Imagens das páginas
PDF
ePub

MELIBUS. ECL. VII.

MELIBUS. CORYDON. THYRSIS.

FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis,
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum ;
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas.
Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo,

5 Et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, Vir gregis ipse caper deerraverat. atque ego Daphnin Adspicio: ille ubi me contra videt: "Ocius," inquit, "Huc ades, o Meliboe: caper tibi salvus et hædi: 10" Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. "Huc ipsi potum venient per prata juvenci : "Hic viridis tenera prætexit arundine ripas "Mincius, eque sacra resonant examina quercu." Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida, habebam, 15 Ďepulsos a lacte domi quæ clauderet agnos:

Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

Alternis igitur contendere versibus ambo Cœpere: alternos Musæ meminisse volebant. 20 Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

Co. Nymphæ, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite; proxima Phobi
Versibus ille facit: aut, si non possumus omnes,
Hic arguta sacra pendebit fistala pinu.

25 TH. Pastores, hedera crescentem ornate poëtam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro:
Aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
Co. Sætosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
30 Et ramosa Mycon vivacis cornua cervi.
Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

Cf. Theocriti Idyll. vi. et viii.

4. Florentes ætatibus] Lucret. Summum ætatis pervadere florem.

7. Vir gregis] Theocr. 'N rgáys, tãv λευκᾶν αἰγᾶν ἄνες.

21. Libethrides] Strabo: 'Ev 'Ex ἐστὶ, τό τε τῶν Μουσῶν ἱερὸν, καὶ ἡ Ἱππουκρήνη, καὶ τὸ τῶν Λειβηθρίδων νυμφῶν ἄντρον· ἐξ οὗ τεκμαίροιτ' ἄν τις, Θρᾶκας εἶναι τοὺς τὸν Ἑλικῶνα ταῖς Μούσαις καθιερώσαντας· οἳ καὶ τὴν Πιερίαν, καὶ τὸ Λείβηθρον, καὶ τὴν Πίμπλειαν ταῖς αὐταῖς θεαῖς ἀνέδειξαν· ἐκαι

λοῦντο δὲ Πίερες· ἐκλιπόντων δ' ἐκείνων, Μα κεδόνες νῦν ἔχουσι τὰ χωρία ταῦτα. εἴρηται δ' ὅτι τὴν βοιωτίαν ταύτην ἐπῴκησάν ποτε Θράκες, βιασάμενοι τοὺς Βοιωτοὺς, καὶ Πέλασγοι, καὶ ἄλλοι βάρβαροι.

28. Ne vati noceat] Catull. Nec (possit) mala fascinare lingua.

31. Proprium] Stabile. Sic Afranius: Di tibi dent propria, quæcunque exoptes bona. Cf. et Æn. vi. 872.

32. Puniceo stabis] Liv. Andronic. Et jam purpureo suras include cothurno.

TH. Sinum lactis, et hæc te liba, Priape, quotannis
Expectare sat est: custos es pauperis horti.
35 Nunc te marmoreum pro tempore fecimus: at tu,
Si fœtura gregem suppleverit, aureus esto.
Co. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblæ,
Candidior cycnis, hedera formosior alba:
Quum primum pasti repetent præsepia tauri,
40 Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
TH. Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, projecta vilior alga;

Si mihi non hæc lux toto jam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite juvenci.
45 Co. Muscosi fontes, et somno mollior herba,
Et quæ vos rara viridis tegit arbutus umbra,
Solstitium pecori defendite. jam venit æstas
Torrida: jam læto turgent in palmite gemmæ.
TH. Hic focus, et tædæ pingues, hîc plurimus ignis
50 Semper, et assidua postes fuligine nigri.

Hic tantum Boreæ curamus frigora, quantum
Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
Co. Stant et juniperi, et castaneæ hirsutæ :
Strata jacent passim sua quâque sub arbore poma.
55 Omnia nunc rident. at si formosus Alexis

Montibus his abeat, videas et flumina sicca.
TH. Aret ager: vitio moriens sitit aëris herba :
Liber pampineas invidit collibus umbras.
Phyllidis adventu nostræ nemus omne virebit :
60 Jupiter et læto descendet plurimus imbri.
Co. Populus Alcidæ gratissima, vitis Iaccho,
Formosa myrtus Veneri, sua laurea Phœbo:
Phyllis amat corulos: illas dum Phyllis amabit,
Nec myrtus vincet corulos, nec laurea Phobi.
65 TH. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
Populus in fluviis, abies in montibus altis:
Sæpius at si me, Lycida formose, revisas,

37. Nerine Galatea] Theocr. '. λευκὰ Γαλάτεια, τί τὸν φιλέοντ' ἀποβάλλη; Λευκοτέρα πακτᾶς ποτιδεῖν, ἀπαλωτέρα δ' ἀρνός.

41. Sardois herbis] Mel Sardum (Horat.) fuit pessimum. ut et mel Corsicanum, Kugraiov: cf. Ecl. ix. 30.

43 Si mihi non hæc lux] Theocr.Οἱ δὲ ποθοῦντες ἐν ἔματι γηράσκουσιν. 45. Somno mollior] Theocr. "Txvw μœλακώτερα.

47. Solstitium] V. ad Geo. i. 100. 49. Hic focus, et tæda] Theocr.. 'Ev πυρὶ δὲ δρυΐνῳ χορία ζέει, ἐν πυρὶ δ' αὖαι Φα

[blocks in formation]

Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

ME. Hæc memini, et victum frustra contendere Thyrsin. 70 [Ex illo Corydon, Corydon est tempore nobis.]

yo. Er illo] Theocr. n. Κἠκ τούτω Δάφνις παρὰ ποιμέσι πρᾶτος ἔγεντο. Sed versum Virgilio indignum esse Heynius censet.

PHARMACEUTRIA. ECL. VIII.

DAMON. ALPHESIBOEUS

PASTORUM Musam Damonis et Alphesibai,
Immemor herbarum quos est mirata juvenca
Certantes, quom stupefactæ carmine lynces,
Et mutata suos requierunt flumina cursus :
5 Damonis Musam dicemus et Alphesibai.

Tu mihi, seu magni superas jam saxa Timavi,
Sive oram Illyrici legis æquoris; en erit unquam
Ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?
En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem
10 Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?
A te principium: tibi desinet. accipe jussis
Carmina cœpta tuis: atque hanc sine tempora circum
Inter victrices hederam tibi serpere lauros.

Frigida vix cœlo noctis decesserat umbra,

15 Cum ros in tenera pecori gratissimus herba : Incumbens tereti Damon sic cœpit oliva.

[ocr errors]

DA. Nascere, præque diem veniens age, Lucifer, almum.
Conjugis indigno Nisæ deceptus amore

Dum queror, et divos (quamquam nil testibus illis
20 Profeci) extrema moriens tamen adloquor hora.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Mænalus argutumque nemus pinosque loquentes
Semper habet; semper pastorum ille audit amores,
Panaque, qui primus calamos non passus inertes.
25 Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Mopso Nisa datur. quid non speremus amantes?
Jungentur jam gryphes equis: ævoque sequenti
Cum canibus timidi venient ad pocula damæ.
Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor.
30 Sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus tam.

Pars prior ex Theocriti Idyll. iii. al-
tera ex ejusdem Idyll. ii. expressa est.
6. Tu mihi] Pollio: v. ad Ecl. iv. 31.
-De Timavo cf. Æn. i. 244.

[blocks in formation]

σαι φίλαι, άρχετ' ἀοιδάς.-Λήγετε βωκολι κᾶς μῶσαι, ἴτε, λήγετ' ἀοιδᾶς, Ιγξ, ἕλκε τὸ τῆνον ἐμὸν ποτὶ δῶμα τὸν ἄνδρα.

29, 30. Spargere nuces, (Catull.) et Lucere novae nuptæ facem, (Plaut.) vetustæ in nuptiis cærimoniæ.

Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
O digno conjuncta viro! dum despicis omnes,
Dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellæ,
Hirsutumque supercilium, promissaque barba:
35 Nec curare deum credis mortalia quemquam.
Incipe Manalios mecum, mea tibia, versus.
Sæpibus in nostris parvam te roscida mala

(Dux ego vester eram) vidi cum matre legentem. Alter ab undecimo tum me jam ceperat annus: 40 Jam fragiles poteram a terra contingere ramos. Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error! Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

Nunc scio, quid sit Amor: duris in cotibus illum
Aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremi Garamantes,
45 Nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Sævus Amor docuit gnatorum sanguine matrem
Commaculare manus. crudelis tu quoque, mater:
Crudelis mater magis, an puer improbus ille?
50 Improbus ille puer: crudelis tu quoque, mater.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc et oves ultro fugiat lupus: aurea duræ
Mala ferant quercus: narcisso floreat alnus :
Pinguia corticibus sudent electra myricæ :
55 Certent et cycnis ululae : sit Tityrus Orpheus :
Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.
Incipe Manalios mecum, mea tibia, versus.
Omnia vel medium fiant mare: vivite silvæ.
Præceps aërii specula de montis in undas.

60 Deferar. extremum hoc munus morientis habeto.
Desine, Manalios jam desine, tibia, versus.

Hæc Damon: vos, quæ responderit Alphesibous,
Dicite, Pierides. non omnia possumus omnes.
AL. Effer aquam, et molli cinge hæc altaria vitta:

30. Hesperus Etam] Catull. Nimirum Eteos ostendit Noctifer ignes.

34. Hirsutumque supercilium] Theocr. ια. Οϋνικά μοι λασία μὲν ὀφρὺς

37. Sapibus in nostris Theocr. a' . Ηράσθην μὲν ἔγωγα τιοῦς, κόρα, ἀνίκα πρᾶτον Ηνέες ἐμῷ σὺν ματρὶ, θέλοισ ̓ ὑακίνθινα Φύλλα Εξ όρεος δρέψασθαι· ἐγὼ δ ̓ ὁδὸν ἁγε

[ocr errors][merged small]

52. Nunc et oves] Theocr. a'. Nov ïa μὲν φορέοιτε βάτοι, φορέοτε δ ̓ ἄκανθαι, ἡ δὲ xu入d vápxiwoos in honsider xouára lávτα δ' ἔναλλα γένοιντο, καὶ ὁ πίτυς ὄχνας ἐνείκαι, Δάφνις ἐπεὶ θνάσκει· καὶ τὰς κύνας ὥλαφος ἕλκοι, Κῆς ὀρέων τοὶ σκῶπες ἀηδόσι γαρύσαιντο.

54. Electra V. ad En. viii. 402.

59. Præceps aërii] Theocr. y'. Tàv βαίταν ἀποδὺς ἐς κύματα τῆνα ἁλοῦμαι, Ως περ τὼς θύννως σκοπιάζεται Ὄλπις ὁ γριπεύς. Κἤκα μὴ ποθάνω, τόγε μὴν τὸν ἡδὺ τέ.

TUNTU.

64. Effer aquam] Theocr. B'. ha o ταὶ δάφναι; φέρε Θέστυλι τᾷ δὲ τὰ φίλτρα; Στέψον τὰν κελέβαν φοινικέῳ οἰὸς ἀώτῳ, Ως

65 Verbenasque adole pingues et mascula tura:
Conjugis ut magicis sanos avertere sacris

Experiar sensus. nihil hîc nisi carmina desunt.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Carmina vel cœlo possunt deducere Lunam:

70 Carminibus Circe socios mutavit Ulyxi:

Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Terna tibi hæc primum triplici diversa colore
Licia circumdo, terque hæc altaria circum

75 Effigiem duco. numero deus impare gaudet.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores:

Necte, Amarylli, modo: et, Veneris, dic, vincula necto. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. 80 Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit

Uno eodemque igni; sic nostro Daphnis amore.
Sparge molam, et fragiles incende bitumine lauros.
Daphnis me malus urit: ego hanc in Daphnide laurum.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin."
85 Talis amor Daphnin, qualis, quum fessa juvencum
Per nemora atque altos quærendo bucula lucos
Propter aquæ rivum viridi procumbit in ulva
Perdita, nec seræ meminit decedere nocti:
Talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.
90 Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,

Pignora cara sui: quæ nunc ego limine in ipso,
Terra, tibi mando. debent hæc pignora Daphnin.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
95 Has herbas, atque hæc Ponto mihi lecta venena
Ipse dedit Moeris. nascuntur plurima Ponto.
His ego sæpe lupum fieri, et se condere silvis
Morin, sæpe animas imis excire sepulchris,

τὸν ἐμοὶ βαρὺν εὖντα φίλον καταθύσομαι ἄνδρα.

69. Deducere Lunam] Aristoph. гuναῖκα φαρμακίδ ̓ εἰ πριάμενος Θετταλὴν Και θέλοιμι νύκτωρ τὴν σελήνην,

71. Frigidus in pratis] Lucilius: Jam disrumpetur medius, jam, ut Marsus colubras Disrumpit cantu. Cf. Ecl. iii. 93.

80. Limus ut hic] Theocr. 6'. "AXQırá TOL πρᾶτον πυρὶ τάκεται· ἀλλ ̓ ἐπίπασσε Πάσσ', ἅμα καὶ λέγε ταῦτα, τὰ Δέλφιδος ὀστέα πάσσω.—Δέλφις ἔμ' ἀνίασεν· ἐγὼ δ' ἐπὶ Δέλφιδι δάφναν Αἴθω· χὼς αὐτὰ λακεῖ, μέγα καππυρίσασα, Κἠξαπίνας ἄφθη, κοὐδε σποδόν εἴδομες αὐτᾶς· Οὕτω τοι καὶ Δέλφις

ἐνὶ φλογὶ σάρκ ̓ ἀμαθύνοι —Ὡς τοῦτον τὸν καρὸν ἐγὼ σὺν δαίμονι τάκω, Ὣς τάκοιθ ̓ ὑπ' ἔρωτος ὁ Μύνδιος αὐτίκα Δέλφις.

85. Qualis, quum fessa] Varius: Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem, Si veteris potuit cervæ comprendere lustra, Sævit in absentem, et circum vestigia lustrans Æthera per nitidum tenues sectatur odores; Non amnes illam medii, non ardua tardant, Perdita nec seræ meminit decedere nocti.

91. Has olim exuvias] Theocr. ß'. Tour' ἀπὸ τὰς χλαίνας τὸ κράσπεδον ὤλεσε Δέλφις, Ω γὼ νῦν τίλλοισα κατ' ἀγρίῳ ἐν πυρὶ βάλλω.

« AnteriorContinuar »