P. Virgilii Maronis opera in tironum gratiam perpetua annotatione illustrata a C.G. Heyne, ed. E.C.F. Wunderlich (et F.E. Ruhkopf).

Capa

No interior do livro

Opinião das pessoas - Escrever uma crítica

Não foram encontradas quaisquer críticas nos locais habituais.

Passagens conhecidas

Página 337 - Aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia virtus. Ut...
Página 421 - ... praescia longe horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late), ante volant sonitumque ferunt ad litora venti, 455 talis in adversos ductor Rhoeteius hostis agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant.
Página 64 - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, cum sic orsa loqui vates : ' Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiade, facilis descensus Averno ; noctes atque dies patet atri janua Ditis ; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hie labor est.
Página 301 - Teucros habet et sua castra. 260 stans celsa in puppi clipeum cum deinde sinistra extulit ardentem, clamorem ad sidera tollunt Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras, tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant 265 cum sonitu fugiuntque Notos clamore secundo.
Página 72 - Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae...
Página 401 - Et tentat sese, atque irasci in cornua discit Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena.
Página 176 - Marruvia venit de gente sacerdos, 750 fronde super galeam et felici comptus oliva, Archippi regis missu, fortissimus Umbro, vipereo generi et graviter spirantibus hydris spargere qui somnos cantuque manuque solebat, mulcebatque iras et morsus arte levabat.
Página 434 - Cum duo conversis inimica in proelia tauri Frontibus incurrunt ; pavidi cessere magistri ; Stat pecus omne metu mutum, mussantque juvencae, Quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; Illi inter sese multa vi vulnera miscent, 720 Cornuaque obnixi infigunt, et sanguine largo Colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit : Non aliter Tros Aeneas et Daunius heros Concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.
Página 219 - Turnum." dixit et amplexus nati Cytherea petivit, 615 arma sub adversa posuit radiantia quercu. ille, deae donis et tanto laetus honore, expleri nequit atque oculos per singula volvit, miraturque interque manus et...
Página 430 - Usque adeone mori miserum est ? Vos o mihi Manes Este boni, quoniam Superis aversa voluntas. Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpae Descendam, magnorum haud umquam indignus avorum.

Informação bibliográfica