Imagens das páginas
PDF
ePub

'Quo perii, superimponas. Abolere nefandi

• Cuncta viri monumenta juvat, monstratque sacerdos.' Hæc effata silet. Pallor simul occupat ora. 500 Non tamen Anna novis prætexere funera sacris Germanam credit, nec tantos mente furores Concipit, aut graviora timet, quam morte Sychæi. Ergo jussa parat.

At regina, pyra penetrali in sede sub auras
505 Erecta ingenti, tædis, atque ilice secta,
Intenditque locum sertis, et fronde coronat
Funerea super, exuvias, ensemque relictum,
Effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
Stant aræ circum, et crines effusa sacerdos
510 Ter centum tonat ore deos, Erebumque, Chaosque,
Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianæ.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni:
Falcibus et messæ ad Lunam quæruntur aënis
Pubentes herbæ, nigri cum lacte veneni:

515 Quæritur et nascentis equi de fronte revolsus,
Et matri præreptus amor.

Ipsa, mola manibusque piis, altaria juxta,
Unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
Testatur moritura deos, et conscia fati

520 Sidera: tum, si quod non æquo fœdere amantes
Curæ numen habet justumque memorque, precatur.
Nox erat; et placidum carpebant fessa soporem
Corpora per terras, silvæque et sæva quierant
Equora: quum medio volvuntur sidera lapsu,
525 Quum tacet omnis ager: pecudes, pictæque volucres,
Quæque lacus late liquidos, quæque aspera dumis
Rura tenent, somno positæ sub nocte silenti

511. Tergeminam Hecaten] Athenæus vii. sub fin. Χαρικλείδης ἐν τῇ ̓Αλύσει φησὶν, δέσποιν' Εκάτη, τριοδίτι, τρίμορφε, τρι πρόσωπες

Dianam quoque et poetæ et pictores olim faciebant rpgórwro-unde Diphilus apud Athenæum: κεφαλὰς ἔχοντες τρεῖς, ὥσπερ Αρτεμίσιον. v. Casaub. ad Athen. iv. 9.

515. Quæritur et] Plinius N. H. viii. c. 42. s. 66. Et sane equis innasci dicitur amoris veneficium, hippomanes appellatum, in fronte, carica magnitudine, colore nigro: quod statim edito partu devorat fœta, aut partum ad ubera non admittit. Si quis præreptum habeat, olfactu in rabiem id genus agitur.

522. Nox erat] Apollon. iii. 744. Nuž μὲν ἔπειτ' ἐπὶ γαῖαν ἄγε κνέφας· οἱ δ ̓ ἐνὶ πόντῳ Ναῦται εἰς Ελίκην τε καὶ ἀστέρας

Ωρίωνος Ἔδρακον ἐκ νηῶν· ὕπνοιο δὲ καί τις ὁδίτης Ηδη, καὶ πυλαωρός, εέλδετο· καί τινα παίδων Μητέρα τεθνεώτων ἀδινὸν περὶ πῶμ' ἐκάλυπτεν· Οὐδὲ κυνῶν ὑλακὴ ἔτ ̓ ἀνὰ πτό λιν, οὐ θρόος δεν Ἠχήεις· σιγὴ δὲ μελαινο μένην ἔχει ἔρφνην. ̓Αλλὰ μάλ' οὐ Μήδειαν ἐπὶ γλυκερὸς λάβεν ὕπνος. Πολλὰ γὰρ Αἰ σονίδαο πόθῳ κ. τ. λ. Ibid. iv. 1o58. Στρευγομένοις δ ̓ ἀν ̓ ὅμιλον ἐπήλυθεν εὐτή. σειρα Νὺξ ἔργων ἄνδρεσσι, κατευκήλησι δὲ πᾶσαν Γαῖαν ὁμῶς· τὴν δ ̓ οὔ τι μίνυνθά περ εὔνασεν ὕπνος.

Varro Atac. ap. Senec. Contr. 16. Desierant latrare canes, urbesque silebant: Omnia noctis erant placida compôsta quiete. Vide et II. x'. pr. Cf. Æn. ix.

224.

527. Lucret. iv.-severa silentia noctis Undique cum constent-

[Lenibant curas, et corda oblita laborum.] At non infelix animi Phoenissa, neque unquam 530 Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem Accipit. Ingeminant curæ: rursusque resurgens Sævit amor, magnoque irarum fluctuat æstu. Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat : En, quid ago? rursusne procos irrisa priores 535 Experiar? Nomadumque petam connubia supplex, 'Quos ego sim toties jam dedignata maritos? 'Iliacas igitur classes, atque ultima Teucrûm 'Jussa sequar? quiane auxilio juvat ante levatos, 'Aut bene apud memores veteris stat gratia facti? 540 Quis me autem (fac velle) sinet; ratibusve superbis 'Invisam accipiet? nescis heu, perdita; necdum 'Laomedonteæ sentis perjuria gentis?

'Quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantes? • An Tyriis, omnique manu stipata meorum 545 Inferar? et quos Sidonia vix urbe revelli,

Rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo? 'Quin morere, ut merita es: ferroque averte dolorem. Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem His, germana, malis oneras, atque objicis hosti. 550 Non licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere more feræ, tales nec tangere curas! 'Non servata fides, cineri promissa Sychæo.' Tantus illa suo rumpebat pectore questus. Eneas celsa in puppi, jam certus eundi,

555 Carpebat somnos, rebus jam rite paratis. Huic se forma dei voltu redeuntis eodem

Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est; Omnia Mercurio similis, vocemque, coloremque, Et crines flavos, et membra decora juventæ : 560 Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos? 'Nec, quæ te circum stent deinde pericula, cernis? 'Demens! nec Zephyros audis spirare secundos? 'Illa dolos, dirumque nefas in pectore versat, 'Certa mori, varioque irarum fluctuat æstu. 565 Non fugis hinc præceps, dum præcipitare potestas?

532. Magno irarum] Catull. lxii.— Magnis curarum fluctuat undis.

534. En, quid ago] Eurip. Medea 502. Νῦν τοῖ τράπωμαι; πότερα πρὸς παι τρὸς δόμους, Οὓς σοὶ προδοῦσα καὶ πάτραν, ἀφικόμην ; "Η πρὸς ταλαίνας Πελιάδας ; και λῶς τ' ἂν οὖν Δέξαιντό μ' οἴκοις, ὧν πατέρα κατέκτανον, κ. τ. λ.

Cf. et Catulli Epithal. 177.
542. Laomedontea] Cf. Geo. i. 502.

558. Omnia Mercurio] Il. B'. 56.-θεῖός μοι ἐνύπνιον ἦλθεν ὄνειρος ̓Αμβροσίην διὰ νύκτα μάλιστα δὲ Νέστορι δίῳ Εἶδος τε, μέσ γεθός τε, φύην τ', ἄγχιστα ἐῴκει. Στη δ ἄρ ̓ ὑπὲρ κεφαλῆς, καί με πρὸς μῦθον ἔμπεν· Ενδεις, ̓Ατρέος υἱε, δαίφρονος, ἱπποδάμοιο ;

Et Odyss. κ'. 277. Ενθα μοι Ερμείας χρυσόῤῥαπις ἀντεβόλησεν Ερχομένῳ πρὸς δῶο μα, νεηνίῃ ἀνδρὶ ἐοικώς, Πρῶτον ὑπηνήτη τοῦπερ χαριεστάτη ἥβη.

570

'Jam mare turbari trabibus, sævasque videbis
'Collucere faces, jam fervere littora flammis;
'Si te his adtigerit terris Aurora morantem,
< Eia
Varium et mutabile semper
age, rumpe moras.
'Fœmina,' Sic fatus nocti se immiscuit atræ.
Tum vero Æneas, subitis exterritus umbris,
Corripit e somno corpus, sociosque fatigat:

Præcipites vigilate, viri, et considite transtris:
'Solvite vela citi. Deus, æthere missus ab alto,
575 Festinare fugam, tortosque incidere funes,

[ocr errors]

'Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,
'Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
'Adsis o, placidusque juves, et sidera cœlo

'Dextra feras. Dixit: vaginaque eripit ensem 580 Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.

Idem omnes simul ardor habet; rapiuntque, ruuntque :
Littora deseruere: latet sub classibus æquor.
Adnixi torquent spumas, et cærula verrunt.

Et jam prima novo spargebat lumine terras
585 Tithoni croceum linquens Aurora cubile:
Regina e speculis, ut primum albescere lucem
Vidit, et æquatis classem procedere velis,

Littoraque, et vacuos sensit sine remige portus;
Terque quaterque manu pectus percussa decorum,
590 Flaventesque abscissa comas, Pro Jupiter! ibit
'Hic, ait et nostris illuserit advena regnis!

'Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
Deripientque rates alii navalibus? Ite,

[ocr errors]

Ferte citi flammas, date vela, impellite remos.

595 Quid loquor? aut ubi sum? Quæ mentem insania mutat? Infelix Dido! nunc te facta impia tangunt?

'Tum decuit, quum sceptra dabas. En dextra fidesque! "Quem secum patrios aiunt portare Penates!

[ocr errors]
[ocr errors]

Quem subiisse humeris confectum ætate parentem!

600 Non potui abreptum divellere corpus, et undis
Spargere? non socios, non ipsum absumere ferro
'Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?
Verum anceps pugnæ fuerat fortuna. Fuisset;
'Quem metui moritura? Faces in castra tulissem,
605 Implessemque foros flammis, natumque patremque

[ocr errors]
[ocr errors]

572. Corripit e somno] Lucret. iii. 164. Corripere ex somno corpus

576. Sancte deorum] Homer. dĩa bráwv. unde et Ennius: Juno Saturnia sancta dearum.

579. Vaginaque] Od. x'. 126. Tóga d ἐγὼ ξίφος ὀξὺ ἐρυσσάμενος παρὰ μηρού, Τῷ ἀπὸ πείσματ ̓ ἔκοψα νεὼς κυανοπρώροιο. Ανα

ψα δ' ἐμοῖς ἑτάροισιν ἐποτρύνας ἐκέλευσα Εμβαλέειν κώπησ', ἵν ὑπ' ἐκ κακότητα φύ γοιμεν. Οἱ δ' ἅμα πάντες ἀνέῤῥεψαν,—

604. Faces in castra] Apollon. iv. 391. de Medea : "Ως φάτ' ἀναζείουσα βαρὺν χόλον· ἵετο δ' ή γε Νῆα καταφλέξαι, διά τ' ἔμπεδα πάντα κιάσσαι, Ἐν δὲ πεσεῖν αὐτὴ μαλερῷ πυρί,

'Cum genere exstinxêm, memet super ipsa dedissem. 'Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, Tuque harum interpres curarum et conscia Juno, 'Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, 610 Et Diræ ultrices, et Di morientis Elissæ, 'Accipite hæc, meritumque malis advertite numen, Et nostras audite preces. Si tangere portus 'Infandum caput, ac terris adnare necesse est, 'Et sic fata Jovis poscunt; hic terminus hæret: 615 At bello audacis populi vexatus et armis, Finibus extorris, complexu avolsus Jüli, **** • Auxilium imploret, videatque indigna suorum Funera: nec, quum se sub leges pacis iniquæ 'Tradiderit, regno aut optata luce fruatur:

620 Sed cadat ante diem, mediaque inhumatus arena. ' Hæc precor: hanc vocem extremam cum sanguine fundo. Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum 'Exercete odiis: cinerique hæc mittite nostro

[ocr errors]

'Munera. Nullus amor populis, nec fœdera sunto. 625 Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,

630

[ocr errors]

'Qui face Dardanios ferroque sequare colonos,

[ocr errors]

Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. 'Littora littoribus contraria, fluctibus undas

Imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.' Hæc ait, et partes animum versabat in omnes; Invisam quærens quam primum abrumpere lucem. Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychæi: [Namque suam patria antiqua cinis ater habebat :] Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem: 635 Dic corpus properet fluviali spargere lympha, 'Et pecudes secum et monstrata piacula ducat: 'Sic veniat. Tuque ipsa pia tege tempora vitta. 'Sacra Jovi Stygio, quæ rite incepta paravi, 'Perficere est animus, finemque imponere curis ;

[ocr errors]

607. Sal, qui terrarum] Il, y'. 277. Ηέλιός θ', ὃς πάντ' ἐφορᾶς, καὶ πάντ' ἐπακούεις.

Eurip. Med. 1249. ἰὼ γὰ τι, καὶ παμφαὴς ἀκτὶς ἀελίου, κατίδετ', ἴδετε τὰν ὁλο μέναν γυναῖκα,

Unde et Ennius in Medea Exule: Juppiter, tuque adeo summe sol, Qui res omneis inspicis, Quique tuo lumine Mare, terram, ac cœlum Contines, inspice hoc facinus.

Cf. et Sophoclis locum Ajac. 846. et seqq. καλῶ δ' ἀρωγούς κ. τ. λ.

612. Si tangere Portus] Cf. diras Polyphemi in Ulyssem, Od. . 532. 'Aλλ' εἴ οἱ μοῖρ ̓ ἐστὶ φίλους τ' ἰδέειν, καὶ ἱκέσθαι

Οἶκον ἐϋκτίμενον καὶ ἐὴν ἐς πατρίδα γαῖαν, ὑψὶ κακῶς ἔλθοι, ὀλέσας ἀπὸ πάντας ἑταίρους, Νηὸς ἐπ' ἀλλοτρίης, εὕροι δ' ἐν πήματα οἴκῳ.

614. Hic terminus hæret] Lucret.Atque alte terminus hærens.

620. Dionys. Hal. 1. Máxns di gevouéνης καρτερᾶς οὐ πρόσω τοῦ Λαουϊνίου, καὶ πολλῶν ἑκατέρωθεν ἀπολομένων-τὸ Αἰνείου σῶμα φανερὸν οὐδαμῶ γενόμενον, οἱ μὲν εἰς θεούς μεταναστῆναι εἴκαζον, οἱ δ' ἐν τῷ ποτα μῷ Νομικίῳ διαφθαρῆναι. Αἰνείας δ' ἐξ ἀνω θρώπων μετέστη ἑβδόμῳ μάλιστα ἔτει μετὰ τὴν ̓Ιλίου ἅλωσιν.

625. Ultor] Hannibalem ostendit, qui Italiam ferro iguique vastavit.

[ocr errors]

640 Dardaniique rogum capitis permittere flammæ.'
'Sic ait. Illa gradum studio celerabat anilem.
At trepida, et coeptis immanibus effera Dido,
Sanguineam volvens aciem, maculisque trementes
Interfusa genas, et pallida morte futura,
645 Interiora domus inrumpit limina, et altos
Conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quæsitum munus in usus.
Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile
Conspexit, paullum lacrimis et mente morata,
650 Incubuitque toro, dixitque novissima verba:
'Dulces exuviæ, dum fata deusque sinebant,
'Accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
'Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi:
'Et nunc magna mei sub terras ibit imago.
655 Urbem præclaram statui: mea monia vidi:
'Ulta virum, pœnas inimico a fratre recepi :
'Felix, heu nimium felix, si littora tantum
'Numquam Dardaniæ tetigissent nostra carinæ!'
Dixit: et, os impressa toro, Moriemur inultæ !
660 Sed moriamur, ait. Sic, sic juvat ire sub umbras.
'Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
'Dardanus, et nostræ secum ferat omina mortis.'
Dixerat. Atque illam media inter talia ferro
Collapsam adspiciunt comites, ensemque cruore
665 Spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta
Atria concussam bacchatur fama per urbem.
Lamentis, gemituque, et fœmineo ululatu

[ocr errors]

Tecta fremunt: resonat magnis plangoribus æther: Non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis 670 Carthago, aut antiqua Tyros; flammæque furentes Culmina perque hominum volvantur perque deorum. Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu,

Unguibus ora soror fœdans, et pectora pugnis,

[ocr errors]

Per medios ruit, ac morientem nomine clamat :
675 Hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes aræque parabant?
Quid primum deserta querar? comitemne sororem
Sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocâsses:

[ocr errors]
[ocr errors]

658. Catull. Epithal. 171. Jupiter omnipotens utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiæ tetigissent littora puppes.

662. Dardanus, pro Dardanius. Ita Homerus: Δάρδανος ἀνήρ.

664. Collapsam] Bene Servius: Non induxit occidentem se, sed ostendit occi

sam.

669. Non aliter] Il. x'. 408.-'Apqi δὲ λαοὶ Κωκυτῷ τ ̓ εἴχοντο καὶ οίμωγῇ κατὰ ἄστυ Τῷ δὲ μάλιστ ̓ ἄρ ̓ ἴην ἐναλίγκιον, ὡς εἰ ἅπασα Ἴλιος ὀφρυόεσσα πυρὶ σμύχοιτο κατ' ἄκρης.

673. Unguibus ora] Ita Briseis in Patrocli fupere Il. τ'. 284. Αμφ' αὐτῷ χυ. μένη, λίγ ̓ ἐκώκυε, χερσὶ δ ̓ ἄμυσσε Στήθιά τ', ἠδ ̓ ἁπαλὴν δειρὴν, ἰδὲ καλὰ πρόσωπα.

« AnteriorContinuar »