Imagens das páginas
PDF
ePub

Insequitur. Quem dās finem, rēx magne, labōrum ?
Antenor potuit, mediīs ēlāpsus Achīvis,
Illyricos penetrare sinus atque intima tutus
rēgna Liburnōrum et fontem superāre Timāvī,
unde per ōra novem vāstō cum murmure montis
it mare prōruptum et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavī sēdēsque locavit
Teucrōrum et genti nōmen dedit armaque fïxit
Troïa; nunc placida compostus pace quiescit:
nōs, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
navibus (infandum !) āmissīs ūnīus ob īram
prōdimur atque Italis longe disiungimur ōrīs.
Hic pietatis honōs? Sic nos in sceptra repōnis?'

Jupiter prophesies the future of the Trojan race.

Olli subrīdēns hominum sator atque deōrum voltü, quo caelum tempestātēsque serenat, ōscula lībāvit natae, dehinc1 tālia fātur: 'Parce metu, Cytherea; manent immōta tuōrum fāta tibi; cernēs urbem et prōmissa Lavīnī moenia, sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. Hic tibi (fabor enim, quandō haec tē cūra remordet, longius et volvēns fātōrum arcāna movēbō) bellum ingens geret Italia populōsque ferōcês contundet mōresque viris et moenia pōnet, tertia dum Latiō rēgnantem viderit aestās ternaque transierint Rutulīs hīberna subāctīs. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iūlō

1. dehinc.

245

250

255

260

265

additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia rēgnō), trigintă magnos volvendis mensibus orbis imperio explebit rēgnumque ab sēde Lavini transferet et Longam multa vi mūniet Albam. Hic iam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs gente sub Hectorea, donec rēgīna sacerdōs Marte gravis geminam partu dabit Ilia prōlem.

270

[graphic][graphic][merged small][merged small][merged small]

Inde lupae fulvō nutrīcis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem et Mavortia condet
moenia Rōmānōsque suō de nomine dicet.
His ego nec mētās rerum nec tempora pōnō;
imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūno,
quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
consilia in melius referet mecumque fovebit
Rōmānōs, rerum dominos, gentemque togatam.
Sic placitum. Veniet lūstrīs labentibus aetās,
cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycēnās

275

280

[graphic][subsumed]

servitio premet ac victis dominabitur Argīs.
Nāscētur pulchrā Trōiānus orīgine Caesar,
imperium Oceano, famam qui terminet astrīs,
Iulius,' a magnō dēmissum nōmen Iūlō.
Hunc tu ōlim caelō, spoliīs Orientis onustum,
accipies sēcūra; vocabitur hic quoque võtīs.
Aspera tum positīs mītēscent saecula bellis ;
cāna Fidēs et Vesta, Remō cum frātre Quirīnus,
iūra dabunt; dirae ferro et compagibus artis
claudentur Belli portae; Furor impius intus
saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnīs
post tergum nōdīs fremet horridus ōre cruentō.'

Mercury's mission to Carthage.

Haec ait et Mãiā 2 genitum demittit ab alto, ut terrae utque novae pateant Karthaginis arcēs hospitio Teucris, në fati nescia Didō

285

290

295

finibus arceret. Volat ille per aëra magnum

rēmigiō ālārum ac Libyae citus adstitit ōrīs.

300

Et iam iussa facit, ponuntque ferōcia Poenī
corda volente deō; in prīmīs rēgīna quiētum
accipit in Teucrōs animum mentemque benignam.

Aeneas meets Venus.

At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns, ut prīmum lūx alma data est, exire locōsque explōrāre novos, quas vento accesserit ōrās,

qui teneant (nam inculta vidēt), hominesne feraene,

1. Iulius: the initial i consonantal: cf. Iulo.

2. Maia: with consonantal i.

305

« AnteriorContinuar »