Imagens das páginas
PDF
ePub

U. C.

C. Claud. Marcellus nuper obierat) M. Antonio in matrimonium data est.

715. Pollio de Parthinis (Illyrici pop.) triumphat. v. Ecl. viii. 7. 717. V. ad Geo. i. 505.-M. Agrippa, Consul, cum exercitu

Rhenum trajecit, (cf. Ecl. x. 46. seqq.) e Romanis post Julium Cæsarem primus.-Eodem anno portus Julius ab Agrippa factus est, lacu Averno et Lucrino cum mari commissis. v. Geo. ii. 161.

718. Sextus Pompeius pugna navali victus, et Lepidus in deditionem receptus.

723. Pugna apud Actium, iv. Non. Septemb. (v. Æn. viii. 675.

seqq.)

724. Cæsar, Alexandria potitus, per Syriam in Asiam provinciam profectus est, et hiberna ibi agens, subditorum omnia negotia et Parthica composuit, filio Phraatis obside accepto. Huc referenda sunt Geo. ii. 171. seq. Geo. iii. 26. seqq. Geo. iv. 559. seqq. Sunt tamen qui istum Georgicorum Epilogum Maroni abjudicant. M. Crassus Dacos aliosque ad Danubium populos repressit. cf. G. ii. 497.

725. Cæsar, trinis diebus de Macedonia, Dalmatia, et Ægypto triumphavit, (v. Æn. viii. 714. seqq.) et divinis honoribus jam coli cœpit.

Decreto senatus templum Jani clausum est; usque ad an. 727. cf. Æn. i. 294.

Ad hunc annum pertinet Cæsaris de imperio deponendo cum Mæcenate et Agrippa habita consultatio.

726. Apollinis in Palatio templum cum bibliotheca Cæsar dedicavit. Ludos Actiacos quinquennales instituit. cf. Æn.

iii. 280.

727. Cæsar, ex ante diem xvi. Cal. Feb. sententia L. Munatii

‹ Planci, a senatu cæterisque civibus Augustus appellatus
'est; septimum ipso et M. Vipsanio Agrippa tertium
'Coss.' Censorin. c. 22. (v. Æn. vi. 793.)

Bello in Britannos parato sed mox seposito, Cæsar ab
Urbe in Gallias et Hispanias proficiscitur.-Messala de
Gallia triumphat.

U. C.

728. Apuleius de Hispania triumphat. 729. Expeditio Augusti in Cantabros.

Ælius Gallus exercitum ex Ægypto in Arabiam Felicem ducit. (cf. Æn. vii. 605.)

730. Templum Jani clausum, Augusto ex Hispania reduce. 731. M. Marcellus (Octaviæ et C. Cl. Marcelli filius) obiit. v. En. vi. 870.

Augustus captivos et signa militaria, Crassi et Antonii

cladibus amissa, a Parthis reposcit. v. Æn. vii. 606. Res tamen non perfecta est ante ann. U. C. 734.

732. C. Petronius, Ægypti præfectus, Æthiopiam præsidiis occupat. v. Æn. vi. 796.

733. Augustus Siciliam profectus, inde in Græciam transmisit: in Samo hiemavit.

734. Augustus in Asiam et Syriam perrexit, ibique omnia constituit. Iterum in Samo hiberna agens, pacem cum Indis fœdere confirmavit.

Hoc anno Garamantes victi sunt, quod poeta tanquam in vaticinio ominatur, Æn. vi. 795

735. a. C. N. 19. xix. Cal. Septemb. celebrantur Eleusinia, quibus Augustus initiatus est.

[ocr errors]

Virgilius, anno 52do, ut ultimam manum Æneidi impo'neret, statuit in Græciam et Asiam decedere, triennio'que continuo omnem operam limationi dare, ut reliqua vita tantum philosophiæ vacaret. Sed cum, in'gressus iter, Athenis occurrisset Augusto ab Oriente 'Romam revertenti, una cum Cæsare redire statuit. At 'cum Megara, vicinum Athenis oppidum, visendi gratia peteret, languorem nactus est: quem non intermissa 'navigatio auxit, ita ut gravior indies, tandem Brundu'sium (al. Tarentum) adventarit, ubi diebus paucis obiit 'x. Cal. Octob. C. Sentio Saturnino, Q. Lucretio Ves'pillone Coss.' Donatus in Vit. Virgilii.

Narrat idem, ossa Virgilii Neapolin, prout ipse voluerat, translata esse, et ibi in via Puteolana sepulta: ubi sepulcrum ejus etiam hodie monstrari notum est.

Ab eodem Donato traditur, Virgilium Æneida suam quam imperfectum opus comburere voluisse, de vero * Vario et +Tuccæ legasse, qui eam, jubente gusto, emendarunt sub ea lege, ut nihil adderent.

* L. Varius] Hor. 1. Sat. 10.Forte epos acer, Ut nemo, Varius ducit: molle atque facetum Virgilio annuerunt gaudentes rure Camœnæ.

Porro, ex Varii notissimo Augusti 'Panegyrico' petiti sunt versus isti, quos Horatius adhibuit 1 Epist. xvi. 27, 28. (Tene magis salvum &c.) cf. Vet. Schol. ad locum. Quin alios Varii versus, ex Macrobio citatos, infra invenias: scilicet

ad Ecl. viii. 85. ad G. ii. 506. ad 117. denique ad Æn. vi. 621. autem fragmenta ista Varii de Mo bro adscripta sint, non liquet.

+ Plotius Tucca, etiam ex Ho notus; præsertim ex Itinere Brun no, i Sat. v. 40.-Plotius et Variu nuessæ Virgiliusque Occurrunt; ani quales neque candidiores Terra tulit que queis me sit devinctior alter.

P. VIRGILII MARONIS

BUCOLICA.

TITYRUS. ECL. I.

MELIBUS. TITYRUS.

TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi

Silvestrem tenui Musam meditaris avena: Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva; Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra 5 Formosam resonare doces Amaryllida silvas. TI. O Meliboe, deus nobis hæc otia fecit. Namque erit ille mihi semper deus: illius aram Sæpe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum 10 Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti. ME. Non equidem invideo: miror magis. undique totis Usque adeo turbatur agris. en ipse capellas

Protenus æger ago: hanc etiam vix, Tityre, duco :
Hic inter densas corulos modo namque gemellos,
15 Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Sæpe malum hoc nobis, si mens non læva fuisset,
De cælo tactas memini prædicere quercus :
[Sæpe sinistra cava prædixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.
20 T1. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboe, putavi
Stultus ego huic nostræ similem, quo sæpe solemus
Pastores ovium teneros depellere fœtus.

Sic canibus catulos similes, sic matribus huedos
Noram: sic parvis componere magna solebam.

Anno ante Christ. 42, Virgilii ætat. 29, post proelium Philippense Augustus Cremonensium aliorumque partibus Cassianis faventium agros militibus suis assignavit, (Appian. Civ. v. et Dio xlviii.) qui et Mantuam finitimam, Virgilii patriam, diripuerunt. Virgilio tamen agros suos Augusti jussu restitutos esse tradi

tum est. Adeo in Ecloga hac poëtæ fortunam Tityrus, cæterorum Mantuanorum Melibœus exprimere videtur.

3. Putria] Hom. Od. i. 34. s oùòèv γλυκίον ἧς πάτριδος.

7. Deus] Lucretius: Deus ille fuit, Deus, inclute Memmi.

B

25 Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

ME. Et quæ tanta fuit Romam tibi caussa videndi ?
TI. Libertas: quæ, sera, tamen respexit inertem;
Candidior postquam tondenti barba cadebat:
30 Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque (fatebor enim) dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculî:
Quamvis multa meis exiret victima sæptis,
35 Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi,

Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.
ME. Mirabar, quid mosta Deos, Amarylli, vocares:
Cui pendere sua patereris in arbore poma.
Tityrus hinc aberat. ipsæ te, Tityre, pinus,
40 Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta vocabant.

TI. Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentes alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Meliboe, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
45 Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
"Pascite, ut ante, boves, pueri : submittite tauros."
ME. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt!
Et tibi magna satis! quamvis lapis omnia nudus,
Limosoque palus obducat pascua junco :
50 Non insueta graves tentabunt pabula fœtas:
Nec mala vicini pecoris contagia lædent!
Fortunate senex, hîc inter flumina nota,
Et fontes sacros, frigus captabis opacum.
Hinc, tibi quæ semper vicino ab limite sæpes
55 Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras.
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
60 TI. Ante leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in litore pisces:
Ante, pererratis amborum finibus, exsul

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quam nostro illius labatur pectore vultus.
65 ME. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros:
Pars Scythiam, et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,

43. Juvenem] Octavianus annum circiter 21um jam agebat.

54. Hinc tibi] Theocr. '. 'dı xaãòv βομβεῦντι ποτὶ σμάνεσσι μέλισσαι· Ενθ ̓ ὕδα τις ψυχρώ κρᾶναι δύο· ταὶ δ ̓ ἐπὶ δένδρων

Ὄρνιχες λαλαγοῦντι.

γών.

59. Gemere turtur] Theocr.orive TOU

66 Oaxes flumen Cretæ vix alibi memoratur: Oaxus, vel Oxus, urbs Cretæ

« AnteriorContinuar »