Imagens das páginas
PDF
ePub

50 Infelix Priamus furtim mandârat alendum
Threïcio regi; quum jam diffideret armis
'Dardaniæ, cingique urbem obsidione videret.
'Ille, ut opes fractæ Teucrûm, et Fortuna recessit,
Res Agamemnonias victriciaque arma secutus,
Fas omne abrumpit: Polydorum obtruncat, et auro
Vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,
'Auri sacra fames! Postquam pavor ossa reliquit,
• Delectos populi ad proceres, primumque parentem,
'Monstra deûm refero, et, quæ sit sententia, posco.
60 Omnibus idem animus scelerata excedere terra;

55

[ocr errors]
[ocr errors]

Linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros. Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens 'Aggeritur tumulo tellus: stant Manibus aræ, < Cæruleis mœstæ vittis atraque cupresso; 65 Et circum Iliades crinem de more solutæ. Inferimus tepido spumantia cymbia lacte, Sanguinis et sacri pateras: animamque sepulcro 'Condimus, et magna supremum voce ciemus. 'Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti Dant maria, et lenis crepitans vocat auster in altum, 'Deducunt socii naves, et littora complent. 'Provehimur portu: terræque urbesque recedunt. 'Sacra mari colitur medio gratissima tellus 'Nereidum matri, et Neptuno Ægao:

70

75 Quam pius Arcitenens, oras et littora circum
'Errantem, Gyaro celsa Myconoque revinxit,
Immotamque coli dedit, et contemnere ventos.
Huc feror: hæc fessos tuto placidissima portu
'Accipit. Egressi veneramur Apollinis urbem.
80 Rex Anius, rex idem hominum Phœbique sacerdos,

68. Supremum voce ciemus] Cf. Æn. vi. 506.

Ita Nævius: Patrem suum optimum appellat supremum.

73. Gratissima (Doridi) Nereidum matri et Neptuno] Antiquior quædam fabula respicitur, v. Serv. ad h. 1.

Cf. et Strab. lib. viii. p. 373. ubi de Calauria ins. prope Troezenen agitur: Ενταῦθα ἦν ἄσυλον Ποσειδῶνος ἱερόν· καὶ φασὶ τὸν Θεὸν τοῦτον ἀλλάξασθαι πρὸς Λήτω τὴν Καλαυρίαν, ἀντιδόντα Δῆλον

74. Neptuno Egao] Strabo Geogr. pagg. 386. et 405. 'Ev 'Axaia, Пosidas ἱερὸν ἔχουσα.ὁμώνυμοι δὲ ταύταις αἱ ἐν Εὐ βοίατὰς Αἰγὰς δὲ ἀμφοτέρας ὁ Ποιητὴς λέγειὅταν δὲ φῆς Αἰγὰς, ἔνθα δὲ οἱ κλυτὰ δώματα βένθεσι λίμνης, -Ενθ ̓ ἵππους ἔστησε Ποσειδάων ενοσίχθων,βέλτιον δέ

χεσθαι τὰς ἐν Εὐβοίᾳ· ἀφ ̓ ὧν εἰκὸς καὶ τὸ πέλαγος Αἰγαῖον κληθῆναι —ἐκεῖ δὲ καὶ τὸ τοῦ Ποσειδῶνος ἱερὸν τοῦ Αἰγαίου.

75. Pius] Scilicet erga Delum, utpote suam pian-rivny. v. Callim. H. ad Delon: Καὶ τὰς μὲν κατὰ βένθος, ἵν ̓ ἠπεί τοιο λάθωνται, Πρυμνόθεν ἐῤῥίζωσε· σὲ δ ̓ οὐκ ἔθλιψεν ἀνάγκη, Αλλ' ἄφετος πελάγεσσιν ἐπέπλεες—κ. τ. λ. Ηνίκα δ' Απόλλωνι γενέθλιον οἶδας ἐπέσχες, Τοῦτό τοι ἀντιμοιβὸν ἁλίπλοοι οὔνομ ̓ ἔθεντο, Οὕνεκεν οὐκέτ ̓ ἄδηλος ἐπέπλεες, ἀλλ' ἐνὶ πόντου Κύμασιν Αἰγαίοιο ποδῶν ἐνεθήκαι ῥίζας.

Arcitenens] Hostius ap. Fulv. Ursin.
-Invictus Apollo Arcitenens Lato-

[blocks in formation]

95

• Vittis et sacra redimitus tempora lauro,
Occurrit: veterem Anchisen agnoscit amicum.
Jungimus hospitio dextras, et tecta subimus.
Templa dei saxo venerabar structa vetusto.

85" Da propriam, Thymbræe, domum: da moenia fessis, "Et genus, et mansuram urbem. Serva altera Troja "Pergama, relliquias Danaûm atque immitis Achilli. "Quem sequimur? quove ire jubes? ubi ponere sedes? "Da, pater, augurium; atque animis illabere nostris." 99 • Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente, 'Liminaque, laurusque dei; totusque moveri 'Mons circum, et mugire adytis cortina reclusis. Submissi petimus terram, et vox fertur ad aures: "Dardanidæ duri, quæ vos a stirpe parentum "Prima tulit tellus, eadem vos ubere læto "Accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem. "Hic domus Æneæ cunctis dominabitur oris, "Et nati natorum, et qui nascentur ab illis." 'Hæc Phœbus: mixtoque ingens exorta tumultu 100 Lætitia: et cuncti, quæ sint ea monia, quærunt; 'Quo Phoebus vocet errantes, jubeatque reverti. "Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum, "Audite, o proceres, ait, et spes discite vestras. "Creta Jovis magni medio jacet insula ponto; 105 "Mons Idæus ubi, et gentis cunabula nostræ. "Centum urbes habitant magnas, uberrima regna: "Maximus unde pater, si rite audita recordor, "Teucrus Rhoteas primum est advectus ad oras, "Optavitque locum regno. Nondum Ilium, et arces 110 Pergameæ steterant: habitabant vallibus imis. "Hinc Mater cultrix Cybela, Corybantiaque æra,

[ocr errors]

82. Veterem-amicum] Servius: Ad Anium Anchises ante Troïcum bellum consultum venerat, an Salaminam peteret comes Priamo: unde et (nunc ab Anio) agnoscitur.

85. Thymbræe] V. ad Geo. iv. 323. 89. Da, pater, augurium] Cf. Macrob. Saturnal. iii. 6.

91. Laurusque dei] Aristophanes in Pluto:Ειπέ μοι Ὁ Φοῖβος αὐτὸς, Πυθι κὴν σείσας δάφνην.

97. Domus Ene] Il. v. 3o6. “Hồn γὰρ Πριάμου γενεὴν ἤχθηρε Κρονίων· Νῦν δὲ δὴ Αἰνεία, βίη Τρώεσσιν ἀνάξει, Καὶ παῖδες παίδων, τοί κεν μετόπισθε γένωνται.

98. Et nati] Serv. Sane hic versus Homeri est; quem et ipse Orpheo sustulit; item Orpheus de oraculo Apollinis Hyperborei.

Cf. autem Dionys. Hal. Lib. i. ubi et Æneæ errorum enarratio est; ab ea tamen, quæ apud Virgilium est, aliquatenus diversa.

104. et seqq.] Odyss. '. 172. Kern τις γαῖ ̓ ἐστὶ, μέσῳ ἐνὶ οἴνοπι πόντῳ, Καλὴ καὶ πίειρα, περίῤῥυτος· ἐν δ ̓ ἂνθρωποι Πολλοὶ, ἀπειρέσιοι, καὶ ἐννήκοντα πόλης.

106. Centum urbes] 11. 6'. 649.-Kpńany ixaróμmoli Cf. Meurs. de Creta. i. 5.

109. Nondum Ihum] II. v'. 216. ubi de Dardano: Κτίσσε δὲ Δαρδανίην, ἐπεὶ οὔπω Ἴλιος ἱρὴ Ἐν πεδίῳ πεπόλιστο, πόλις μερόπων ἀνθρώπων, Αλλ' ἔθ ̓ ὑπωρείας ᾤκεον πολυπιδάκου Ιδης. Cf. Strab. xiii. p. 592.

3.

111. Hinc Mater] Imprimis cf. Strab. lib. x. pagg. 466. et seqq. Ed. Par. 1620.

"Idæumque nemus: hinc fida silentia sacris, "Et juncti currum dominæ subiere leones. "Ergo agite, et divôm ducunt qua jussa, sequamur: 115" Placemus ventos, et Gnosia regna petamus. "Nec longo distant cursu: modo Jupiter adsit, "Tertia lux classem Cretæis sistet in oris.” 'Sic fatus, meritos aris mactavit honores, Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo; 120 Nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. Fama volat, pulsum regnis cessisse paternis Idomenea ducem, desertaque littora Creta: 'Hoste vacare domos, sedesque adstare relictas. Linquimus Ortygiæ portus, pelagoque volamus, 125 Bacchatamque jugis Naxon, viridemque Donusam, 'Olearon, niveamque Paron, sparsasque per æquor 'Cycladas, et crebris legimus freta consita terris. "Nauticus exoritur vario certamine clamor. 'Hortantur socii, Cretam proavosque petamus. 130 Prosequitur surgens a puppi ventus euntes, "Et tandem antiquis Curetum allabimur oris. 'Ergo avidus muros optatæ molior urbis,

}

6 Pergameamque voco, et lætam cognomine gentem 'Hortor amare focos, arcemque attollere tectis. 135 Jamque fere sicco subductæ littore puppes; • Connubiis arvisque novis operata juventus; 'Jura domosque dabam: subito quum tabida membris, Corrupto cœli tractu, miserandaque venit 'Arboribusque satisque lues, et lethifer annus. 140 Linquebant dulces animas, aut ægra trahebant 'Corpora; tum steriles exurere Sirius agros; Arebant herbæ, et victum seges ægra negabat. 'Rursus ad oraclum Ortygiæ Phoebumque remenso 'Hortatur pater ire mari, veniamque precari:

ubi de multis agitur Phrygum religionibus etiam apud Cretenses usitatis. V. ad Æn. ix. 82.

Cybela, mons Phrygiæ, Kußían, et, τὰ Κύβελα.--Strabo, p. 567. ̓Απὸ τοῦ Δινδύμου ἡ Δινδυμηνὴ, καθάπερ ἀπὸ τῶν Κυβίλων ἡ Κυβέλη.

119. Taurum Neptuno] Simili forma Homer. I 727. Taūgov d'Aλquã, ταῦρον δὲ Ποσειδάωνι.

124. Ortygia] Delos olim dicta fuit Ortygiu.

125. Bacchatamque jugis] Serv. Aut vitibus consitam; aut celebratam Bacchis; aut ubi Bacchus ex Indis, (vel, ut quidam volunt, post devictos gigantes,) egit triumphum.

Viridemque Donusam] Serv. Vel a colore marmoris Lacedæmonii, vel syl

vestrem.

130. Surgens a puppi] Od. λ'. 6. 'Hμïv δ ̓ αὖ κατόπισθε νεὼς κυανοπρώροιο ικμενον οὗρον ἵει πλησίστιον, ἐσθλὸν ἑταῖρον, Κίρκη ἐϋπλόκαμος

133. Pergamum inter oppida Cretæ insignia Plinius enumerat Ñ. H. iv. 12.

S. 20.

137. Subito quum] Cretam, Idomeneo a Troja reverso, pestilentia gravi conflictatam fuisse memorat Herodot. vii. 171.

140. Linquebant dulces] Lucret. v. 986.-Mortalia sæcla Dulcia linquebant labentis lumina vitæ.

145 Quam fessis finem rebus ferat: unde laborum Tentare auxilium jubeat: quo vertere cursus.

Nox erat, et terris animalia somnus habebat. 'Effigies sacræ divôm, Phrygiique Penates, "Quos mecum a Troja, mediisque ex ignibus urbis 150 Extuleram, visi ante oculos adstare jacentis In somnis, multo manifesti lumine, qua se • Plena per insertas fundebat luna fenestras ; "Tum sic affari, et curas his demere dictis: "Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, "Hic canit; et tua nos en ultro ad limina mittit. "Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti ; "Nos tumidum sub te permensi classibus æquor: "Idem venturos tollemus in astra nepotes,

155

"Imperiumque urbi dabimus. Tu monia magnis 160"Magna para, longumque fugæ ne linque laborem. "Mutandæ sedes. Non hæc tibi littora suasit "Delius, aut Cretæ jussit considere, Apollo. "Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt: "Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebæ. 165 "notri coluere viri: nunc fama, minores "Italiam dixisse, ducis de nomine, gentem. "Hæ nobis propria sedes; hinc Dardanus ortus, 66 Iasiusque pater; genus a quo principe nostrum. "Surge age, et hæc lætus longævo dicta parenti "Haud dubitanda refer: Corythum, terrasque requirat "Ausonias. Dictaa negat tibi Jupiter arva.' "Talibus attonitus visis, ac voce deorum,

170

[ocr errors]

(Nec sopor illud erat; sed coram agnoscere vultus, 'Velatasque comas, præsentiaque ora videbar:

175 Tum gelidus toto manabat corpore sudor)

[ocr errors]
[ocr errors]

Corripio e stratis corpus, tendoque supinas

Ad cœlum cum voce manus, et munera libo 'Intemerata focis. Perfecto lætus honore Anchisen facio certum, remque ordine pando. 180 Agnovit prolem ambiguam, geminosque parentes; Seque novo veterum deceptum errore locorum. 'Tum memorat: "Nate, Iliacis exercite fatis, "Sola mihi tales casus Cassandra canebat. "Nunc repeto, hæc generi portendere debita nostro; 185 "Et sæpe Hesperiam, sæpe Itala regna vocare. "Sed quis ad Hesperiæ venturos littora Teucros "Crederet? aut quem tum vates Cassandra moveret?

163. Est locus] V. Æn. i. 530.

168. Genus a quo] V. ad Geo. iii. 35. 170. Corythus, seu Cortona, Etruriæ urbs; quam Corythus, Electræ (matris

Dardani et Iasii) conjux, condidisse fertur. Hinc inter reges et conditores Tyrrhenorum censeri cœpit Corythus. v. En. ix. 10. x. 719.

"Cedamus Phobo, et moniti meliora sequamur." 'Sic ait: et cuncti dicto paremus ovantes. 190 Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis 'Vela damus, vastumque cava trabe currimus æquor.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Postquam altum tenuere rates, nec jam amplius ullæ Apparent terræ, cœlum undique et undique pontus: 'Tum mihi cæruleus supra caput adstitit imber,

195 Noctem hiememque ferens; et inhorruit unda tenebris. • Continuo venti volvunt mare, magnaque surgunt Equora. Dispersi jactamur gurgite vasto. 'Involvere diem nimbi, et nox humida cœlum

[ocr errors]

Abstulit. Ingeminant abruptis nubibus ignes. 200 Excutimur cursu, et cæcis erramus in undis. 'Ipse diem noctemque negat discernere cœlo, 'Nec meminisse viæ media Palinurus in unda. 'Tres adeo incertos cæca caligine soles 'Erramus pelago: totidem sine sidere noctes. 'Quarto terra die primum se attollere tandem 'Visa, aperire procul montes, ac volvere fumum.

205

Vela cadunt; remis insurgimus: haud mora, nautæ 'Adnixi torquent spumas, et cærula verrunt. 'Servatum ex undis Strophadum me littora primum. 210 Accipiunt. Strophades Graio stant nomine dictæ, Insulæ Ionio in magno: quas dira Celano,

• Harpyiæque colunt aliæ, Phineïa postquam Clausa domus, mensasque metu liquere priores. 'Tristius haud illis monstrum, nec sævior ulla 215 Pestis et ira deûm Stygiis sese extulit undis. C Virginei volucrum vultus, fœdissima ventris • Proluvies, uncæque manus, et pallida semper 'Ora fame.

'Huc ubi delati portus intravimus; ecce 220 Læta boum passim campis armenta videmus,

[ocr errors]

192. Postquam] Od. g. 301. 'Aλλ' örı δὴ Κρήτην μὲν ἐλείπομεν, οὐδέ τις ἄλλη Φαίνετο γαιάων, ἀλλ' οὐρανὸς ἠδὲ θάλασσα, Δὴ τότε κυανέην νεφέλην ἔστησε Κρονίων Νηὸς ὑπὲρ γλαφυρῆς· ἔχλυσε δὲ πόντος ὑπ' αὐτῆς. Ζεὺς δ ̓ ἄμυδις βρόντησε κ. τ. λ.

Cf. Od. p. 403. et seqq.

199 Abruptis nubibus] Lucret. Nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes Concursant

203. Tres adeo] Odyss. i. 388. "Evla δύω νύκτας, δύο δ' ἤματα κύματι πηγῷ Πλάζετο πολλὰ δὲ οἱ κραδίη προτιόσσετ' ὄλεθρον. ̓Αλλ' ὅτε δὴ τρίτον ἦμαρ εϋπλόκα μος τέλεσ ̓ ἐως, Καὶ τότ' ἔπειτ' ἄνεμος μὲν ἐπαύσατο, ἠδὲ γαλήνη Επλετο νηνεμίη· ὁ δ ̓ ἄρα σχεδὸν εἴσιδε γαῖαν, Όξὺ μάλα προϊδών,

μεγάλου ὑπὸ κύματος ἀρθείς.

208. Cærula verrunt] Catullus lxii. Cærula verrentes abiegnis æquora pal

mis.

210. Strophades] Plinius N. H. iv. 12. s. 19. Ante Zacynthum xxxv. m. pass. in Eurum Strophades duæ, ab aliis Пλwrai dictæ.

Antiquissimam hanc de Phineo et Harpyiis fabulam fusius tractatam videas in Apollon. ii. 178. et seqq. unde multa sumpsit Virgilius.

219. Huc ubi] Cf. Od. u. 261. ubi insulam Solis accedit Ulysses: AvTix' ἔπειτα θεοῦ ἐς ἀμύμονα νῆσον Ἱκόμεθ'· ἔνθα δ ̓ ἔσαν καλαὶ βόες εὐρυμέτωποι, Πολλὰ δὲ ἔφια μῆλ' ὑπερίονος Ηελίοιο.

M

« AnteriorContinuar »