Imagens das páginas
PDF
ePub

'Heu genitorem, omnis curæ casusque levamen, 710 Amitto Anchisen. Hic me, pater optime, fessum Deseris, heu, tantis nequicquam erepte periclis ! 'Nec vates Helenus, quum multa horrenda moneret, Hos mihi prædixit luctus, non dira Celano. Hic labor extremus, longarum hæc meta viarum. 715 Hinc me digressum vestris deus appulit oris.' Sic pater Æneas, intentis omnibus, unus Fata renarrabat divôm, cursusque docebat. Conticuit tandem, factoque hîc fine quievit.

716. Sic pater] Od. v. 1. de Ulysse narrationis finem faciente: "s ïqué’· oi

δ ̓ ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῇ, Κηληθμο δ' ἔσχοντο κατά μέγαρα σκιόεντα.

N

P. VIRGILII MARONIS

ÆNEIDOS

LIBER IV.

AT regina gravi jam dudum saucia cura

Vulnus alit venis, et cæco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos. Hærent infixi pectore vultus,
5 Verbaque: nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phobea lustrabat lampade terras,

[ocr errors]

Humentemque Aurora polo dimoverat umbram; Quum sic unanimam alloquitur male sana sororem: Anna soror, quæ me suspensam insomnia terrent ! 10 Quis novus hic nostris successit sedibus hospes! Quem sese ore ferens! quam forti pectore, et armis ! • Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. 'Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille 'Jactatus fatis ! quæ bella exhausta canebat! 15' Si mihi non animo fixum immotumque sederet, 'Ne cui me vinclo vellem sociare jugali, 'Postquam primus amor deceptam morte fefellit: 'Si non pertæsum thalami tædæque fuisset; 'Huic uni forsan potui succumbere culpæ. 20 Anna, fatebor enim; miseri post fata Sychai 'Conjugis, et sparsos fraterna cæde Penates, 'Solus hic inflexit sensus, animumque labantem Impulit. Agnosco veteris vestigia flammæ. 'Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,

[ocr errors]

2. Vulnus-igni] Apollon. iii. 286. -Βέλος δ' ἐνεδαίετο κούρῃ Νέρθεν ὑπὸ κρα δίῃ, φλογὶ εἴκελον,

4. Herent infixi] Apollon. iii. 451. Οἱ δ' ἀμφὶ Ἰάσονα) ᾔεσαν ἐκ μεγάροιο.—Αὕτως δ' αὖ Μήδεια μετέστιχε· πολύ λὰ δὲ θυμῷ “Ωρμαιν, ὅσσα τ' Ερωτες ἐπου τρύνουσι μέλεσθαι. Προπρὸ δ ̓ ἄρ ̓ ὀφθαλμῶν ἔτι οἱ ἰνδάλλετο πάντα· Αὐτός θ' οἷος ἔην, οἴοισί τε φάρεσιν ἔστο, Οἷά τ ̓ ἴεφ', ὡς θ' ἕζετ' ἐπὶ θρόνου, ὥς τε θύραζε πιεν· οὐδέ τιν

[merged small][ocr errors][merged small]

25 Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
"Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam,
'Ante, Pudor, quam te violo, aut tua jura resolvo.
'Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores
Abstulit: ille habeat secum, servetque sepulcro.'
30 Sic effata, sinum lacrymis implevit obortis.
Anna refert, O luce magis dilecta sorori,
• Solane perpetua morens carpere juventa ?
'Nec dulces natos, Veneris nec præmia noris ?
• Id cinerem aut Manes credis curare sepultos?
35 Esto: ægram nulli quondam flexere mariti:
'Non Libyæ, non ante Tyro: despectus Iarbas,
"Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
'Dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
'Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
40 Hinc Gætulæ urbes, genus insuperabile bello:
• Et Numidæ infræni cingunt, et inhospita Syrtis:
'Hinc deserta siti regio, lateque furentes

"Barcæi. Quid bella Tyro surgentia dicam,
'Germanique minas?

45 Dis equidem auspicibus reor et Junone secunda
'Huc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

'Quam tu urbem, soror, hanc cernes! quæ surgere regna Conjugio tali! Teucrûm comitantibus armis,

[ocr errors]

"Punica se quantis attollet gloria rebus!

50 Tu modo posce Deos veniam, sacrisque litatis
'Indulge hospitio, causasque innecte morandi:
'Dum pelago desævit hiems, et aquosus Orion,
"Quassatæque rates, dum non tractabile cœlum.'
His dictis incensum animum inflammavit amore,
55 Spemque dedit dubiæ menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
Exquirunt: mactant lectas de more bidentes
Legiferæ Cereri, Phoeboque, patrique Lyæo :
Junoni ante omnes, cui vincla jugalia curæ.
60 Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido,
Candentis vaccæ media inter cornua fundit :
Aut ante ora deûm pingues spatiatur ad aras,
Instauratque diem donis; pecudumque reclusis
Pectoribus inhians spirantia consulit exta.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

65 Heu vatum ignaræ mentes! quid vota furentem,
Quid delubra juvant? Est mollis flamma medullas
Interea, et tacitum vivit sub pectore vulnus.
Uritur infelix Dido, totaque vagatur

Urbe furens: qualis conjecta cerva sagitta,
70 Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
Nescius. Illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictæos: hæret lateri lethalis arundo.

Nunc media Ænean secum per mœnia ducit,
75 Sidoniasque ostentat opes, urbemque paratam..
Incipit effari, mediaque in voce resistit.
Nunc eadem, labente die, convivia quærit,
Iliacosque iterum demens audire labores
Exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
80 Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
Luna premit, suadentque cadentia sidera somnos:
Sola domo mæret vacua, stratisque relictis

Incubat. Illum absens absentem auditque videtque,
Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
85 Detinet, infandum si fallere possit amorem.

90

95

100

Non cœptæ adsurgunt turres; non arma juventus
Exercet; portusve aut propugnacula bello
Tuta parant: pendent opera interrupta, minæque
Murorum ingentes, æquataque machina cœlo.

Quam simul ac tali persensit peste teneri
Cara Jovis conjux, nec famam obstare furori;
Talibus aggreditur Venerem Saturnia dictis:

[ocr errors]

Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis

Tuque puerque tuus: magnum et memorabile numen, 'Una dolo divûm si fœmina victa duorum est.

'Nec me adeo fallit, veritam te moenia nostra,

[ocr errors]

Suspectas habuisse domos Carthaginis altæ.

'Sed quis erit modus? aut quo nunc certamina tanta?
'Quin potius pacem æternam pactosque Hymenæos.
Exercemus? habes, tota quod mente petîsti.

'Ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem. • Communem hunc ergo populum, paribusque regamus Auspiciis: liceat Phrygio servire marito, 'Dotalesque tuæ Tyrios permittere dextræ.' 105 Olli (sensit enim simulata mente locutam,

66. Est-flamma medullas] Catullus:-) -Ex eo misellæ Ignes interiorem edunt medullam.

81. Cadentia sidera] Orph. Arg. 535. *Άστρα τι τηλεφανῆ δῦνεν ῥόον Ωκεανοῖο.

82. Stratisque relictis] Scilicet lecto,

quo illa cum Ænea mensæ accubuerat.

90. et seqq.] Habuit poëta Apollonium Rhod. (Lib. iii. pr.) quem sequeretur in consiliis Junonis et Veneris conserendis; sed suo argumento ac consilio præclare accommodavit singula.

Quo regnum Italiæ Libycas averteret oras)
Sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens
"Abnuat, aut tecum malit contendere bello?
'Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
110 Sed fatis incerta feror, si Jupiter unam

Esse velit Tyriis urbem Trojaque profectis,
'Miscerive probet populos, aut fœdera jungi.
Tu conjux: tibi fas animum tentare precando.
Perge: sequar.' Tum sic excepit regia Juno:

[ocr errors]

115 Mecum erit iste labor. Nunc qua ratione, quod instat,
'Confieri possit, paucis, adverte, docebo.
'Venatum Æneas unaque miserrima Dido
'In nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
'Extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
120' His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
'Dum trepidant alæ, saltusque indagine cingunt,
Desuper infundam, et tonitru cœlum omne ciebo.
Diffugient comites, et nocte tegentur opaca :
'Speluncam Dido dux et Trojanus eamdem
125 Devenient. Adero, et, tua si mihi certa voluntas,
'Connubio jungam stabili, propriamque dicabo.
Hic Hymenæus erit.' Non adversata petenti
Annuit, atque dolis risit Cytherea repertis.
Oceanum interea surgens Aurora relinquit.
130 It portis jubare exorto delecta juventus.
Retia rara, plagæ, lato venabula ferro,

Massylique ruunt equites, et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Pœnorum exspectant: ostroque insignis et auro
135 Stat sonipes, ac fræna ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
Aurea purpuream subnectit fibula vestem.
140 Nec non et Phrygii comites, et lætus Iülus,

Incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnes
Infert se socium Eneas, atque agmina jungit.
Qualis, ubi hibernam Lyciam, Xanthique fluenta

107. Quis talia] II. g. 211. Tùy dœurs προσέειπε φιλομμειδής Αφροδίτη· Οὐκ ἔστ', οὐδὲ ἔοικε, τεὸν ἔπος ἀρνήσασθαι Ζηνὸς γὰρ τοῦ ἀρίστου ἐν ἀγκοίνησιν ἰαύεις.

129. Oceanum interea] Homerus: 'Hos μὲν κροκόπεπλος ἀπ' Ωκεανοῖο ροάων "Ωςνυθ', ἵν ̓ ἀθανάτοισι φέως φέροι, ἠδὲ βροτοῖσιν. 132. Odora canum vis] Lucret.Fida canum vis.

143. Qualis, ubi] Apollon. i. 307. Οἷος δ ̓ ἐκ νησῖο θυώδιος εἶσιν ̓Απόλλων Δῆλον

ἀν ̓ ἀγαθέην, ἢ Κλάρον, ἢ ὅ γε Πεθώ, "Η Λυκίην εὐρεῖαν, ἐπὶ Ξάνθοιο ῥοῇσι· Τοῖος ἀνὰ πληθὺν δήμου κίν

Ibid. ii. 674. Τοῖσι δὲ Λητοὺς υἱὸς, ἀνερχόμενος Λιβύηθεν Τῆλ' ἐπ ̓ ἀπείρονα δῆμον Υπερβορέων ἀνθρώπων, Εξεφάνη χρύσεοι δὲ παρειάων ἑκάτερθε Πλοχμοί βοτρυόντες ἐπεῤῥώοντο κιόντι Λαιῇ δ ̓ ἀργύριον νώμα βιόν, ἀμφὶ δὲ νώτοις ̓Ιοδόκη τετάνυστο κατωμα δόν.

Hibernam Lycium] Serv. Constat

« AnteriorContinuar »