Imagens das páginas
PDF
ePub

Partem aliquam venti divûm referatis ad aures.

ME. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta, 75 Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

DA. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla:
Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

ME. Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit :
Et, "Longum formose vale, vale," inquit, "Iolla.”
80 DA. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

ME. Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis,
Lenta salix foto pecori, mihi solus Amyntas.

DA. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam : 85 Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

ME. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.

DA. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet.
Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
90 ME. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi:
Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.

DA. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,

Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
ME. Parcite oves nimium procedere: non bene ripa
95 Creditur ipse aries etiam nunc vellera siccat.
DA. Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.
ME. Cogite oves, pueri: si lac præceperit æstus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

100 DA. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! Idem amor exitium pecori, pecorisque magistro.

ME. His certe neque amor caussa est: vix ossibus hærent.
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DA. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,

105 Tres pateat cœli spatium non amplius ulnas.

ME. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores: et Phyllida solus habeto.

PA. Non nostrum inter vos tantas componere lites:

77. Quum faciam] Dî facientes adjuvant. Varro. Sic i pro sacrificare. Homer. Od. g. 211.

80. Triste lupus] Theocr. n'. Aívdgson μὲν χειμὼν φοβερὸν κακὸν, ὕδασι δ' αὐχμὸς, Ορνισιν δ ̓ ὕσπλαγξ, ἀγροτέροις δὲ λίνα, ̓Ανδρὶ δὲ παρθενικᾶς ἁπαλᾶς πόθος,

84. C. Asinius Pollio, vir Consularis, bonarum artium fautor, Cæsaris et Antonii gratia potens.

90. Mævi] Cf. Horat. Epod. 10.mulgeat hircos] Sic de duobus inepte disputantibus Lucianus: δοκεῖ ὁ μὲν ἕτερος

τούτων τράγον ἀμέλγειν, ὁ δὲ αὐτῷ κόσκινον ὑποτιθέναι.

93. Frigidus anguis] Theocr. «'. Tòv Luxeòv öqiv. Cf. Ecl. viii. 7 1.

94. 97. Parcite oves] Theocr. i'. Zife ἀπὸ τᾶς κοτίνω ταὶ μηκάδες· ὧδε νέμεσθε Αἶγες ἐμοὶ θαρσεῖτε κερουχίδες· αὔριον ἔμμε Πᾶσας ἐγὼ λουσῶ Συβαρίτιδος ἔνδοθι κράνας.

102. Vix ossibus hærent] Theocr. d'. Τήνας μὲν δή τοι τᾶς πόρτιος αὐτὰ λέλειπται

Τωστία.

106. Inscripti flores] Theocr. 'A ygaστὰ υάκινθος.

[Et vitula tu dignus, et hic: et quisquis amores] 110 [Aut metuet dulces, aut experietur amaros.] Claudite jam rivos, pueri: sat prata biberunt.

POLLIO. ECL. IV.

SICELIDES Musa, paullo majora canamus;
Non omnes arbusta juvant, humilesque myricæ.
Si canimus silvas, silvæ sint Consule dignæ.
Ultima Cumæi venit jam carminis ætas :
5 Magnus ab integro seclorum nascitur ordo:
Jam redit et Virgo: redeunt Saturnia regna:
Jam nova progenies cælo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,
10 Casta fave Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo, decus hoc ævi, te Consule, inibit,
Pollio; et incipient magni procedere menses.
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri
Irrita perpetua solvent formidine terras.
15 Ille deûm vitam accipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantes hederas passim cum baccare tellus,
20 Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsæ lacte domum referent distenta capellæ
Übera: nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
25 Occidet: Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul heroûm laudes et facta parentis
Jam legere, et quæ sit poteris cognoscere virtus;
Molli paullatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva;

109, 110. Hi duo vss. delendi sunt, Heynio judice.

111. Claudite jam rivos] Cf. Geo. i. 106.

Ad nuptias Octaviani cum Scribonia Eclogam hanc nonnulli trahunt: quæ nuptiæ factæ sunt ineunte anno U. C. 714. C. Asinio Pollione Cos.-Eodem anno pax Brundusina inter Octavianum et M. Antonium composita fuit.

1. Sicelides] V. ad Ecl. v. 1. et vi. 1.— Oumar] Cf. En. vi. 98.

6. Virgo] Hesiod. 'H di ri waglivos iøri Dian. Ferrea—aurea gens] Hesiod.

-

Σιδήρεον χρύσεον γένος μερόπων ἀνθρώπων.

10. Casta Lucina] Menander: Ai xuiσκουσαι ἐπικαλεῖσθε τὴν "Αρτεμιν. Catull. Tu Lucina dolentibus Juno dicta puerperis, Tu potens Trivia, et notho es Dicta lumine Luna.

Tuus regnat Apollo] Ultimum seculum Sibylla Solis esse memoravit. Servius.

21. Ipsa, sponte sua: sic avrai, Theocr. xi. 12.

24. Fallax herba veneni] Cf. Geo. ii. 152.

30 Et duræ quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,
Quæ tentare Thetim ratibus, quæ cingere muris
Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo
35 Delectos heroas; erunt etiam altera bella :
Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
40 Non rastros patietur humus, non vinea falcem.
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator.
Nec varios discet mentiri lana colores:
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto:
45 Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos.
Talia secla, suis dixerunt, currite, fusis

Concordes stabili fatorum numine Parcæ.
Aggredere o magnos (aderit jam tempus) honores,
Cara deûm soboles, magnum Jovis incrementum !
50 Adspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque, tractusque maris, cælumque profundum :
Adspice, venturo lætantur ut omnia seclo.

O mihi tam longæ maneat pars ultima vitæ,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta!
55 Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus: huic mater quamvis, atque huic pater adsit:
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum si judice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se judice victum.
60 Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem :
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec Deus hunc mensa, Dea nec dignata cubili est.

31. Pauca tamen] Forsitan belli Civilis reliquiæ spectentur: nam Sexti Pompeii classis adhuc supererat. (Dio xlviii.) Necnon in Parthinos, Illyrici pop. Pollio exercitum ducturus erat, de quibus sequente anno (U. C. 715.) triumphavit. (Appian. et Dio.)

34. Quæ vehat Argo] Ennins. Argo, qua vectei Argivei delectei virei Petebant pellem inauratam arietis. Cf. Hesiod. "Egy. 161.

40. Non rastros] Catull. Non humilis curvis purgatur vinea rastris; Non glebam prono convellit vomere taurus; Non falx attenuat frondatorum arboris umbram. Epithal. 39. et 63.

46. Talia secla, suis] Catull. Parcæ-clarisona pellentes vellera voce, Talia divino fuderunt carmine fata,—Currite, ducentes subtemina, currite, fusi. Epithal. 320.

[Et vitula tu dignus, et hic: et quisquis amores] 110 [Aut metuet dulces, aut experietur amaros.] Claudite jam rivos, pueri: sat prata biberunt.

POLLIO. ECL. IV.

SICELIDES Musæ, paullo majora canamus;
Non omnes arbusta juvant, humilesque myricæ.
Si canimus silvas, silvæ sint Consule dignæ.
Ultima Cumæi venit jam carminis ætas :
5 Magnus ab integro seclorum nascitur ordo:
Jam redit et Virgo: redeunt Saturnia regna:
Jam nova progenies cælo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,
10 Casta fave Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo, decus hoc ævi, te Consule, inibit,
Pollio; et incipient magni procedere menses.
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri
Irrita perpetua solvent formidine terras.
15 Ille deûm vitam accipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantes hederas passim cum baccare tellus,
20 Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsæ lacte domum referent distenta capellæ
Ubera: nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
25 Occidet: Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul heroûm laudes et facta parentis
Jam legere, et quæ sit poteris cognoscere virtus;
Molli paullatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva;

109, 110. Hi duo vss. delendi sunt, Heynio judice.

111. Claudite jam rivos] Cf. Geo. i. 106.

Ad nuptias Octaviani cum Scribonia Eclogam hanc nonnulli trahunt: quæ nuptiæ factæ sunt ineunte anno U. C. 714. C. Asinio Pollione Cos.-Eodem anno pax Brundusina inter Octavianum et M. Antonium composita fuit.

1. Sicelides] V. ad Ecl. v. 1. et vi. 1.Cumai] Cf. En. vi. 98.

6. Virgo] Hesiod. 'H di rs wagtívos iørì Dian.—Ferrea—aurea gens] Hesiod.

Σιδήριον—χρύσεον γένος μερόπων ἀνθρώπων.

10. Casta Lucina] Menander : Ai xviσκουσαι ἐπικαλεῖσθε τὴν "Αρτεμιν. Catull. Tu Lucina dolentibus Juno dicta puerperis, Tu potens Trivia, et notho es Dicta lumine Luna.

Tuus regnat Apollo] Ultimum seculum Sibylla Solis esse memoravit. Servius.

21. Ipsa, sponte sua: sic aurai, The

ocr. xi. 12.

24. Fallax herba veneni] Cf. Geo. ii. 152.

30 Et duræ quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,
Quæ tentare Thetim ratibus, quæ cingere muris
Õppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo
35 Delectos heroas; erunt etiam altera bella :
Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
40 Non rastros patietur humus, non vinea falcem.
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator.
Nec varios discet mentiri lana colores :
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto:
45 Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos.
Talia secla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcæ.
Aggredere o magnos (aderit jam tempus) honores,
Cara deûm soboles, magnum Jovis incrementum !
50 Adspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque, tractusque maris, cælumque profundum :
Adspice, venturo lætantur ut omnia seclo.

O mihi tam longæ maneat pars ultima vitæ,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta!
55 Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus: huic mater quamvis, atque huic pater adsit:
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum si judice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se judice victum.
60 Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem :
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec Deus hunc mensa, Dea nec dignata cubili est.

31.Pauca tamen] Forsitan belli Civilis reliquiæ spectentur: nam Sexti Pompeii classis adhuc supererat. (Dio xlviii.) Necnon in Parthinos, Illyrici pop. Pollio exercitum ducturus erat, de quibus sequente anno (U. C. 715.) triumphavit. (Appian. et Dio.)

34. Quæ vehat Argo] Ennins. Argo, qua vectei Argivei delectei virei Petebant pellem inauratam arietis. Cf. Hesiod. "Egy. 161.

40. Non rastros] Catull. Non humilis curvis purgatur vinea rastris; Non glebam prono convellit vomere taurus; Non falx attenuat frondatorum arboris umbram. Epithal. 39. et 63.

46. Talia secla, suis] Catull. Parcaclarisona pellentes vellera voce, Talia divino fuderunt carmine fata,—Currite, ducentes subtemina, currite, fusi. Epithal. 320.

« AnteriorContinuar »