Imagens das páginas
PDF
ePub

' Idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset. 680 His etiam struxi manibus, patriosque vocavi

[ocr errors]

'Voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
'Exstinxsti me teque, soror, populumque, patresque
'Sidonios, urbemque tuam. Date volnera lymphis,
'Abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
685 Ore legam.' Sic fata gradus evaserat altos,
Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores,
Illa, graves oculos conata adtollere, rursus
Deficit. Infixum stridit sub pectore volnus.
690 Ter sese adtollens cubitoque adnixa levavit :
Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
Quæsivit cœlo lucem, ingemuitque reperta.

Tum Juno omnipotens, longum miserata dolorem
Difficilesque obitus, Irim demisit Olympo,

695 Quæ luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam, quia nec fato, merita nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco:
700 Ergo Iris croceis per cœlum roscida pennis,
Mille trahens varios adverso sole colores,
Devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti
'Sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo.'
Sic ait, et dextra crinem secat. Omnis et una
705 Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

688. Illa, graves] Cf. Eurip. Phoniss. 1446.—Στέρνων δ ̓ ἄπο Φύσημ ̓ ἀνεὶς δύστλητον, Ετεοκλῆς ἄναξ "Ηκουσε μητρὸς, κἀπιθεὶς ὑγρὰν χέρα, Φωνὴν μὲν οὐκ ἀφῆκεν, ὀμμάτων δ ̓ ἄπο Προσείπε δακρύοις, ὥστε σημῆναι φίλα,

[ocr errors]

Et in Alcestide 203. Ὅμως δὲ, καίπερ σμικρὰν ἐμπνίουσ ̓ ἔτι, Βλέψαι πρὸς αὐγὰς βούλεται τὰς ἡλίου, Ως οὔποτ' αὖθις, ἀλλὰ νῦν πανύστατον, ̓Ακτίνα κύκλον θ ̓ ἡλίου προσόψεται.

P. VIRGILII MARONIS

ÆNEIDOS

LIBER V.

INTEREA medium Æneas jam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros aquilone secabat,
Moenia respiciens, quæ jam infelicis Elissæ
Collucent flammis. Quæ tantum accenderit ignem
5 Causa latet; duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque, furens quid fœmina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tenuere rates, nec jam amplius ulla
Occurrit tellus; maria undique, et undique cœlum;
10 Olli cæruleus supra caput adstitit imber,

Noctem hiememque ferens; et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:

Heu! quianam tanti cinxerunt æthera nimbi?
Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus
15 Colligere arma jubet, validisque incumbere remis;
Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:

[ocr errors]

'Magnanime Ænea, non, si mihi Jupiter auctor Spondeat, hoc sperem Italiam contingere cœlo. 'Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro 20 Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër. 'Nec nos obniti contra, nec tendere tantum Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur; Quoque vocat, vertamus iter. Nec littora longe Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos: 25' Si modo rite memor servata remetior astra.'

8. Ut pelagus] V. ad Æn. iii. 192. 15. Arma] Homer.--Nav λα μr

λαινάων

24. Fraterna; propter Erycem, Veneris et Butæ filium, pugilatu nobilem : a quo mons Eryx nominatus. (v. Cluv. Sic. lib. 2.) Templum ibi Veneris Ery

:

cinæ unde Theocr, xv. Airron', å rødγώς τε καὶ ̓Ιδάλιον ἐφίλασας, Αἰπεινόν τ' Ερυκα, χρυσῷ παίσδοισ ̓Αφροδίτα

Occidentale hoc Siciliæ littus Sicani tenuerunt, reliquis insulæ partibus a Siculis depulsi. v. Thucyd. vi. 2.

[ocr errors]

Tum pius Æneas: Equidem sic poscere ventos 'Jaindudum, et frustra cerno te tendere contra. Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,

[ocr errors]

Quove magis fessas optem demittere naves,
30 Quam quæ Dardaniuin tellus mihi servat Acesten,
Et patris Anchise gremio complectitur ossa?'
Hæc ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri: fertur cita gurgite classis:
Et tandem læti notæ advertuntur arenæ.

35

At procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates, occurrit Acestes,
Horridus, in jaculis et pelle Libystidis ursæ:
Troïa Crimiso conceptum flumine mater

Quem genuit. Veterum non immemor ille parentum
40 Gratatur reduces, et gaza lætus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
Postera quum primo stellas Oriente fugârat
Clara dies; socios in cœtum littore ab omni
Advocat Æneas, tumulique ex aggere fatur:
Dardanidæ magni, genus alto a sanguine divôm :
'Annuus exactis completur mensibus orbis,

45

[ocr errors]

Ex quo relliquias divinique ossa parentis

'Condidimus terra, mæstasque sacravimus aras. 'Jamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum, 50 Semper honoratum (sic Dî voluistis) habebo.

[ocr errors]

Hunc ego Gætulis agerem si Syrtibus exsul,
'Argolicove mari deprensus, et urbe Mycena:
'Annua vota tamen solemnesque ordine pompas
Exsequerer; strueremque suis altaria donis.

55 Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
"Haud equidem sine mente, reor, sine numine divôm
'Adsumus, et portus delati intramus amicos.
'Ergo agite, et lætum cuncti celebremus honorem:
'Poscamus ventos: atque hæc me sacra quot annis
60 Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
'Bina boum vobis Troja generatus Acestes
'Dat numero capita in naves. Adhibete Penates
'Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes.
'Præterea, si nona diem mortalibus almum
65 Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
• Prima cita Teucris ponam certamina classis.
Quique pedum cursu valet, et qui, viribus audax,
Aut jaculo incedit melior levibusque sagittis,

[ocr errors]

31. Cf. Æn. iii. 707.

36. Acestes] V. ad v. 73. inf.

58. et seqq. Per totum fere librum

plurima ex II. '. expressa, ubi Achilles Patroclo funus et ludos facit.

70

'Seu crudo fidit pugnam committere cæstu:
'Cuncti adsint, meritæque exspectent præmia palmæ.
'Ore favete omnes, et tempora cingite ramis.'
Sic fatus, velat materna tempora myrto.

Hoc Helymus facit, hoc ævi maturus Acestes, Hoc puer Ascanius: sequitur quos cætera pubes. 75 Ille e concilio multis cum millibus ibat

Ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro :
Purpureosque jacit flores, ac talia fatur:

80 Salve, sancte parens, iterum: salvete recepti
'Nequicquam cineres, animæque, umbræque paternæ.
'Non licuit fines Italos, fataliaque arva,

Nec tecum Ausonium, quicunque est, quærere Thybrim.'
Dixerat hæc adytis quum lubricus anguis ab imis
85 Septem ingens gyros, septena volumina traxit,
Amplexus placide tumulum, lapsusque per aras:
Cæruleæ cui terga notæ, maculosus et auro
Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus
Mille trahit varios adverso sole colores.

90 Obstupuit visu Æneas. Ille agmine longo
Tandem inter pateras et lævia pocula serpens,
Libavitque dapes, rursusque innoxius imo
Successit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
95 Incertus, Geniumne loci, famulumne parentis
Esse putet: cædit quinas de more bidentes,
Totque sues, totidem nigrantes terga juvencos :
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisæ magni, manesque Acheronte remissos.
100 Nec non et socii, quæ cuique est copia, læti
Dona ferunt: onerantque aras, mactantque juvencos.
Ordine aëna locant alii, fusique per herbam
Subjiciunt veribus prunas, et viscera torrent,
Exspectata dies aderat, nonamque serena
105 Auroram Phaethontis equi jam luce vehebant ;
Famaque finitimos et clari nomen Acestæ .
Excierat. Læto complerant littora cœtu,

73. Elymus et Ægestus (vel Acestes) jam ante Troja excidium in Siciliam pervenerant, et circa Crinisum fl. sedes posuerant, v. Dionys. Hal. i. 52. 53.— V. et Strab. xiii. p. 608.

77. Carchesia] V. ad G. iv. 380.

84. Adytis quum] Il. B'. 308. "Evo' ¡pένη μέγα σῆμα δράκων, ἐπὶ νῶτα δαφοινός, Σμερδαλέος, τὸν ῥ ̓ αὐτὸς Ὀλύμπιος ἧκε φό

ωσδε, Βωμοῦ ὑπαίξας

98. Vinaque] Il. V'. 218.————'O dì rávνυχος ὠκὺς ̓Αχιλλεὺς Χρυσίου ἐκ κρητῆρος, ἔχων δέπας αμφικύπελλον, Οἶνον ἀφυσσόμενος χαμάδις χές, δεῦε δὲ γαῖαν, Ψυχὴν κικλής σκῶν Πατροκλῆος δειλοῖο.

105. Phaethon h. 1. ipse sol; ut Hom. ήλιος φαίθων.

Visuri Æneadas: pars et certare parati.

Munera principio ante oculos, circoque locantur
110 In medio: sacri tripodes, viridesque coronæ,
Et palmæ, pretium victoribus, armaque, et ostro
Perfusæ vestes, argenti aurique talenta :

Et tuba commissos medio canit aggere ludos. Prima pares ineunt gravibus certamina remis 115 Quatuor, ex omni delectæ classe, carinæ.

Velocem Mnestheus agit acri remige Pristin :
Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi:
Ingentemque Gyas ingenti mole Chimæram,
Urbis opus: triplici pubes quam Dardana versu
120 Impellunt, terno consurgunt ordine remi.

Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna: Scyllaque Cloanthus
Cærulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum spumantia contra
125 Littora, quod tumidis submersum tunditur olim
Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori:
Tranquillo silet, immotaque attollitur unda
Campus, et apricis statio gratissima mergis.
Hic viridem Eneas frondenti ex ilice metam
130 Constituit signum nautis pater: unde reverti
Scirent, et longos ubi circumflectere cursus.
Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro
Ductores longe effulgent, ostroque decori.
Cætera populea velatur fronde juventus,
135 Nudatosque humeros oleo perfusa nitescit.
Considunt transtris, intentaque brachia remis:
Intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
Corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.
Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
140 Haud mora, prosiluere suis ferit æthera clamor
Nauticus: adductis spumant freta versa lacertis.

109. Munera] II. V. 257.—Auràg ̓Αχιλλεὺς Αὐτοῦ λαὸν ἔρυκε, καὶ ἵζανεν εὐ οὺν ἀγῶνα· Νηῶν δ' ἔκφερ' άεθλα, λέβητας τε, τρίποδας τι, "Ιππους θ', ἡμιόνους τι, βοῶν τ' ἔφθιμα κάρηνα, Ηδὲ γυναῖκας ἐϋζώνους, πολίον τε σίδηρον κ. τ. λ.

113. Tuba] Serv. Romano more.

119. Versu] Ita Livius xxx. 30.-Navem ingentis magnitudinis, quam sexdecim versus remorum agebant.

124. Est procul] In sinu Longuri sub Erycem Cluverius certamen hoc ponit. Sic. p. 246.

125. Olim, ut apud Apollonium, wá21, in similis saxi descriptione, (mo

nente Cl. Brunck. i. 365.) Así ixì xλaταμῶνι, τὸν οὐκ ἐπέβαλλε θάλασσα Κύμασι, χειμερίη δὲ πάλαι ἀποίκλυσεν ἅλμη.

129. Simili modo curriculi metam descripserat Homerus II. v. 326. et seqq.

136. Intentaque brachia] Ennius apud Non. Marcellum:- -Tonsas ante tenenteis Parerent, exspectarent, portisculu' signum Quom dare cœpisset

137. Exsultantiaque haurit] v. Geo. iii. 105.

141. Adductis spumant] Hom. Od. v. 78. Οἱ δ ̓ ἀνακλίνθεντες ἀνεῤῥίπτουν ἅλα της δῷ.

« AnteriorContinuar »