. Ὅτι ἐξουσίαν ἔγω ςαυρῶσαί σε, me potentiam habere te cruci affigendi] 'Eşovoía hic est non ius proprie, sed efficacia talis quae quod vult aequum aut iniquum facile effectum dat, ut supra 10: 18. Sic Eccl. g: 13, “Enɛye ἀπὸ ἀνθρώπου ὃς ἐξουσίαν ἔχει τοῦ φονεύειν [Longe abesto ab homine potentiam habente occidendi]. Hoc sensu vocem licere usurpavit Cicero pro Rabirio, Iudices alloquens: Si enim quod liceat quaeritis, potestis tollere e civitate quem vultis,

'Aлohvбaí σ] Impunitum dimittendi, ut supra 18: 39. Pilatus parum memor officii quid valeat iactat; et se damnat, qui tam potens, plebi furenti serviliter morem gerit,

11. Οὐκ εἶχες ἐξουσίαν οὐδεμίαν κατ ̓ ἐμοῦ, non haberes potentiam adversus me ullam] Non haberes talem potentiam sive facultatem quam iactas in me: facile eam eva, derem, ut antehac insidias et seditiones multas,

3

Εἰ μὴ ἦν σοι δεδομένον ἄνωθεν, nisi tibi datum esset e locis superis] Inde scilicet unde ortus sum; tacite enim hoc indicat. "Avooder est ex coelo, np Iob. 3: 4, quod et vpisov [ex altissimis] vertitur Iob. 31:`2. Sic supra 3: 31, Iac. 1: 17, 3: 15, 17. Cum autem dicit datum e locis superis, non illam communem significat permissionem quae multa relinquit ordini naturali, sed ex gravissimis causis deliberatam rem in consilio Divino, quae omnia impedimenta undique amoverat. Hoc modo nactus est Pilatus potentiam in Iesum. Ita et suam indicat dignitatem et Pilatum modestiae admonet. Vide Luc. 22: 53.

Aià touto, propterea] Relatio est ad aliquid quod subticetur, sed quod facile ex dictis intelligi potest: Ideo quia talis sum cuius curam tam peculiarem gerat Deus, quod scilicet Iudaei ex vaticiniis scire possunt, tu non aeque potes, nec aeque teneris,

Ο παραδιδούς με σοί] Singulare pro plurali. Quisquis is qui me tibi tradidit, qui causa fuerunt cur ut reus ad te ducerer; Iudas praecipue, secundo loco Senatus tertio populus,

Μείζονα ἁμαρτίαν ἔχει, maius peccatum habet] Non cares tu culpa qui innocentem non modo non defendis sed oneras; sed minus delinquis, quia tibi non tam promtum

est'

est nosse in quem delinquas. Atrocitatem iniuriae anget cognita aut cognosci quita qualitas eius cui infertur. Damnat Christus sententiam quae peccata statuit paria, ut et Luc. 12: 48, Matth. 10: 15.

12. 'Ex ToÚrov] Ex quo conscientiam suam peccati convictam sentiebat. Propter hoc Syrus: ut et supra 6: 66. 'Anokvoai, dimittere] Sume sensu quo supra comm. 10. Quaerebat obtentus quibus eum favorabiliter dimitteret.

Οὐκ εἶ φίλος τοῦ Καίσαρος] Non es amicus Caesaris, id est, ostendis te non esse fidum Caesari: ut saepe sivus sumitur pro ostendi.

Πᾶς ὁ βασιλέα ἑαυτὸν ποιῶν] Quicunque in provinciis Romanis Regem se asserit iniussu Imperatoris.

Αντιλέγει τῷ Καίσαρι, resistit Caesari] Αντιλέγειν hic ut et Luc. 2: 34, est repugnare. Nam Hebraeis dicere saepe est facere aut moliri. Partes Imperatoris Romani sibi vindicat qui sine eius auctoritate vult regnare,

13. Ακούσας τοῦτον τὸν λόγον, cum audisset hos sermones] Suspicacissimus erat Tiberius, et sub illo minimą quaeque veniebant in crimen Maiestatis, ut ex Tacito et Suetonio apertissimum est. Apud talem dominum qualiscunque provincialium accusatio adferebat periculum: cuius timori succumbens Pilatus, plane, ut Caiaphas, iniuste agere quam pati mavult: quod fere est ingenium eorum qui rempublicam tractant.

'Eni Tоu BuαTоs, pro tribunali] In xysto sive stadio tecto. Vide quae ad Matthaeum.

Adósorov, lithostrotum] Pari de causa forum Constantinopoli dictum laxiorov [crustratum], quia nimirum, ut Zonaras Constantino loquitur, κατέςρωτο λιθίναις πλαξέ [stratum erat crustis e lapide],

'Eßpaïsi de Taßßavã, Hebraice autem Gabbatha] EBoaïsi intellige sermone eius temporis. Significat ßõμ¤, locum excelsum, qualia erant Romanorum tribunalia. Syri saepe ♬ mutant in ». Ideo hic D. Differt enim lingua Antiochena ab Hierosolymitana. Haec dicit Ioseph, illa Iauseph: haec Ioram, illa Iuram: haec Iosias, illa Iusias: haec Golgatha, illa Golutha. Mos erat Romanorum Praesidum non pronuntiare nisi pro tribunali, qui locus et lus dicitur.

[ocr errors]
[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »