Imagens das páginas
PDF
ePub

clarissimus. Nam extundere ibi, arguta elegantia adhibitum, significat extundendo effingere. Vid. Spaldingii doctam annotationem, Vol. 1. p. 52.

Dorpati, 1821.

CAROLUS MORGENSTERN.

BIBLICAL CRITICISM.

Διὰ τοῦτο ὀφείλει ἡ γυνὴ ἐξουσίαν ἔχειν ἐπὶ τῆς κεφαλῆς διὰ τοὺς ἀγγέλους. 1 Cor. xi. 10.

EORUM numero qui de hoc loco sententias suas protulerunt G. B-m adjunctum videmus.-Ille quidem novum nobis textum effinxit, nulloque adjuvante manuscripto, legere nos docet, No. XLVII. pag. 119.

Διὰ τοῦτο οὐ θολίαν μὴ γυνὴ. ἐξιοῦσα ἀνέχῃ ἐπὶ τῆς κεφαλῆς τὴν ἄγουσαν γέλων.

Constat autem inter omnes, ubi omnium manuscriptorum est lectio concors, ibi mutationi nullum esse locum. Quam legem in sacra Scriptura indaganda jam diu stabilitam esse novimus. Locus sane difficilis nobis objicitur; sed illum more Alexandrino G. B. tractare conatur, et, quem solvere haud valet, scindere gestit nodum. Omnes quidem Codices Apostolo acceptum referunt, Διὰ τοῦτο ὀφείλει ἡ γυνή, κ. τ. λ. G. B. autem legere solet,” Διὰ τοῦτο οὐ θολίαν μὴ γυνή. Scripsit S. Paulus, prout iidem testantur manuscripti, ovolav xev:--Sed mira G. B-ii in torquendo solertia eruit ἐξιοῦσα ἀνέχῃ.

66

Culpatur a quibusdam hodiernorum Criticorum nimia timiditas (inter hos tamen vester G. B. numerari minime periclitatur): mutanda subinde sedes est, inquiunt, non tantum literis sed verbis etiam, imo vero et sententiis, horum in multis qui hodie extant manuscriptorum, antequam ad pristinam pervenerimus veritatem. At, mehercule, grassatur hujusmodi licentia, et labitur illico tota scriptorum auctoritas. Ut ut solutissima sit librariorum incuria, raro tamen tam longe progreditur ut flagitemus tantas cædes, tam foedas quas hodie videmus veterum lectionum truncationes.

Quandoque accidere potest (equidem nullus nego) ut exulare possint alia e scriptis vocabula, alia autem substituantur, utque commode inter se locum commutent vel clausulæ, vel sententiæ.-At sub habili judice hæc omnia fieri debent.-Ego vero cognovi, haud quidem vocibus demtis, nedum sententiis: sed uno vel altero literæ nexu, vel etiam lineola mutatis, optimas in scriptis antiquis emendationes esse factas. Vindemiator prudens haud temere, strictove gladio, sed cauto cultello ad vites resecandas manum admovet. Sed aliud est indicare pravum, aliud patefacere rectum. Interpretatur G. B. hoc modo novam suam lectionem "Quapropter minime mulier capiti imponat velamen, risus excitaturum."

Sed ubi videre est Tooσa versionem? Nusquam. Nec, mehercule, opus est: quoad enim Apostoli scopum, vox illa prorsus otiatur. Agitur quandoquidem, non de

our muliere, sed de illa quæ in ecclesia versatur.-Nec flocci pendendum τὸ οὐ, quia τὸ “ Διὰ τοῦτο θολίαν, κ. τ. λ.” adjecto hoccine, vel demto adverbio, eundem efficit sensum. Forsan respondeatur, vocabula où μ sensu negativo passim concurrunt:-concedimus: attamen nullibi hoc fit alio nomine, ut hic videmus oxíav, interjecto. Quinetiam G. B., utpote Apostoli interpres, jubet; "minime mulier capiti imponat velamen:" sed versum ad proximum adeamus visuri: πᾶσα δὲ γυνὴ προσευχομένη ἢ προφητεύουσα ἀκατακαλύπτῳ κεφαλῇ καταισχύνει τὴν κεφαλὴν ἑαυτῆς. Unde in causa est vir eruditus, ut ipse sibi pugnet Apostolus, utque re vera adhortetur foeminam καταισχύνειν τὴν κεφαλήν ! hæc denique omnia efficiunt manifestam ávaxoλovíav, proculque dubio pessundabunt novam hanc quam proponit nobis G. B. lectionem; suntque monumento quanta modestia nos accingere debeamus ad Antiquorum scripta refingenda. Brevi autem recenseamus opiniones illas quæ in hac Ephemeride hoccine de loco huc usque vulgatæ sunt. No. 1. pag. 100, a B. opportune adnotatur analogia potestatis et velaminis,atque ad Hebrææ linguæ proprietatem respicit. Docet quoque Kircherus, optimæ Concordantiæ auctor, T7 rādad significare "actionem superioris in personam vel rem inferiorem, sicut domini in servum, regis in cives, et cetera,' a quo derivatur r'deed "velamen quo mulieres caput velabant." Apostolus, non tantum Corinthias, sed et Corinthi degentes Hebræas mulieres hac epistolæ sectione compellat. Tunc temporis enim, fœminis tum Judaicis tum Ethnicis manebat prisca consuetudo, ut capite velato sub

[ocr errors]
[ocr errors]

jectionis symbolum exhiberent: unde fit mira Paulinæ phrasis proprietas; voluit enim ut solis mulieribus, non vero promiscue cum viris, hæc capitis obductio usurparetur. Namque prisco tempore viris tum Hebræorum tum Ethnicorum mos erat velato capite precari Deum. Pro certo quoque habetur ipsos Judæorum' pontifices tiaram quandam capite gestasse dum in templo rem divinam faciebant. Etiam hodie videre licet libro in quodam, cui titulus est, si non fallat memoria, "Gemme antique figurate colle sposizioni de P. Maffei per Rossi, Romæ 1707 et 9." imagines plurimas quæ ipsos depingunt sacerdotes obducto capite adstantes ad aras, huncque morem his verbis reprehendit Apostolus : πᾶς ἀνὴρ προσευχόμενος ἢ προφητεύων κατὰ κεφαλῆς ἔχων καταισχύνει τὴν κεφαλήν. Νο. 1v. 800. Φίλος pro σε τοὺς ayyéλous," at nullo favente manuscripto, nec depulsa loci obscuritate, aλλýλous substituere vellet; quoad cetera vulgatam complectitur versionem. No. VIII. 273. prout opinatur B. qui prioribus, sequente Harwoodio, suffragatur, vertere debemus dia Toùs ayyéλous "propter exploratores.' διὰ τοὺς ἀγγέλους Idem videtur Barkero, No. xI. 1. qui narrat quoque (No. XL. 322.) Antonii Borremansii dialogum (Amst. 1678) sequenti faventem interpretationi: nempe, "Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos." Hac pendente disceptatione meam quoque proposui humillime sententiam, (No. 1. 252.) quæ vulgata nititur. Ab hac prolata opinione jam undecim anni effluxerunt. Sed nihil muto, nisi quod ad periphrasin attinet per quam, quum interpretari vellem διὰ τοὺς ἀγγέλους, Anglice dedi “ in reverence to the angels." Nunc vero eadem mihi cum Dí opinio (No. 1v. 800.) scilicet vulgatam interpretationem, si per angelos, cœlo degentes, vel nuncii cœlestes intelligendi sunt, dogma nescio quid nocivum vel quandam Idololatriæ speciem præ se ferre-quo nihil magis alienum ab Apostoli mente fingi potest. Qua de causa Angelorum in cultu mulieres debent se præbere conspectas? Hoc namque in Epistola ad Colos. ii. 18. clare interdictum invenimus--Mndels úμäs καταβραβευέτω, θέλων ἐν ταπεινοφροσύνῃ καὶ θρησκείᾳ τῶν ἀγγέλων. Malo, post διὰ τοὺς ἀγγέλους, subintelligere τῆς ἐκκλησίας: nam,

1 Vide Exodum xxviii, 4. et factam mentionem de vestibus summo pontifici propriis, inter quas notatur ♫♪ miznefeth, tiara quam inter sacra sacerdos gestabat.

2 De Angelis Ecclesiæ, vide in Johannis Apocalypsi passim. Ministri, Doctores, vel Nuncii Ecclesiæ intelliguntur.

teste Apostolo passim in Epistolis ad Corinthios, ad Timotheum, ad Titum, atque alios, xxλŋoía, et multo magis of ἄγγελοι τῆς ἐκκλησίας, insignem in mores foemineos censuram exercebant.

Nitamur denique, quantum fieri possit, ut hujus loci tenebris scintillulam saltem luminis injiciamus.

Hunc morem decorum Corinthiis imbuere multis modis aggreditur Apostolus. Primum adhibetur argumentum a distinctione quadam Divinarum Personarum, quæ quum dignitate sint quodam modo diversa, his personis tamen comparantur et viri ordo excelsior, et fœminæ submissa, sed nihilo minus proxima conditio. Ex. gratia: éλw dè vμãs εἰδέναι ὅτι παντὸς ἀνδρὸς ἡ κεφαλὴ ὁ Χριστός ἐστι· κεφαλὴ δὲ γυναικὸς ὁ ἀνήρ· κεφαλὴ δὲ Χριστοῦ ὁ Θεός. Deinde, ad hoc decus magis diligendum, hortatur Corinthios ut ipsam Naturam ducem adhibeant: ἢ οὐδὲ αὐτὴ ἡ φύσις διδάσκει ὑμᾶς ὅτι ὁ ἀνὴς μὲν ἐὰν κομᾷ άτiμía aúτų šσTí; Postea, ut officia hæc recusantibus nullum sit refugium, eos rapit ad innatam sibi ipsis conscientiam, ̓Εν ὑμῖν αὐτοῖς κρίνετε, πρέπον ἐστὶ γυναῖκα ἀκατακάλυπτον τῷ Θεῷ πроσεúxeσtαι; Postremo, securi reponamus, reddamusque direptum manuscriptis honorem-Διὰ τοῦτο ὀφείλει ἡ γυνὴ ἐξου σίαν ἔχειν ἐπὶ τῆς κεφαλῆς διὰ τοὺς ἀγγέλους (subintelligo) τῆς exxλnolas: Propterea debet mulier potestatem habere (vel, exhibere) supra caput propter Angelos (Ecclesiæ). En quam proxime hæc versio ad vulgatam accedat! Tota vero clausula sensu quidem notabili et ancipiti, at de industria scripta fuisse videtur. Constat enim tò exeiv ovolav ubique significare, habere potestatem: adjectis tamen vocabulis Tì xεpaλñs εautñs, primi commatis frangitur vis, nihilque aliud exprimit periodus, quam habere vel exhibere potestatem que supra se ipsam est, vel subjectam se præbere. Quoniam autem τῷ ἔχειν ἐξουσίαν, &c., imperium vel auctoritas, τῷ ἐπὶ κεφαλῆς auTs subjectio significatur; hoc nimirum fecit Apostolus ad docendum, tempus tum demum advenisse quo fœminæ major esset impertienda dignitas; attamen esse perquam necessarium ut hæc libertas cum submissa modestia conjuncta esset; atque hic sensus quam clarissime oritur, si post ἐξουσίαν subintelligatur ἐκ τοῦ ἀνδρὸς, emphasi posita in TET. Adde quod hæc præpositio cum genitivo conjuncta melius exprimit τὴν τοῦ ὑποτάσσεσθαι ἰδέαν.—Adeo non prava lectio in Toucíav extat, ut vox aptior vel plenior eligi non potuisset ad veros variosque Apostoli mentis affectus exprimendos. Haud enim dicitur yum dúvapiv, sed

ἐξουσίαν ἔχει: τῷ “ δύναμις” propria alicui potestas significatur, scilicet ἡ δύναμις τοῦ Θεοῦ ; ἐξουσία autem, si etymologice deducatur, inveniemus ovoía "essentia," et E, nempe érépou, ab alio quodam. Vocabulo ovcía, igitur, ad superius aliquid relatio subintelligitur; Tò xe quoque, nisi nobis amissa sit verior lectio Tapex, nihilominus pro ipsa sæpissime usurpatur; et, Lexicis data fide, significat cingere, circumdare: ὀφείλει ἡ γυνὴ ἐξουσίαν ἔχειν, debet ergo mulier relationem ad aliquid superius exhibere supra caput. Hæccine explicatio versibus cum præcedentibus optime concordat. Ou yap ἐστιν ἀνὴρ ἐκ γυναικὸς, ἀλλὰ γυνὴ ἐξ ἀνδρὸς, καὶ γὰρ οὐκ ἐκτίσθη ἀνὴρ διὰ τὴν γυναῖκα, ἀλλὰ γυνὴ διὰ τὸν ἄνδρα. Haud dubium, recte conjicit Barkerus, No. XI. 3. scilicet acum discriminalem, aut haste figuram, quam fœminæ supra caput exhibebant, antiquum designasse Subjectionis symbolum; his autem verbis our lav exew minime opinor ad eadem respexisse Apostolum; excerpta quidem quæ vir doctus nobis impertitur, apud Romanas in usu fuisse hoc ornamentum, indicant: sed satius esset si demonstrasset apud Corinthias hunc morem extitisse; agique quæstionem de nuptis mulieribus tantum; (innuptæ vero, duce ipso Barkero, acum hanc non gestabant). At foeminis universis in Ecclesiam introitus erat; et, nullo discrimine, záσαis Taïs πgoσEUχομέναις, ἢ προφητευούσαις, vel nuptis, vel innuptis, dirigit Apostolus orationem. Quinetiam S. Pauli hortatio non est de more quovis ornandi crines, at simpliciter περὶ τοῦ καλύπ τεσθαι τὴν κεφαλὴν ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ. Ex his colligere possumus, mulierem quacunque conditione, quamvis acu discriminali vel quovis alio modo crines ornatam, si quando absque velamine cœtibus in publicis orabat vel prophetabatur, peccasse in Apostoli mandatum.-Audiamus vers. 6. Ei yag οὐ κατακαλύπτεται γυνὴ καὶ κειράσθω : inde τὸ κομᾷν, alere crines, ἄνευ τοῦ κατακαλύπτεσθαι æque valebat ac τὸ κείρασθαι :acum autem discriminalem gestare nihil aliud erat quam certo modo alere vel ornare crines, fiebatque capite aperto, hac ergo consuetudine peccabatur in mandatum. Atqui tandem liquidissime apparet quam longissime abfuisse ab animo S. Pauli, quando scribebat ὀφείλει ἡ γυνὴ ἐξουσίαν ἔχειν ἐπὶ τῆς κεφαλῆς, ut commendaret vel etiam designaret morem decies a se postulatis adversantem. Cunctas e contrario foeminas clare jubet operire caput in Ecclesia versantes, quod omnes homines a Christo nato intellexerunt; ubicunque enim orbis terrarum floret Christianismus, hæc consuetudo

« AnteriorContinuar »