Imagens das páginas
PDF
ePub

• Crudelis? Quid si non arva aliena domosque
Ignotas peteres, et Troja antiqua maneret;

[ocr errors]

'Troja per undosum peteretur classibus æquor?

[ocr errors]

'Mene fugis? Per ego has lacrimas, dextramque tuam te, 315 (Quando aliud mihi jam miseræ nihil ipsa reliqui) 'Per connubia nostra, per inceptos Hymenæos;

'Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam 'Dulce meum; miserere domûs labentis, et istam, 'Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem. 320 Te propter Libycæ gentes Nomadumque tyranni 'Odere; infensi Tyrii: te propter eundem

'Exstinctus pudor, et qua sola sidera adibam,

[ocr errors]

?

Fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes 'Hoc solum nomen quoniam de conjuge restat. 325 Quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater Destruat, aut captam ducat Gætulus Iarbas ?

[ocr errors]

'Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset

'Ante fugam soboles; si quis mihi parvulus aula 'Luderet Æneas, qui te tamen ore referret ; 330 Non equidem omnino capta ac deserta viderer.' Dixerat. Ille Jovis monitis immota tenebat Lumina, et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert: Ego te, quæ plurima fando • Enumerare vales, nunquam, Regina, negabo 335 Promeritam: nec me meminisse pigebit Elissæ; 'Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. 'Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto Speraví, ne finge, fugam; nec conjugis unquam 'Prætendi tædas, aut hæc in foedera veni. 340 Me si fata meis paterentur ducere vitam 'Auspiciis, et sponte mea componere curas; Urbem Trojanam primum dulcesque meorum 'Relliquias colerem; Priami tecta alta manerent; 'Et recidiva manu posuissem Pergama victis. 345 Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, 'Italiam Lyciæ jussere capessere sortes.

[ocr errors]

Hic amor, hæc patria est. Si te Carthaginis arces Phoenissam, Libycæque adspectus detinet urbis ; 'Quæ tandem, Ausonia Teucros considere terra, 350 Invidia est? Et nos fas extera quærere regna. 'Me patris Anchise, quoties humentibus umbris 'Nox operit terras, quoties astra ignea surgunt,

316. Per connubia] Catullus lxii. At non hæc quondam nobis promissa dedisti Voce; mihi non hoc miseræ sperare jubebas; Sed connubia læta, sed optatos hymenæos.

336. Dum spiritus] II. . 606.Εἰσόκ' ἀϋτμὴ Ἐν στήθεσσι μένῃ, και μου φίλα γούνατ' ὀρώρη.

345. Gryneus] V. ad Ecl. vi. 72.--Lycia sortes] V. sup. 143.

'Admonet in somnis et turbida terret imago. 'Me puer Ascanius, capitisque injuria cari, 355 Quem regno Hesperia fraudo, et fatalibus arvis. 'Nunc etiam Interpres Divûm, Jove missus ab ipso, ' (Testor utrumque caput) celeres mandata per auras 'Detulit. Ipse deum manifesto in lumine vidi

[ocr errors]

'Intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
360 Desine meque tuis incendere teque querelis:
'Italiam non sponte sequor.'

Talia dicentem jamdudum aversa tuetur,
Huc illuc volvens oculos, totumque pererrat
Luminibus tacitis, et sic accensa profatur:

[ocr errors]

365 Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
'Perfide; sed duris genuit te cautibus horrens

'Caucasus, Hyrcanæque admôrunt ubera tigres.
'Nam quid dissimulo, aut quæ me ad majora reservo?
'Num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?

[ocr errors]
[ocr errors]

370 Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est ? Quæ quibus anteferam? jam jam nec maxuma Juno, 'Nec Saturnius hæc oculis pater adspicit æquis.

[ocr errors]

Nusquam tuta fides. Ejectum littore, egentem 'Excepi, et regni demens in parte locavi. 375Amissam classem, socios a morte reduxi.

Heu Furiis incensa feror! nunc augur Apollo, 'Nunc Lycia sortes, nunc et Jove missus ab ipso Interpres Divôm fert horrida jussa per auras. Scilicet is Superis labor est: ea cura quietos 380 Sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello. I, sequere Italiam ventis: pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, 'Supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido 'Sæpe vocaturum. Sequar atris ignibus absens : 385 Et, quum frigida mors anima seduxerit artus, 'Omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, pœnas. 'Audiam: et hæc manes veniet mihi fama sub imos.' His medium dictis sermonem abrumpit, et auras

[blocks in formation]

Ægra fugit, seque ex oculis avertit et aufert;
390 Linquens multa metu cunctantem, et multa parantem
Dicere. Suscipiunt famulæ, collapsaque membra
Marmoreo referunt thalamo, stratisque reponunt.
At pius Æneas, quamquam lenire dolentem
Solando cupit, et dictis avertere curas;

395 Multa gemens, magnoque animum labefactus amore;
Jussa tamen divôm exsequitur, classemque revisit.
Tum vero Teucri incumbunt, et littore celsas
Deducunt toto naves. Natat uncta carina:
Frondentesque ferunt remos, et robora silvis

400 Infabricata, fugæ studio.

Migrantes cernas, totaque ex urbe ruentes :
Ac veluti ingentem formica farris acervum

Quum populant, hiemis memores, tectoque reponunt:
It nigrum campis agmen, prædamque per herbas
405 Convectant calle angusto: pars grandia trudunt
Obnixæ frumenta humeris: pars agmina cogunt,
Castigantque moras: opere omnis semita fervet.
Quis tibi tunc, Dido, cernenti talia sensus?

Quosve dabas gemitus, quum littora fervere late
410 Prospiceres arce ex summa, totumque videres
Misceri ante oculos tantis clamoribus æquor?
Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis?
Ire iterum in lacrimas, iterum tentare precando
Cogitur: et supplex animos submittere amori:
415 Ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.
'Anna, vides toto properari littore circum:
Undique convenere: vocat jam carbasus auras :
'Puppibus et læti nautæ imposuere coronas.
'Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,

420 'Et perferre, soror, potero. Miseræ hoc tamen unum
'Exsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille
'Te colere, arcanos etiam tibi credere sensus:
'Sola viri molles aditus, et tempora noras.

I, soror, atque hostem supplex affare superbum :

397. Tum vero] Comparetur locus, Il. 3. 149. ubi Achæi de discessu cogitant:-τοὶ δ' ἀλαλητῷ Νῆας ἐπεσσεύοντο. ποδῶν δ ̓ ὑπένερθε κονίη Ιστατ ̓ ἀειρομένη· τοὶ δ ̓ ἀλλήλοισι κέλευον Απτεσθαι νηών, ἠδ ̓ ἑλ κέμεν εἰς ἅλα δίαν, Οὐρούς τ ̓ ἐξεκάθαιρον· ἀυτὴ δ ̓ οὐρανὸν ἵκεν οἴκαδε ἱεμένων, ὑπὸ δ' ἥριον ἕρματα νηῶν.

402. Ac veluti] Apollon. iv. 1452. de Minyis ad aquam repertam convolantibus : Ως δ' ὁπότε στεινὴν περὶ χηραμὸν εἰς λίσσονται Γειομόροι μύρμηκες ὁμιλαδόν

404. It nigrum campis agmen] Serv.

Hemistichium Ennii de Elephantis dictum, quo ante Accius est usus de Indis.

405. Culle angusto] Aristoteles H. A. ix. 38. Ἡ μὲν οὖν τῶν μυρμήκων ἐργασία πᾶσιν ἐστιν ἐπιπολῆς ἰδεῖν· καὶ ἀνατρέποντες ἀεὶ μίαν ἀτραπὸν πάντες βαδίζουσι, καὶ τὴν ἀπόθεσιν τῆς τροφῆς καὶ ταμιείαν.

412. Improbe amor] Apollon. iv. 445. Σχέτλι Έρως, μέγα πῆμα, μέγα στύγος ἀνθρώποισιν, Εκ σέθεν οὐλόμεναί τ' ἔριδες στο να χαί τε γόοι τε, "Αλγεά τ' ἄλλ ̓ ἐπὶ τοῖσιν ἀπείρονα τετρήχασι.

[ocr errors]

425 Non ego cum Danais Trojanam exscindere gentem 'Aulide juravi, classemve ad Pergama misi :

430

[ocr errors]

• Nec patris Anchisæ cinerem manesve revelli. 'Cur mea dicta negat duras demittere in aures? Quo ruit? extremum hoc miseræ det munus amanti: 'Exspectet facilemque fugam, ventosque ferentes. Non jam conjugium antiquum, quod prodidit, oro; Nec pulchro ut Latio careat, regnumque relinquat. Tempus inane peto, requiem spatiumque furori; 'Dum mea me victam doceat fortuna dolere. 435 Extremam hanc oro veniam: (miserere sororis :) Quam mihi quum dederis, cumulatam morte remittam.' Talibus orabat, talesque miserrima fletus

Fertque refertque soror: sed nullis ille movetur
Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit.

440 Fata obstant, placidasque viri deus obstruit aures.
Ac velut, annoso validam quum robore quercum
Alpini Boreæ nunc hinc nunc flatibus illinc
Eruere inter se certant: it stridor; et alte
Consternunt terram concusso stipite frondes:
445 Ipsa hæret scopulis: et, quantum vertice ad auras
Ætherias, tantum radice in Tartara tendit.

450

Haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
Tunditur, et magno persentit pectore curas,
Mens immota manet: lacrimæ volvuntur inanes.
Tum vero infelix fatis exterrita Dido

Mortem orat: tædet cœli convexa tueri.

Quo magis inceptum peragat, lucemque relinquat, Vidit, thuricremis quum dona imponeret aris, (Horrendum dictu) latices nigrescere sacros, 455 Fusaque in obscænum se vertere vina cruorem. Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.

Præterea fuit in tectis de marmore templum
Conjugis antiqui, miro quod honore colebat,
Velleribus niveis et festa fronde revinctum.
460 Hinc exaudiri voces et verba vocantis

Visa viri; nox quum terras obscura teneret:
Solaque culminibus ferali carmine bubo
Sæpe queri, et longas in fletum ducere voces.
Multaque præterea vatum prædicta piorum
465 Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem

425. Non ego cum Danais] II. 3'. 303- “Οτ' ἐς Αὐλίδα νῆες ̓Αχαιών Ηγε ρέθοντο, κακὰ Πριάμῳ καὶ Τρωσὶ φέρουσαι.

441. Ac velut] Possis forte huc referre 11. μ'. 133. "Εστασαν· ὡς ὅτε τι δρύες ουρε σιν ὑψικάρηνοι, Αἴτ ̓ ἄνεμον μίμνουσι καὶ ὑ;

τὸν ἤματα πάντα, Ρίζησιν μεγάλῃσι διηνε κέεσσ' ἀραβῦιαι.

453. Thuricremisaris] Lucret. ii. 353. Turicremas propter-aras: 464. Piorum] Al. priorum.

In somnis ferus Æneas: semperque relinqui
Sola sibi, semper longam incomitata videtur
Ire viam, et Tyrios deserta quærere terra.
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
470 Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas:
Aut Agamemnonius scenis agitatus Orestes;
Armatam facibus matrem et serpentibus atris
Quum fugit, ultricesque sedent in limine Diræ.
Ergo ubi concepit Furias evicta dolore,

475 Decrevitque mori; tempus secum ipsa modumque
Exigit: et mæstam dictis aggressa sororem,
Consilium vultu tegit, ac spem fronte serenat :
'Inveni, germana, viam, (gratare sorori)

'Quæ mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem. 480 Oceani finem juxta, solemque cadentem,

6

"Ultimus Æthiopum locus est, ubi maximus Atlas 'Axem humero torquet, stellis ardentibus aptum: Hinc mihi Massylæ gentis monstrata sacerdos, 'Hesperidum templi custos, epulasque draconi 485 Quæ dabat, et sacros servabat in arbore ramos, Spargens humida mella soporiferumque papaver. Hæc se carminibus promittit solvere mentes,

[ocr errors]
[ocr errors]

Quas velit; ast aliis duras immittere curas: 'Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro; 490 Nocturnosque ciet manes. Mugire videbis 'Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos. 'Testor, cara, deos, et te, germana, tuumque 'Dulce caput, magicas invitam accingier artes. Tu secreta pyram tecto interiore sub auras 495 Erige, et arma viri, thalamo quæ fixa reliquit Impius, exuviasque omnes, lectumque jugalem,

466. Semperque relinqui sola sibi] Comparant Ennii versus ap. Cicer. de Divin. i. 20. Sola-errare videbar, Tardaque vestigare, et quærere te, neque posse Corde capessere; semita nulla viam stabilibat.

469. Pentheus] Respicit Eurip. Bacch. 906. ubi contemptor Bacchi Pentheus in vesaniam actus: Καὶ μὴν ὁρᾶν μοι δύο μὲν ἡλίους δοκῶ, Δίσσας δὲ Θήβας, καὶ πόλισμ' ἑπτάστομον.

471. Scenis agitatus] Serv. Quem Furia agitant ac insectantur, ut in scena sæpe videmus: quippe a Pacuvio Orestes inducitur, Pyladis admonitu propter vitandas Furias ingressus Apollinis templum; unde cum vellet exire, invadebatur a Furiis. Hinc ergo est, Sedent in limine Diræ.-Pacuvius igitur (quod

et Ennius in Eumenidibus fecisse vide tur) Eschyli Eumenidas, quodammodo saltem, expresserat.

481. Æthiopum] II. a. 423.—'Er' ὠκεανὸν μετ' ἀμύμονας Αιθιοπῆας.

Et Odyss. α'. 23. ̓Αλλ' ὁ μὲν Αιθίοπας μετεκίαθε τηλόθ' εόντας, (Αιθίοπας, τοὶ δια χθὰ δεδαίαται, ἔσχατοι ἀνδρῶν, Οἱ μὲν δυσο μένου ὑπερίονος, οἱ δ ̓ ἀνιόντος,)

482. Stellis ardentibus aptum] Ennius: Qui cœlum versat stelleis ardentibus aptum. Cf. sup. 247.

484. Hesperides, Atlantis filiæ. Nota fabula. De hortorum illorum situ v. Salmas. in Solin. pagg. 372, 373.

493. Invitam] Serv. Quia cum multa sacra Romani susciperent, magica semper damnarunt.-Adeo sui ævi rationem in hoc poeta habet.

« AnteriorContinuar »