Imagens das páginas
PDF
ePub

Atque satas alio vidi traducere messes.

100 Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Fer cineres, Amarylli, foras: rivoque fluenti,

Transque caput jace: nec respexeris. his ego Daphnin
Aggrediar, nihil ille deos, nil carmina curat.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. 105 Adspice: corripuit tremulis altaria flammis

Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. bonum sit!
Nescio quid certe est: et Hylax in limine latrat.
Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?
Parcite, ab urbe venit, jam parcite carmina, Daphnis.

[blocks in formation]

LY. QUO te, Mori, pedes? an, quo via ducit, in urbem ? Ma. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri, Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli Diceret: "Hæc mea sunt: veteres migrate coloni." 5 Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, Hos illi (quod nec bene vertat) mittimus hædos. LY. Certe equidem audieram, qua se subducere colles Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,

Usque ad aquam, et veteres, jam fracta cacumina, fagos, 10 Omnia carminibus vestrum servâsse Menalcan.

Ma. Audieras; et fama fuit: sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt, aquila veniente, columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere lites
15 Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix;
Nec tuus hic Moris, nec viveret ipse Menalcas.

Ly. Heu! cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua
nobis

Pæne simul tecum solatia rapta, Menalca!

Virgilius Mantuam redux, (v. ad Ecl. 1.) novas injurias a militibus accepisse traditur: adeo in Ecloga hac fortuna ejus sub Menalcæ persona adumbrari potest. Sed carminis totius forma ex Theocr. vii. ducta est.

1. Urbem] Mantuam. Eo nimirum hæ

dulos deportat Maris senex, Menalcæ villicus, et illi Lycidas puer in itinere se adjungit.

9. Ad aquam, Mincium fl. Cf. E. i. 52. 13. Columbas oracula Dodonæa reddidisse fabulantur. Chaonias; cf. Geo. i. 8.

Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis 20 Spargeret? aut viridi fontes induceret umbra?

25

Vel quæ sublegi tacitus tibi carmina nuper,

Quum te ad delicias ferres Amaryllida nostras?

66

Tityre, dum redeo, (brevis est via,) pasce capellas;
"Et potum pastas age, Tityre; et inter agendum
"Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.'

Ma. Immo hæc, quæ Varo necdum perfecta canebat:
"Vare, tuum nomen (superet modo Mantua nobis,
"Mantua væ miseræ nimium vicina Cremona !)
"Cantantes sublime ferent ad sidera cycni."
3o Lr. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;
Sic cytiso pastæ distendant ubera vaccæ:
Incipe, si quid habes. Et me fecere poëtam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores: sed non ego credulus illis.

35 Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

40

Ma. Id quidem ago; et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, Si valeam meminisse: neque est ignobile carmen. "Huc ades, o Galatea: quis est nam ludus in undis? "Hic ver purpureum; varios hic flumina circum "Fundit humus flores; hic candida populus antro "Imminet, et lentæ texunt umbracula vites. "Huc ades: insani feriant sine littora fluctus." LY. Quid, quæ te pura solum sub nocte canentem 45 Audieram? numeros memini, si verba tenerem. Ma. "Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus ? • Ecce, Dionæi processit Caesaris astrum :

23. Tityre] Theocrit. γ'. 1: Κωμάσδω ποτὶ τὴν ̓Αμαρυλλίδα· ταὶ δέ μοι αίγες Βόσκονται κατ ̓ ὄρος, καὶ ὁ Τίτυρος αὐτὰς ἐλαύνει. Τίτυρ', ἐμὶν τὸ καλὸν περιλαμένε, βόσκε τὰς αἶγας, Καὶ ποτὲ τὰν κράναν ἄγε, Τίτυρο· καὶ τὸν ἐνόρχαν Τὸν Λιβυκὸν κνάκωνα φυλάσσει, μὴ τὸ κορύξῃ.

26. Varo] V. ad Ecl. vi. 7.-Sed apud Servium memoratur " Alfenus Varus, "qui (fugato Pollione) Transpadanæ "provinciæ et agris dividendis ab Au"gusto præfectus fuerat."

28. Vicina Cremonæ] V. ad Ecl. i. 1.— Cycni] Cf. Geo. ii. 198, 9.

30. Cyrneas tacos] Vid. ad Ecl. vii. 41. et Geo. iv. 47.

32. Si quid habes, si qua Menalcæ carmina memoria tenes.

Et me] Theocr. ζ'.-Τάχ' ἕτερος ἄλλον ὀνασεῖ. Καὶ γὰρ ἐγὼ Μοισᾶν καπυρὸν στόμα· κἐμὲ λέγοντι Πάντες ἀοιδὸν ἄριστον· ἐγὼ δέ τις οὐ ταχυπειθής, Οὐ δᾶν· οὐ γάρ πως κατ'

[ocr errors]

ἐμὸν νέον, οὔτε τὸν ἐσθλὸν Σικελίδαν νίκημα τὸν ἐκ Σάμω, οὔτε Φιλητῶν, 'Αείδων βάτραχος δέ ποτ' ἀκρίδας ὥς τις ερίσδων

Quin et tota hujus Ecloga forma ex

illo Theocriti ld. vii. ducta est.

35. Varius, tragicus illustris; v. ad Vit. Virg. extr.-De Cinna poeta Catullus xcvi: Smyrna mei Cinnæ nonam post denique messem Quam cœpta est, nonamque edita post hiemem.

39. Huc ades] Cf. Theocr. ια'. 42. ubi Polyphemus : 'Αλλ' ἀφίκου τὸ ποτ' ἄμμε, καὶ ἐξεῖς οὐδὲν ἔλασσον· Τὰν γλαυκὰν δὲ θάλασσαν ἔα ποτὶ χέρσον ὀρεχθῆν. Αδιον ἐν τὤντρῳ παρ' ἐμὶν τὴν νύκτα διαξεῖς· Ἐντὶ δάφναι τηνεῖ, ἐντὶ ῥαδιναὶ κυπαρισσοι, Εντὶ μέλας κισσὸς, ἐντ' ἄμπελος & γλυκύκαρπος, Εντὶ ψυχρὴν ὕδωρ, τό μοι & πολυδένδρεος Αἴτνα Λευκᾶς ἐκ χιόνος, ποτὸν ἀμβρόσιον προΐητι. Τίς κεν τῶνδε θάλασσαν ἔχειν ἢ κύ, μαθ' ἔλοιτο;— Ἐξένθοις, Γαλάτεια, κ. τ. λ.

47. Dionai Sueton. 88, « Ludis, quos

50

"Astrum, quo segetes gauderent frugibus: et quo
"Duceret apricis in collibus uva colorem.

Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes."
Omnia fert ætas, animum quoque. Sæpe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles.

Nunc oblita mihi tot carmina. Vox quoque Morin
Jam fugit ipsa lupi Morin videre priores.
55 Sed tamen ista satis referet tibi sæpe Menalcas.
LY. Caussando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet æquor: et omnes
(Adspice) ventosi ceciderunt murmuris auræ.
Hinc adeo media est nobis via: namque sepulchrum
60 Incipit apparere Bianoris: hîc ubi densas

Agricolæ stringunt frondes, hîc, Mori, canamus;
Hic hædos depone; tamen veniemus in urbem.
Aut, si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque (minus via lædat) eamus.
65 Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

Ma. Desine plura, puer: et, quod nunc instat, agamus.
Carmina tum melius, quum venerit ipse, canemus.

"primos consecratos Cæsari heres Au

66

gustus edebat, stella crinita per septem "dies continuos fulsit; creditumque est "animam esse Cæsaris in cœlum re"cepti. Et hac de causa simulacro ejus "in vertice additur stella."-Ab Anchisa et Venere, Diones filia, Cæsar genus ducere credebatur.

52. Condere] Hor. iv. Carm. v. 29. Condit quisque diem collibus in suis. 53. Vox quoque] Theocr. d. 22. Où φιγξη; λύκον εἶδες,

56. Caussando] Lucret. i. 399.—Quamvis caussando multa moreris.

57. Equor] Int. lacum, in quem (non longe a Mantua) Mincius fl. diffundi

tur.

59. Hinc media] Theocr. '. 10. Koπω τὰν μεσάταν ὁδὸν ἄνυμες, οὐδὲ τὸ σᾶμα 'Αμῖν τὰ Βρασίδα κατεφαίνετο.—

60. Bianor ex heroibus Mantuanorum fuisse videtur: quem Servius eundem facit cum Ocno: (v. Æn. x. 198.) Item in Fragmentis quæ tanquam ex Originibus Catonis petita vulgavit Annius: "In "Gallia Cisalpina Mantua suo conditore "Ocno Bianore, Thuscorum rege, il"lustris."

GALLUS. ECL. X.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem. Pauca meo Gallo, sed, quæ legat ipsa Lycoris, Carmina sunt dicenda: neget quis carmína Gallo? Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos, 5 Doris amara suam non intermisceat undam. Incipe: sollicitos Galli dicamus amores, Dum tenera attondent simæ virgulta capellæ.

1. Arethusa] Vid. ad Ecl. v. 1. vi. 1. -Nota de fonte hoc et fl. Alpheo fabula: cf. Eu. iii. 694.

2. Lycoris, Galli amica, militem ali

quem cum Agrippæ exercitu secuta erat: v. 23. et 47. infra, et Vit. Virg. an. 717. De Gallo autem v. ad Ecl. vi. 64.

Non canimus surdis: respondent omnia silvæ.
Quæ nemora, aut qui vos saltus habuere, puellæ
10 Naïdes, indigno quum Gallus amore periret?
Nam neque Parnassi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricæ :
Pinifer illum etiam sola sub rupe jacentem
15 Mænalus, et gelidi fleverunt saxa Lycæi.
Stant et oves circum: (nostri nec pœnitet illas;
Nec te poeniteat pecoris, divine poëta ;
Et formosus oves ad flumina pavit Adonis.)
Venit et upilio: tardi venere bubulci:

20 Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

Omnes," unde amor iste," rogant, "tibi?" Venit Apollo:
« Galle, quid insanis ?” inquit : “ Tua cura Lycoris,
"Perque nives alium, perque horrida castra secuta est."
Venit et agresti capitis Silvanus honore

25 Florentes ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadia venit: quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli baccis minioque rubentein.

[ocr errors]

"Ecquis erit modus?" inquit. "Amor non talia curat. "Nec lacrymis crudelis Amor, nec gramina rivis, 30 "Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellæ.' Tristis at ille: "Tamen cantabitis, Arcades," inquit, "Montibus hæc vestris: soli cantare periti

« Arcades. Ο mihi tum quam molliter ossa quiescant,

9. Quæ nemora] Theocr. α'. 66. Πα που' ἄρ ̓ ἦθ ̓, ὅκα Δάφνις ἐτάκετο, τῷ τοκα, Νύμφαι; *Η κατὰ Πηνειῶ καλὰ τέμπεα, ἢ κατὰ Πίνδω; Οὐ γὰρ δὴ ποταμοῖο μέγαν ῥόον εἴχετ' Ανάπω, Οὐδ ̓ Αἴτνας σκοπιὰν, οὐδ ̓ *Ακιδος ἱερὸν ὕδωρ.—Τῆνον μὰν θῶες, τῆνον λύκοι ὠρύσαντο, Τήνον χωκ δρυμοῖο λέων ἀνέκλαυσε θανόντα.Πολλαὶ οἱ πὰρ ποσσὶ βόες, πολλοὶ δέ τε ταῦροι, Πολλαὶ δ ̓ αὖ δαμάλαι καὶ πόρτιες ὠδύραντο.—Ηνθ ̓ Ἑρμᾶς πράτιστος ἀπ' ὥριος, εἶπε δὲ, Δάφνι, Τίς τυ κατατρύχει; τίνος, ὦ 'γαθε, τόσσον ἔρασε σαι; Ηνθον τοὶ βῶται, τοὶ ποίμενες, ὑπόλοι ἦνθον. Πάντες ἀνηρώτευν, τί πάθοι κακόν; ἦνθ ̓ ὁ Πρίηπος, Κἤφα, Δάφνι τάλαν, τί τὸ τάκιαι; ὁ δέ τε χώρα Πᾶσας ἀνὰ κράνας, πάντ' ἄλσια ποσσὶ φορεῖται, Ζαλοῖσ ̓· ὦ δύο σερώς τις ἄγαν καὶ ἀμάχανος ἐσσί. Cf. Miltoni Lycidan.

12. Aganippe, fons in Helicone. Aonie] (Aovín) V. ad E. vi. 65.

17. Poëta] Serv. " Gallus, poëta exi"mius, Euphorionem transtulit in La"tinum sermonem et Amorum suorum "de Cytheride scripsit libros iv.”—Ovid. Amor. i. 15. Gallus et Hesperiis, et Gal

lus notus Eoïs: Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.

18. Et formosus oves] Theocr. α'. 109. Ωραίος χ' Ωδωνις, ἐπεὶ καὶ μᾶλα νομεύει. 24. Agresti capitis] Lucret.—Cum Pan Pinea semiferi capitis velamina quassans.

33. Arcades] Polyb. iv. c. 20, 21. Μουσικὴν, τήν γε ἀληθῶς μουσικὴν, πᾶσι μὲν ἀνθρώποις ὄφελος ἀσκεῖν, ̓Αρκάσι δὲ καὶ ἀναγ καῖον.διότι σχεδὸν παρὰ μόνοις ̓Αρκάσι, πρῶτον μὲν οἱ παῖδες ἐκ νηπίων ᾄδειν ἐθίζον ται κατὰ νόμους τοὺς ὕμνους καὶ παιᾶνας, οἷς ἕκαστοι κατὰ τὰ πάτρια τοὺς ἐπιχωρίους ἥρωας καὶ θεοὺς ὑμνοῦσι· μετὰ δὲ ταῦτα τοὺς Φιλοξένου καὶ Τιμοθέου νόμους μανθάνοντες, πολλῇ φιλοτιμία χορεύεσι κατ' ἐνιαυτὸν τοῖς Διονυσιακοῖς αὐλήταις ἐν τοῖς θεάτροις, κ. τ. λ. Ταῦτα δή μοι δοκοῦσιν οἱ πάλαι παρο εισαγαγεῖν οὐ τρυφῆς καὶ περιουσίας χάριν ἀλλὰ θεωροῦντες μὲν τὴν ἑκάστων αὐτουρ γίαν, καὶ συλλήβδην τὸ τῶν βίων ἐπίπονον καὶ σκληρόν· θεωροῦντες δὲ τὴν τῶν ἠθῶν αὐ στηρίαν, ἥτις αὐτοῖς παρέπεται διὰ τὴν τοῦ περιέχοντος ψυχρότητα καὶ στυγνότητα τὴν κατὰ τὸ πλεῖστον ἐν τοῖς τόποις ὑπάρχουσαν, ᾧ συνεξομοιοῦσθαι πεφύκαμεν πάντες άνθρω

"Vestra meos olim si fistula dicat amores! 35" Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem "Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ! "Certe sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,

"Seu quicumque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas? "Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra ;) 40" Mecum inter salices lenta sub vite jaceret : "Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. "Hic gelidi fontes: hic mollia prata, Lycori: "Hic nemus: hîc ipso tecum consumerer ævo. "Nunc insanus amor duri me Martis in armis, "Tela inter media, atque adversos detinet hostes. "Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!) Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni

45

[ocr errors]

"Me sine sola vides. Ah te ne frigora lædant! "Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! 50" Ibo, et Chalcidico quæ sunt mihi condita versu "Carmina, pastoris Siculi modulabor avena. "Certum est in silvis, inter spelæa ferarum "Malle pati tenerisque meos incidere amores "Arboribus: crescent illæ: crescetis, amores. 55" Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis: "Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt "Frigora Parthenios canibus circumdare saltus. "Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes "Ire: libet Partho torquere Cydonia cornu

60" Spicula: tamquam hæc sint nostri medicina furoris, "Aut deus ille malis hominum mitescere discat. "Jam neque Hamadryades rursum, nec carmina nobis "Ipsa placent: ipsæ rursum concedite silvæ. "Non illum nostri possunt mutare labores; 65" Nec, si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,

τει κατ' ἀνάγκην.βουλόμενοι δὲ μαλάττειν καὶ κιρνᾶν τὸ τῆς φύσεως αὔθαδες καὶ σκλη ρόν, τά τε προειρημένα πάντα παρεισήγαγον,

2. T. λ.

38. Quid tum, si fuscus] Theocr.. 26. Βομβύκα χαρίεσσα, Σύραν καλέοντι τὸ πάντες, Ἰσχνὰν, ἁλιόκαυστον· ἐγὼ δὲ μόνος μελίχλωρον. Καὶ τὸ ἴον μέλαν ἐντὶ, καὶ ἁ γραπτὰ ὑάκινθος· ̓Αλλ ̓ ἔμπας ἐν τοῖς στο φάνοις τὰ πρᾶτα λέγονται.

39. Vaccinia nigra, i. q. Ferrugineos hyacinthos, Geo. iv. 183.

42. Hic fontes] Theocr. . "Adiev aay Τα ὑπὸ τὰν κότινον καὶ τἄλσεα ταῦτα καὶ δίξας. Ψυχρὸν ὕδωρ τηνεὶ καταλείβεται ὧδε πεφύκη Ποία, χ' & στιβὰς ὧδε,

44. Me] F. te. In Arcadia enim inter pastores Gallus hæc cecinisse fingitur: V. 14. et 31. Mænalus, Lycæus, Parthe

nius, Arcadiæ montes sunt. "Hi autem "omnes versus Galli sunt, de ipsius "translati carminibus." Serv.

50. Chalcidico] V. ad Ecl. vi. 64.— Quinctil. x. 1. "" Euphorionem nisi pro"basset Virgilius, idem nunquam certe "conditorum Chalcidico versu carmi"num fecisset in Bucolicis mentionem." Fuit autem Euphorion e Chalcide Eubææ oriundus, et Antiochi Magni bibliothecæ præfectus.

59. Cydonia] Cf. Æn. xii. 858.

65. Nec, si] Theocr. . 111. Eins Ηδωνῶν μὲν ἐν ὥρεσι χείματι μέσσῳ Εβρον πὰρ ποταμὸν, τετραμμένος ἐγγύθεν ἄρκτου. Ἐν δὲ θέρει πυμάτοισι παρ' Αιθιόπεσσι να μεύοις, Πέτρᾳ ὑπὸ Βλεμύων, ὅθεν οὐκέτι Νεῖ λος ὁρατός.

« AnteriorContinuar »