Imagens das páginas
PDF
ePub

DAPHNIS. ECL. V.

MENALCAS. MOPSUS.

CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,

Tu calamos inflare leves, ego dicere versus,
Hic corulis mixtas inter considimus ulmos?

Mo. Tu major: tibi me est æquuin parere, Menalca:
5 Sive sub incertas Zephyris mutantibus umbras,
Sive antro potius succedimus: adspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

ME. Montibus in nostris solus tibi certet Amyntas. Mo. Quid si idem certet Phœbum superare canendo? 10 ME. Incipe, Mopse, prior: si quos aut Phyllidis ignes, Aut Alconis habes laudes, aut jurgia Codri.

Incipe: pascentes servabit Tityrus hædos.

Mo. Immo hæc, in viridi nuper quæ cortice fagi
Carmina descripsi, et modulans alterna notavi,
15 Experiar: tu deinde jubeto certet Amyntas.
ME. Lenta salix quantum pallenti cedit olivæ,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis:
Judicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
Mo. Sed tu desine plura, puer; successimus antro.
Exstinctum Nymphæ crudeli funere Daphnin
Flebant: vos coruli testes, et flumina, Nymphis:
Quum, complexa sui corpus miserabile gnati,
Atque deos atque astra vocat crudelia mater.
Non ulli pastos illis egere diebus

20

25 Frigida, Daphni, boves ad flumina : nulla neque amnem
Libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Panos etiam ingemuisse leones
Interitum, montesque feri silvæque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subjungere tigres
30 Instituit: Daphnis thiasos inducere Bacchi,
Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvæ,

Ἐν Σικελίᾳ μυθολογοῦσι γεννηθῆναι τὸν Δάφων, Ἑρμοῦ καὶ Νύμφης υἱόν· τοῦτον δὲ ὑπὸ Νυμφών τραφῆναι, καὶ βοῶν ποιουμένον πολύ λὴν ἐπιμέλειαν, βουκόλον ὀνομασθῆναι. φύσει δὲ διαφόρῳ πρὸς εὐμέλειαν κεχορηγημένον, ἐξευ ρεῖν τὸ βουκολικὸν ποίημα καὶ μέλος· ὃ μέχρι τοῦ νῦν κατὰ τὴν Σικελίαν τυγχάνει διαμένον iv árodox. x. v. a. Diodor. Sic. iv. 84. Cf. Theocriti Daphnin, Idyll. i. et Moschi iii.

29. 31. Solennes in Liberalibus cæri

moniæ. Poeta Daphnidem suum quasi ex Bacchi commilitonibus fuisse fingit, qui sacra Bacchi inter pastores instituerit.

30. Thiusos] Catullus, Epithal. 252. seqq.-Florens volitabat Iacchus Cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis: -Horum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, &c.

32. Vitis ut] Theocr. n. Ta deui rai βάλανοι κόσμος, τα μαλίδι μᾶλα, Τῷ βοὶ δ ̓ ἡ μόσχος, τῷ βωκόλῳ αἱ βόες αὐταί.

Te nemus omne canet: nec Phoebo gratior ulla est,
Quam sibi quæ Vari præscripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylos in antro
Silenum pueri somno videre jacentem,
15 Inflatum hesterno venas, ut semper,
Iaccho:
Serta procul tantum capiti delapsa jacebant:
Et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
Aggressi (nam sæpe senex spe carminis ambo
Luserat) injiciunt ipsis ex vincula sertis.
20 Addit se sociam, timidisque supervenit, Ægle:
Ægle, Naïadum pulcherrima: jamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, "Quo vincula nectitis?" inquit.
"Solvite me, pueri: satis est potuisse videri.
25 "Carmina, quæ vultis, cognoscite : carmina vobis;
"Huic aliud mercedis erit." simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
Nec tantum Phoebo gaudet Parnassia rupes,
30 Nec tantum Rhodope mirantur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque, animæque, marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis: ut his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis:
35 Tum durare solum, et discludere Nerea Ponto
Cœperit, et rerum paullatim sumere formas.
Jamque novum terræ stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres;
Incipiant silvæ quum primum surgere, quumque
40 Rara per ignotos errent animalia montes.
Hinc lapides Pyrrhæ jactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei.
His adjungit, Hylan nautæ quo fonte relictum
Clamassent: ut litus, Hyla, Hyla, omne sonaret.
45 Et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
Pasiphaen nivei solatur amore juvenci.

Ah, virgo infelix, quæ te dementia cepit!
Protides implerunt falsis mugitibus agros:
At non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est
50 Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,

31. Namque canebat uti] Apollon. 1. *Ηειδεν δ ̓ ὡς γαῖα, καὶ οὐρανὸς, ἠδὲ θάλασσα, Τὸ πρὶν ἐπ' ἀλλήλοισι μια συναρηρότα μορφή, Νείκεος ἐξ ὀλοοῖο διέκριθεν ἀμφὶς ἕκαστα. Ηδ, ὡς ἔμπεδον αἰὲν ἐν αἰθέρι τέκμαρ ἔχουσιν *Άστρα, σεληναίη τε, καὶ ἠελίοιο κέλευθοι. Cf. et Lucret. v. 417. et seqq.

32. Terrarumque animæque] Ennius:

Aqua, terra, anima, sol.

43. Prope Cianum Bithyniæ sinum Hylas, ex Argo navi aquatum exeuns, periit. Theocr. ιγ'. Τρὶς μὲν Ὕλαν ἄνσεν, ὅσον βαθὺς ἤρυγε λαιμὸς, Τρὶς δ ̓ ἄρ ̓ ὁ παῖς ὑπάκουσεν· ἀραιὰ δ ̓ ἵκετο φωνὰ ἐξ ὕδατος· παρεὼν δὲ μάλα σχεδόν, εἴδετο πόρρω. Cf. et Strab. pag. 564.

Et sæpe in levi quæsisset cornua fronte.
Ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras :
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,

Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas:

55 Aut aliquam in magno sequitur grege. "claudite Nymphæ, "Dictææ Nymphæ, nemorum jam claudite saltus: "Si qua forte ferant oculis sese obvia nostris “Errabunda bovis vestigia. forsitan illum "Aut herba captum viridi, aut armenta secutum, 60" Perducant aliquæ stabula ad Gortynia vaccæ.' Tum canit Hesperidum miratam mala puellam. Tum Phaethontiadas musco circumdat amaræ Corticis, atque solo proceras erigit alnos.

[ocr errors]

Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum 65 Aonas in montes ut duxerit una sororum : Utque viro Phœbi chorus assurrexerit omnis: Ut Linus hæc illi divino carmine pastor, Floribus atque apio crines ornatus amaro, Dixerit: "Hos tibi dant calamos (en accipe) Musæ, 70 "Ascræo quos ante seni: quibus ille solebat "Cantando rigidas deducere montibus ornos. "His tibi Grynei nemoris dicatur origo:

"Ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo." Quid loquar, ut Scyllam Nisi, (quam fama secuta est, 75 Candida succinctam latrantibus inguina monstris, Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto

(Ah!) timidos nautas canibus lacerasse marinis?)
Aut ut mutatos Terei narraverit artus?
Quas illi Philomela dapes, quæ dona pararit?
80 Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
Infelix sua tecta supervolitaverit alis?

Omnia quæ, Phoebo quondam meditante, beatus
Audiit Eurotas, jussitque ediscere lauros,

Ille canit: pulsæ referunt ad sidera valles.
85 Cogere donec oves stabulis, numerumque referre
Jussit, et invito processit vesper Olympo.

64. C. Corn. Gallum poetam Augustus ad præfecturam Ægypti ex infima fortuna provexit. Sueton.-Videtur Gallus carmen quoddam Euphorionis Chalcidensis περὶ χρησμών Latinis versibus reddidisse, (cf. Fabric. Bibl. Gr. i. p. 389.) De Euphorione vid. ad Ecl. x. 50.

65. Aonas in montes] Heliconem: Aones enim prisci Bootiæ incolæ.-Permessus fl. ex Helicone profluit, ejusque sub radicibus erat Ascra, Hesiodi patria. —Linum quoque Thebanum fuisse di

citur, et Thamyræ, Herculis, atque Orphei præceptorem.

72. Grynei nemoris] Strab. xiii. Tęúνιον, πολίχνιον Αἰόλικον, καὶ ἱερὸν ̓Απόλλω νος, καὶ μαντεῖον ἀρχαῖον, καὶ νεώς πολυτελὴς λίθου λευκοῦ.

75. Lucret. v. 890. Aut rabidis canibus succinctas semimarinis Corporibus Scyllas.

82. Omnia quæ] Intelligas de Hyacintho, puero Laconico, qui Apollini in deliciis fuit.

Te nemus omne canet: nec Phœbo gratior ulla est,
Quam sibi quæ Vari præscripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylos in antro
Silenum pueri somno videre jacentem,

15 Inflatum hesterno venas, ut semper, laccho:
Serta procul tantum capiti delapsa jacebant:
Et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
Aggressi (nam sæpe senex spe carminis ambo
Luserat) injiciunt ipsis ex vincula sertis.
20 Addit se sociam, timidisque supervenit, Ægle:
Ægle, Naïadum pulcherrima: jamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, "Quo vincula nectitis?" inquit.
"Solvite me, pueri: satis est potuisse videri.
25 "Carmina, quæ vultis, cognoscite : carmina vobis ;
"Huic aliud mercedis erit." simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
Nec tantum Phoebo gaudet Parnassia rupes,
30 Nec tantum Rhodope mirantur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque, animæque, marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis: ut his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis :
35 Tum durare solum, et discludere Nerea Ponto
Cœperit, et rerum paullatim sumere formas.
Jamque novum terræ stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres;
Incipiant silvæ quum primum surgere, quumque
40 Rara per ignotos errent animalia montes.
Hinc lapides Pyrrhæ jactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei.
His adjungit, Hylan nautæ quo fonte relictum
Clamassent: ut litus, Hyla, Hyla, omne sonaret.
45 Et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
Pasiphaen nivei solatur amore juvenci.

Ah, virgo infelix, quæ te dementia cepit!
Protides implerunt falsis mugitibus agros:
At non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est
50 Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,

31. Namque canebat uti] Apollon. 1. "Ηειδεν δ ̓ ὡς γαῖα, καὶ οὐρανὸς, ἠδὲ θάλασσα, Τὸ πρὶν ἐπ ̓ ἀλλήλοισι μιῇ συναρηρότα μορφή, Νείκεος ἐξ ὀλοοῖο διέκριθεν ἀμφὶς ἕκαστα. Ηδ, ὡς ἔμπεδον αἶὲν ἐν αἰθέρι τέκμαρ ἔχουσιν *Αστρα, σεληναίη τε, καὶ ἠελίοιο κέλευθοι. Cf. et Lucret. v. 417. et seqq.

32. Terrarumque animæque] Ennius:

Aqua, terra, anima, sol.

43. Prope Cianum Bithyniæ sinum Hylas, ex Argo navi aquatum exeuns, periit. Theocr. ιγ'. Τρὶς μὲν Ὕλαν ἄϋσεν, ὅσον βαθὺς ἤρυγε λαιμός, Τρὶς δ ̓ ἄρ ̓ ὁ παῖς ὑπάκουσεν· ἀραιὰ δ ̓ ἵκετο φωνὰ Ἐξ ὕδατος" παρεὼν δὲ μάλα σχεδόν, εἴδετο πόῤῥω. Cf. et Strab. pag. 564.

Et sæpe in levi quæsisset cornua fronte.
Ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,

Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas:

55 Aut aliquam in magno sequitur grege. "claudite Nymphæ, "Dictææ Nymphæ, nemorum jam claudite saltus: "Si qua forte ferant oculis sese obvia nostris "Errabunda bovis vestigia. forsitan illum

"Aut herba captum viridi, aut armenta secutum, 60" Perducant aliquæ stabula ad Gortynia vaccæ." Tum canit Hesperidum miratam mala puellam. Tum Phaethontiadas musco circumdat amaræ Corticis, atque solo proceras erigit alnos. Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum 65 Aonas in montes ut duxerit una sororum: Utque viro Phoebi chorus assurrexerit omnis: Ut Linus hæc illi divino carmine pastor, Floribus atque apio crines ornatus amaro, Dixerit: "Hos tibi dant calamos (en accipe) Musæ, 70 "Ascræo quos ante seni: quibus ille solebat "Cantando rigidas deducere montibus ornos. "His tibi Grynei nemoris dicatur origo:

"Ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo." Quid loquar, ut Scyllam Nisi, (quam fama secuta est, 75 Candida succinctam latrantibus inguina monstris, Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto

(Ah!) timidos nautas canibus lacerasse marinis?)
Aut ut mutatos Terei narraverit artus?
Quas illi Philomela dapes, quæ dona pararit?
80 Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
Infelix sua tecta supervolitaverit alis?

Omnia quæ, Phoebo quondam meditante, beatus
Audiit Eurotas, jussitque ediscere lauros,
Ille canit: pulsæ referunt ad sidera valles.
85 Cogere donec oves stabulis, numerumque referre
Jussit, et invito processit vesper Olympo.

64. C. Corn. Gallum poetam Augustus ad præfecturam Ægypti ex infima fortuna provexit. Sueton. Videtur Gallus carmen quoddam Euphorionis Chalcidensis περὶ χρησμῶν Latinis versibus reddidisse, (cf. Fabric. Bibl. Gr. i. p. 389.) De Euphorione vid. ad Ecl. x. 50.

65. Aonas in montes] Heliconem: Aones enim prisci Bootiæ incolæ.-Permessus fl. ex Helicone profluit, ejusque sub radicibus erat Ascra, Hesiodi patria. -Linum quoque Thebanum fuisse di

citur, et Thamyræ, Herculis, atque Orphei præceptorem.

72. Grynei nemoris] Strab. xiii. rguνιον, πολίχνιον Αἰόλικον, καὶ ἱερὸν ̓Απόλλω νος, καὶ μαντεῖον ἀρχαῖον, καὶ νιὼς πολυτελὴς λίθου λευκοῦ.

75. Lucret. v. 890. Aut rabidis canibus succinctas semimarinis Corporibus Scyllas.

82. Omnia quæ] Intelligas de Hyacintho, puero Laconico, qui Apollini in deliciis fuit.

« AnteriorContinuar »