Imagens das páginas
PDF
ePub

tátem quavis occasione commendat, immoderatos amores repreheudit. Carmen in Hercul. Fur. 637-700. quo senectutis incommoda perstringit deosque incusat, quod nullo inter bonos et malos discrimine posito, utriusque breve vivendi spatium concesserint, conferendum est cum carmine Sophocl. in Ed. Col. 1269-1306. quo Sophocles idem argumentum tractavit.

Due RUHNKENII EPISTOLÆ inedita, a Cl. CAROLO MORGENSTERNIO nunc in lucem prolata.

I.

Plurimum reverendo doctissimoque viro, Brandano Ludolpho
Raphelio, divinioris voluntatis interpreti dignissimo.
S. P. D. David Ruhnkenius.

ITA mihi velim, quæ opto, obtingant, ut Tuæ me literæ incredibili quadam voluptate perfuderunt. Cum enim quælibet aliæ, tantum spei ostendentes, mihi gratissimæ fuissent, tum vero hæ fuerunt eo acceptiores, quod ab illo profectas esse videbam, ad quem et virtutis paternæ, et omnium eorum, quorum nos desiderio tenemur, hereditas pervenit. Tu igitur, Vir venerande, cujus ego eximiam humanitatem quibus verbis collaudem, non invenio, quicquid superest paternarum accessionum, quicquid dissertationum ad Philologiam sacram pertinentium, quicquid denique libellorum tanti auctoris nomine dignorum, ad nos, ut humanissime annuisti, quam primum, quæso, transmittendum cures. Quibus si imaginem præstantissimi viri adjunxeris, erit, de quo nobis etiam atque etiam gratulemur. Ecquis enim est, qui non vultum ejus videndi noscendique studio efferretur, cujus politissima scripta manibus non tam tenet, quam terit, quemque inter eos, qui ætate nostra sacris literis florentioris Græciæ decus adjecerunt, tantum non principem ponit? Hinc nihil neque bibliopola noster, neque dexterrimus hujus regionis artifex intermittet eorum, quæ ad effigiem patris Tui scite affabreque exprimendam pertinere videantur. Ipsum quidem annotationum opus, ut, unde digressus sum, redeam, duos in tomos dividetur, quorum altero Annotationes in V. T. et Evangelistas, altero Annotationes in Actus Apostolorum reliquamque partem N. T. continentur. Ut vero nihil omnino in eruditissimi viri scriptis mutare sustine

mus; quam Deus insaniam a nobis prohibeat, ut prohibet certe: ita nobis pace Tua, pace etiam, credo, manium rou μaxapítov, ordinem Annotationum ratione ea, quam subjectum specimen declarat, sumsimus immutandum. Neque id facere ausim arbitrio quodam meo, sed ductus auctoritate et Tiberii Hemsterhusii et Joannis Alberti, summorum hominum, et in his literis pæne divinorum. Neque vero dubitari potest, quin pater Tuus, si omnes eodem tempore Annotationes foras dedisset, eundem sibi ordinem eligendum putasset. Est profecto cuivis lectori aliquanto accommodatius, quid Herodotus, quid Xenophon, quid Arrianus, quid denique Polybius ad locum aliquem illustrandum contulerit, velut in una tabula obtutu uno contemplari, quam tria volumina, ut disjectas dissipatasque Annotationes conquirat, insigni cum tædio, nec minori temporis jactura excutere et pervolutare. Denique Tu, Vir plurimum venerande, maximopere a nobis rogandus es, ut et vitam patris Tui paulo fusius conscribas, et totum opus luculenta præfatione ornes. Quæ certe præfandi provincia neque mihi, neque ulli alii, superstite adhuc Te, optimi parentis eruditissimo filio, conveniret. Nos quidem de Te egregia omnia exspectamus, memores illius Horatiani : Et bonis est in juvencis, est in equis patrum virtus. Nosti cetera. Neque illud nos augurium unquam fallet. Sed ut his in rebus et temporis Tui ratio habeatur, et muneris, quod sustines, gravissimi: bibliopola Tibi illud trium mensium spatium, per quod Annotationes prelum exercent, ad vitæ historiam præfationemque concinnandam concedit. Si quid interea occurrit, de quo in antelogio admoueri, lectoris refert, id Tibi industrie a me, ut decet, perscribetur. Interim vale, Vir plurimum reverende, nobisque illud præclare de nobis Græcisque literis merendi studium conserva. Lugduni Batavorum. d. 10. Martii. MDCCXLV.

II.

Plurimum reverendo doctissimoque viro, Brand. Ludolph.

Raphelio

S. D. Dav. Ruhnkenius.

SERIUS aliquanto, quam vellem, literis Tuis respondeo, cum variis, quibus distineor, negotiis, tum maxime itinere aliorsum suscepto impeditus. Nunc cum rursus aliquid otii nactus sim, putavi certiorem Te esse faciendum, non solum præfationem et vitam, sed imaginem etiam parentis Tui recte ad nos pervenisse, neque nulla nos perfudisse voluptate. Inprimis mihi arriserunt ea, quæ erudite et eleganter disputas ad illum Johannis locum.

Neque est dubium, quin omnium, qui de his rebus judicare possunt, punctum sis laturus. Sed non ægre feres, qua es humanitate, Vir plurimum. Venerande, me in ultimo præfationis Tuæ paragrapho et nomen meum, quod nimiis laudibus ornasti, delevisse, et alia nonnulla, quæ ad rationem editionis nostræ declarandain spectare putavi, mutasse. Equidem tantum studii et industriæ in emendandis et digerendis parentis Tui Annotationibus posui, ut, si nomen meum vel in ipsa libri fronte legi paterer, minime impudenter fecisse viderer. Sed scito, hunc a me laborem, non ut ullam inde gloriam aucuparer, sed ut tum animo meo Græcarum literarum amanti, tum etiam precibus bibliopola obsequerer, esse susceptum. Accessit, quod hanc meam operam non ingratam esse viderem Batavorum Eruditorum longe Principi, Ti. Hemsterhusio, cui omnia mea minima maxima probari cupio De cujus erga patrem Tuum, ròv μanagíτny, studio ego publica, quæ in Notis ad Lucianum exstant, testimonia proferre possem, satis tamen, ut credas, erit dixisse, Summum hunc Virum patris Tui, Viri, ut ipse dicere solet, candidi et eruditi, amore captum, non subterfugisse, dum ego abessem, ingratum et fastidii plenum corrigendi laborem. Cum igitur ille in partibus, quas ipse emendavit, diligentiam præstiterit mirificam, nec ego in partibus reliquis minorem, spondeo, hanc editionem tam castigatam esse futuram, ac si ex Stephaniana aliqua aut Elzeviriana officina prodiisset. Poteram primum Annotationum Volumen, cujus nunc tantum titulum mitto, jam integrum ad Te ablegare. Sed, ut sumtibus parcerem, omnia, quæ Tibi transmittenda sunt, ad finem Voluminis secundi reservanda duxi; quod ego Mense Mart. aut April. prelum relicturum spero. De Arriani editione, quod doleo, spes fere omnis decollavit. Nimirum Batavia tot Blancardi et Gronovii editionibus abundat, ut nemo bibliopolarum, quos semper impuros lucripetas esse nosti, ad hunc Auctorem denuo excudendum adduci possit. Vellem mihi ipsi res tam lauta esset domi, ut opus hoc ab heredibus emptum Bibliothecæ meæ inserere liceret. Fortasse enim alio tempore aliove loco paratiorem offenderem bibliopolam, qui partum ingenii tam elegantem a tenebris, quibus alioquin premitur, sempiternis vindicaret. Ac licet vix ferant rationes meæ, offero tamen heredibus nummos tres aureos cum exemplaribus nonnullis, si quando opus typis exscribatur. Tu vero, Vir plurimum Reverende, quid iis videatur, mihi rescribe, et, quod facis, favere perge. Etiam atque etiam vale. Dabam Lugduni Batavorum. d. 9. Decemb. MDCCXLV.

In DEMOSTHENEM Commentarii JOANNIS SEAGER, Bicknor Wallica in Com. Monumethiæ Rectoris.

No. VIII. [Continued from No. LIX.]

[blocks in formation]

Leocrate secundo mortuo, pater ejus Leostratus filium suum, mortui fratrem, Leocharem, in locum ejus substituit, tanquan filium adoptivum Leocratis mortui. Sic hæreditatem Leostratus, ut duabus ancoris nitatur domus sua, et per se petit, et filium Leocharem διαμαρτυρεῖν facit.

In Leocharem, p. 1087. 1. 22. ἐνεργαζόμενοι μὲν καὶ ἐμπεδοτρό φούμενοι τῇ τοῦ ̓Αρχιάδου οὐσίᾳ, ἐπανιόντες δ ̓ ἐπὶ τὴν πατρώαν οὐσίαν ἐκεῖθεν αἰεί· κἀκείνην μὲν ἀκέραιον φυλάττοντες, ταύτην δ ̓ ἀναλίσ

κοντες.

66

ἐμπεδοτροφούμενοι τῇ ̓Αρχιάδου οἰκίᾳ] ἔμπεδος, ὁ ἐν πέδῳ ἐστη ριγμένος, ἰσχυρός. Videtur per αι scribendum παιδοτροφεῖν, με ἱπποτροφεῖν. Ut sit ἐμπαιδοτροφούμενοι, idem quod τρεφόμενοι ὡς παῖδες ἐν τῇ οἰκίᾳ τοῦ ̓Αρχιάδου.” Wolf.

66

“ ἐμπεδοτροφούμενοι] Correxi ἐμπαιδοτρ. Seniores in hac domo et ex ea quæstum facientes, juniores autem in ea alti et ad pubertatem educati." Reisk. 66 ἐμπεδοτροφούμενοι] ἐμπαιδοτρο Aug. pr. Bav. margo Lutet. forsitan e Wolf. conjectura. Reisk.

Conjecturam hanc pro sua proponit H. Stephanus in Thesauro Linguæ Gr. tom. III. c. 116. c. "Affert autem Bud. et aliud verbum compos. Εμπεδοτροφεῖσθαι, ex hoc Demosthenis loco in oratione πρὸς Λεωχάρην περὶ κλήρου inscripta, pagina 124. ἐνεργαζόμενοι μὲν καὶ ἐμπεδοτροφούμενοι τῇ τοῦ Αρχιάδου οὐσία. nam vertit, Negotiantes in ea hæreditate, et ea potientes, eanque consumentes suis alimentis, non tenuibus sed lautis. Verum

EGO IBI REPOΝΟ ̓Εμπαιδοτροφούμενοι, et interpretor, Qui jam inde a pueritia aluntur in [ea].

In Leocharem, p. 1090. 1. 13. καὶ τὸ μὲν ποιεῖν τι τῶν νομιζο μένων ἐκώλυσεν ἡμᾶς τῷ τετελευτηκότι, πατὴς ὢν αὐτὸς ἐκείνου, ὡς καὶ ἔχει λόγον, καίπερ ὄντος παρανόμου τοῦ ἔργου· τῷ γὰρ φύσει ὄντι πατρὶ τῆς ταφῆς τὴν ἐπιμέλειαν παραδίδοσθαι εἰκός ἐστιν· ἔπειτα μέντοι καὶ τοῖς οἰκείοις ἡμῖν, ὧν ἦν συγγενὴς κατὰ τὴν ποίησιν ὁ τετελευτηκώς. τοῦ ἔργου] prohibendi scilicet nos quoque justa Leocrati facere. Leostratum, mortui patrem naturalem, justa celebrare par erat: sed et nostrum jus erat una celebrare.

In Leocharem, p. 1091. 1. 23. καὶ μετὰ ταῦτα ἧκε παναθηναίων ὄντων τῶν μεγάλων, τῇ διαδόσει, πρὸς τὸ θεωρικόν.

ΕΝ τῇ διαδόσει legit Hemsterhusius, ad Lucian.

In Leocharem, p. 1093. 1. 12. ἡμεῖς δ ̓ ᾠόμεθα δεῖν, ὦ ἄνδρες δικασταὶ, ἐπειδὰν περὶ τούτου τοῦ ἀγῶνος ὑμεῖς τὴν ψῆφον ἐνέγκητε, τηνικαῦτα ἐκ τῶν κατὰ γένος ἐγγυτάτω ἡμῖν εἰσποιεῖν υἱὸν τῷ τετελευ τηκότι, ὅπως ἂν ὁ οἶκος μὴ ἐξερημωθῇ.

Legendum videtur, ἐκ τῶν κατὰ γένος ἐγγυτάτω, ἡμῶν, εἰσποιεῖν υἱὸν κ. τ. λ. Ex nobis ipsis, qui propinquitate proximi sumus.

In Leocharem, p. 1096. 1. 15. τὸ μετὰ ταῦτα τοίνυν πῶς οὐκ ἄτοπον καὶ δεινόν ἐστιν ἅμα, παρακαταβεβληκέναι τοῦ κλήρου πρὸς τῷ ἄρχοντι ὡς ὄντα αὐτὸν ̓Αρχιάδου Λεώστρατον τουτονὶ, τὸν ̓Ελευσίνιον τοῦ Οτρυνέως, διαμεμαρτυρηκέναι δ ̓ ἕτερον, ὡς αὐτοὶ ὁρᾶτε, φάσκοντα καὶ τοῦτον ̓Αρχιάδου υἱὸν εἶναι; καὶ ποτέρῳ δεῖ προσέχειν ὑμᾶς ὡς ἀληθῆ λέγοντι; αὐτὸ γὰρ τοῦτο τεκμήριον οὐκ ἐλάχιστόν ἐστι τοῦ ψευδῆ τὴν διαμαρτυρίαν γεγενῆσθαι, τὸ περὶ τοῦ αὐτοῦ πράγματος μὴ τὸν αὐτὸν πρὸς τοὺς αὐτοὺς ἀμφισβητείν. εἰκότως. ὅ, τε γὰρ οἶμαι Λεώστρατος οὑτοσὶ παρεκατέβαλλε τοῦ κλήρου πρὸς ἡμᾶς οὔπω διαμεμαρτυρηκώς νῦν ἐγγέγραπται ὡς δημότης εἶναι.

[ocr errors]

ὅ, τε γὰρ οἶμαι-] " Quoquo me vertam, locum hunc non extrico. Satis apparet ex ipsa lectionum discrepantia, mendosum et hiulcum hunc locum in vetustis libris circumambulasse : quare in eo corrigendo operam perdere haud juvat. sed jaceto, ut jacet, et jacuit adhuc in mendo, quia medicina idonea præsto nulla est."

Reisk.

Loco mederi posse mihi videor ad hunc modum :-- οὔπω διαμεμαρτυρηκώς, νῦν ΔΕ ̔Ο ΛΕΩΧΑΡΗΣ ἐγγέγραπται ὡς δημότης εἶναι. vel— Λεώστρατος οὑτοσὶ παρεκατέβαλλε τοῦ κλήρου πρὸς ἡμᾶς, ΟΥΤΟΣ ΔΕ (Leochares scilicet) διαμεμαρτυρηκώς νῦν ἐγγέγραπ

ται

In Leocharem, p. 1096. 1. 21. ἀλλὰ μὴν καὶ πρεσβύτερά γε αὑτοῦ διαμεμαρτύρηκεν. ὁ γὰρ μήπω ἐν τῷ οἴκῳ τῷ ̓Αρχιάδου ὤν, ὅθ' ἡ λῆξις αὕτη τοῦ κλήρου ἐγένετο πῶς ἂν εἰδείη τι τούτων; ἔπειτ ̓ εἰ μὲν αὑτὸν διαμεμαρτυρήκει, εἶχεν ἂν λόγον αὐτῷ τὸ πρᾶγμα· ἀδίκως

« AnteriorContinuar »