Imagens das páginas
PDF
ePub

56

SYMBOLE CRITICE

AD CICERONIS DISPUTATIONUM TUSCULANARUM LIB. I

CAP. II. §. 4. Summam eruditionem Græci sitam censebant in nervorum vocumque cantibus: igitur et Epaminondas-fidibus præclare cecinisse dicitur; Themistoclesque aliquot ante annis, quum in epulis recusasset lyram, habitus est indoctior.] Non ejusdem significationis sunt hæc duo: ante multos annos, et multis ante annis. Illud ita dictum esse constat, ut statim a præsenti tempore retro numeremus ætatem, (ut in hoc: Ante multos eum vidi annos) hoc autem hunc in modum, ut res non ad præsens sed ad præteritum tempus referatur (velut in his : Decem ante annis aliud egi, aliud tribus annis post). Quapropter lectionem vulg., quam Ernestius retinuit, aliquot ante annos correxit Wolfius sic: aliquot aute annis, Ceterum tirones sciant, aliquot annos sæpe esse satis longam annorum seriem, ut aliquantum et aliquanto didicerunt significare bonam partem.

Cap. III. §. 6. In quo eo magis nobis est elaborandum, dum, quod multi jam esse Latini libri dicuntur scripti inconsiderate, ab optimis Illi quidem viris, sed non satis eruditis.] In editione priori Wolfius retinuit Illis, pro quo Ernestius jam maluit illi, ut ad libros pertineret. Defendebat autem Wolfius lectionem vulgatam sic: primum, quidem post pronomen illis positum esse trajectione quadam pro hac formula loquendi: Ab optimis quidem illis viris, sed non satis eruditis; deinde, multa esse Ciceronis loca, ubi ille sine honoris testificatione positum reperiatur, ut iste non semper cum contemptionis significatione, quanquam utrumque proprie ita ponatur. Tamen in altera editione recepit conjecturam illi, oblitus notare lectionis Ernestianæ diversitatem: nam in textu quidem Ernestius reliquerat illis. Nobis quoque h. 1. magis placet Illi. Sic Tuscul. III. 4. §. 11. Graci volunt illi quidem, sed parum valent verbo.

Eadem S. Quare si aliquid Oratoriæ Laudi nostra attulimus industria.] In Ernestii editione scriptum legitur: si aliquid Oratoria Laudis. At nullus exstat in Cicerone locus, ubi artem oratoriam simpliciter dixerit Oratoriam, licet artem

poëticam simpliciter dicat Poëticam. E Quintiliani Institutt. Or. II. 14 patet, non potuisse Ciceronem scribere simpliciter Oratoria. Laus oratoria aliis etiam locis dicit, ut laus imperatoria. Hinc Wolfius scripsit Oratoriæ remota majuscula littera initiali. Ernestium quidem sibi non constare deprehendi, qui in textu reliquerit Oratoria, quasi de arte sermo sit, in annotatione autem de laude oratoria loquatur. Idem Genitivum laudis defendit non bene, ut jam defendisse animadverto Thomam Wopkens. Lectt. Tull. p. 49. Nam verbum afferre reperitur illud quidem sine Dativo, ut si dicas: moram affert (conf. Cic. pro Sext. 61) et similia. Hoc tamen loco durius omissum esset Romanis. Dativus oratoriæ laudi quum non sit Davisii conjectura, sed in edd. vet. occurrat, recte eum Wolfius prætulit, ut in Epistola ad Davisium Rich. Bentleius.

Cap. IV. §. 7. Aristoteles, vir summo ingenio, Scientia, Copia] Jure probat hanc Wolfii lectionem (quam reperio etiam in ed. Oxon. a. 1783, T. II. p. 335) Censor peritissimus in Ephemeridibus litterariis Jenensibus (A. L. Z. a. 1792 no. 113), quem Schützium esse, quod illo jam anno quo prodiit censura videre mihi videbar, locis non paucis confirmavit mihi comparatio editionis Schützianæ. Quæ lectionem Wolfianam secuta, duplicem quibus illa nititur rationem non attulit. Scil. scientia copia Ciceroniano quidem loquendi usu non reperitur : doctrinæ vel eruditionis copiam rectissime dixeris. Est etiam male árúvderos lectio vulg. Sunt quidem exempla copula in duobus tantum verbis omissæ: sed nonnisi ubi est emphasis quædam, qualis h. 1. nulla. Ceterum admirabilem quandam scientiam et copiam Aristoteli Cicero tribuit Orat. I. §. 5.

- Cap. V. §. 9. verba a Wolfio non sollicitata, quæ et mihi a Ciceronis ratione videntur non esse aliena Moriendum est enim omnibus ad glossemata releganda esse suspicatur Censor ille. In editione tamen Schützius h. 1. nihil monuit.

Cap. VI. §. 11. contra ista ipsa Disserentium Philosophorum.] Sic e codd. quibusdam dedit Wolfius pro lectione vulg. Philosophorum Disserentium. In qua trajectio nimia esse videtur. Utuntur quidem interdum veteres scriptores trajectionibus quibus durities aliqua inest. Sed quum libri non consentiant, commodiorem structuram Wolfius recepit. Neque est clausula hexametri philosophorum: nam prima syllaba brevis.

Ibid. ita ne miseri quidem.] Sunt delendum quidem putabat Ernestius, non delevit. Qui quam affert causam cur delendum sit, nulla est. Est autem propter sententiam expungendum, ut jam monuit Bentleius, quem secuti sunt Wolfius et Schützius.

Male locum supplevit qui adscripsit sunt. Subintelligendum est possunt esse. Conf. §. 14. Quoniam extorsisti, ut faterer, qui omnino non essent, eos ne miseros quidem esse passe.

Cap. VIII. §. 17. Quid? si te rogavero aliquid, non respondebis] Sic edidit Wolfius, quem secutus est Schützius; recte. Nam si in priori parte propositionis interrogativæ nega tio ponitur, nonne dici solet; si vero rejicitur negatio ad extre mam propositionem, tum non adhibetur. Plerumque certe sic dici solet. Ut supra cap. VII. §. 13. Pugnantia te loqui, non vides? Et c. XV. §. 34: Nonne in his ipsis libris, quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt ? Ceterum nostro loco etiam Boherius legi jubebat non respondebis, laudans Henr. Stephanum in Pseudo-Cicerone p. 188.

Cap. X. §. 20. Ejus doctor Plato triplicem finxit animum] Pro vulgata lectione Animum restituit Wolfius Animam. Correxerat jam Bentleius, addicentibus codicibus quibusdam; sed correxisse Bentleium Wolfius olim nobis præsentibus dicebat propterea, quia Græcam vocem ux non aliter putaret Latine verti potuisse quam animum, qua in re ille Wolfio judice vehementer errabat. Nam ux esse et animum et animam, proprie autem esse animam, ductum a verbo aliquo quod notionem habe→ ret spirandi, ita ut ex proprie sit spiritus. Sed ut hoc mittamus, (sic fere Wolfius pergebat) sane ambigua semper manet vox ux. At, quod h. 1. monendum erat, Plato ubi de vux tripartita loquitur, loqui non potest de anima, sed de animo. Ratio, ira, cupiditas, hæ tres animæ partes nullo modo pertinere possunt ad spiritum hominis, sed ad vim intelligendi, sentiendi, concupiscendi. Hæc vis autem animus dicitur, nunquam anima. Hoc igitur loco Cicero scripsit animum, quod et sequentia docent. Acute sane et vere lectionem suam hunc fere in modum olim probasse mihi videtur Wolfius. Alia est quæstio, an Bentleius putaverit Græcum ux non aliter Latine verti potuisse quam animum. Disertis quidem verbis illud non dixit, sed hoc tantum: "De Animo hic disserit Cicero: Animæ autem vocabulum si quando hic usurpat, pro aëre accipit; ut paullo ante : Animum autem alii animam, ut fere nostri. Quare, ut evitetur ambiguum non sine crimine admittendum, rescribo triplicem finxit Animum."

In iis de Dicæarcho quæ sequuntur, vulgo quidem legitur Animum vel animam, uncis vero inclusit priori editione sua Wolfius vel animam, quia quum anima proprie sit spiritus, жνeŬμ¤, eam vocem Cicero h. 1. ponere non potuerit. De Tveúar enim dubitare Dicæarchum plane non potuisse.-Jam

Bentleius verba vel animam ejicienda h. 1. censuit. Ejus autem rationes nibili esse judicabat Wolfius. Eum enim dicere, Dicæarchum sine dubio dixisse xv, hoc autem verti non posse nisi animum. (Quod disertis verbis Bentleium dixisse supra negavi.) Neque certum esse e Dicæarchi verbis, quod Bent. leius voluit. Quid enim? si dixisset ille vuxπvũμɑ: num Cicero aliter dicere potuisset quam animum vel animam? (At sic Dicæarchum dicere potuisse Wolfius negaverat ipse. Ut igitur ab eo lectionis causam subtiliter olim redditam esse facile agnoscam, tamen ab ipsius ratione Bentleium prope abfuisse puto. Qui postquam dixisset, Ciceroni animum hic esse qui Græcis ux: Quare, inquit, in hoc capite, ubi Dicæarchus opinionem sic refert: Nihil esse omnino animum, et hoc esse totum inane, frustraque Animalia et Animantes appellari: neque enim in homine inesse animum vel animam, nec in bestia : omnino auctor sum, ut verba illa vel animam ejiciantur, utpote a varia lectione marginali in textum intrusa. Nam in Græcis Dicæarchi non nisi unum vocabulum esse potuit Vuxn. Eix λέγεσθαι Εμψυχα· οὐδὲ γὰρ ὅλως ἐνεῖναι τὴν ψυχὴν οὔτ ̓ ἐν ἀν θρώπῳ, οὔτ ̓ ἐν ἀλόγῳ ζώῳ.) Restat ut commemorem, in recensione secundis curis emendatiore quæ prodiita. MDCCCVII. Wolfium verba vel animam sine uncis reposuisse, quod fecit etiam Schützius. Uterque me quidem non refragante. Nam de anima, quatenus sit veupa, dubitare plane non potuisse Dicæarchum, caveamus ne tale quid pronuntiemus. De cujus philosophi sententia, a Cicerone, ut videtur, non omni ex parte dilucide et haud scio annon satis recte exposita, conf. Tennemanni nostri, V. C., Hist. Philos. Tom. III. p. 336. Accedit, quod si scriptum esset neque in homine inesse animum, nec in bestia, offenderet vox animus ad bestiam quoque relata ; qualis offensio aut nulla est aut minor certe, si præcedunt verba vel animam. Ceterum has duas voces Davisius in tertia editione a. MDCCXXX. (non in prima a. MDCCIX. quam utramque pos sideo: de reliquis Davisianis referre non possum) dicit Lambinum a quibusdam Codd. abesse testari.

Ibid. §. 22. quatuor nota illa genera] Nota cum Davisio ex edd. vet. et mss. restituit Wolfius sequente Schützio. Ernestius quidem vocem nota glossema esse dicit rou illa.. At sunt exempla crebra et protrita vocis utriusque sic conjunctæ. Gravius ac significantius loquitur Cicero, quam si nota omisisset.

Cap. XI. §. 22. hæ sunt fere de animo sententia.] Omnium post fere deest in bonis quibusdam Davisii codd., qui delevit. Non bene, Ernestius inquit. Jam ex Hermiæ Irrisione Gentilium patet quidem, longe non omnes Veterum de animo sen

tentias a Cicerone esse allatas. Sed scribere poterat fere Omnium. Quum vero Omnium in bonis quibusdam codd. non reperiatur, lex autem sit in crisi tenenda, ubi facilis sit modus quo aliquid adjici potuerit, facilem esse suspicionem, si id a bonis codd. absit: cur Wolfius rejecerit omnium patet. Fere autem pertinet ad pronomen hæ, quod librarium fugiebat fortasse. Eodem modo Græci adjiciunt πws, nos autem: so, so ungefähr.

Cap. XII. §. 27. idque quum multis aliis rebus, tum e pontificio jure et cærimoniis sepulcrorum intelligi licet, quas maximis ingeniis præditi nec tanta cura coluissent, nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi hæreret in eorum mentibus, mortem etc.] Hæreret in pluribus mss. repertum lectioni vulgatæ Hasisset prætulerunt Davisius, Wolfius, Schützius. Cur Wolfius prætulerit, scio per ipsum. Nempe verbum hærendi, ut pauca alia verba, hoc proprii habet, quod sæpe Imperfectum et Plusquamperfectum commutari possint; tum etiam Perfectum et Præsens. Hoc ex vocabuli significatione oritur. Hæserunt penna in veste tua; hærent etc. (Es haben sich Federn angehängt etc. Es hangen Federn an etc.) Hæserunt autem Germanice etiam verti potest: es hangen. Hasisset est: es hätte sich angehängt, festgesezt; hæreret est: jam in eo loco erat, ubi hæsisset præteritum erat. Nam postquam aliquid hæsit (sich angehängt hat), hæret (hangt es); postquam haserat (sich angehängt hatte) hærebat (hing es.) Jam aliis etiam locis Cicero in verbo hærendi Perfecto Tempori Præsens, Plusquamperfecto Imperfectum præfert. Hæc una ratio est defendendæ lectionis a Wolfio receptæ. Alteram esse dicebat quod constructioni et consecutioni Temporum hæreret h. 1. magis conveniret quam hæsisset, quia Imperfecto significetur actio per longum tempus durans.

[ocr errors]

Ibid. mortem non interitum esse omnia tollentem et delentem, sed quandam quasi migrationem, commutationemque vitæ, quæ in claris viris et feminis dux in cælum soleret esse; quum ceteri humi retinerentur, ut permanerent tamen.] Quod vulgo edebatur: 'in ceteris humi retineretur, et permaneret tamen,' Cicero scribere non potuit. Quod Ernestius conjecit, scribere poluit: cum ceteri h. retinerentur et permanerent tamen.' Hoc Wolfius amplexus est excepto et, pro quo posuit ut, hoc sensu: ita tamen, ut permanerent. (Ut permanerent tamen' legendum arbitrabatur etiam Davisius in prima editione, quanquam ibi non sic edidit; testatus insuper, sic habere editionem Colon. Fabricii.) Non satis accurate igitur Schützius Ernestii correctionem simpliciter dixit Wolfio receptam.

Ibid. §. 28 et apud Græcos, indeque perlapsus ad nos, et

« AnteriorContinuar »