Imagens das páginas
PDF
ePub

Et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
'Non Simoïs tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra
'Defuerint. Alius Latio jam partus Achilles,
90' Natus et ipse dea. Nec Teucris addita Juno
'Usquam aberit. Quum tu supplex in rebus egenis
'Quas gentes Italûm, aut quas non oraveris urbes !
'Caussa mali tanti conjux iterum, hospita Teucris;
'Externique iterum thalami.

95 Tu ne cede malis: sed contra audentior ito,
"Qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis,
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe."
Talibus ex adyto dictis Cumaa Sibylla
Horrendas canit ambages, antroque remugit,
100 Obscuris vera involvens. Ea frena furenti
Concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo.
Ut primum cessit furor, et rabida ora quierunt;
Incipit Æneas heros: Non ulla laborum,
'O virgo, nova mî facies inopinave surgit.
'Omnia præcepi, atque animo mecum ante peregi.
Unum oro: quando hic inferni janua regis
'Dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso:
Ire ad conspectum cari genitoris et ora

105

6

[ocr errors]

"Contingat: doceas iter, et sacra ostia pandas. 110 Illum ego per flammas et mille sequentia tela Eripui his humeris, medioque ex hoste recepi : Ille meum comitatus iter, maria omnia mecum, Atque omnes pelagique minas cœlique ferebat 'Invalidus, vires ultra sortemque senectæ. 115 Quin, ut te supplex peterem, et tua limina adirem, ' Idem orans mandata dabat. Gnatique patrisque, 'Alma, precor, miserere; potes namque omnia: nec te 'Nequidquam lucis Hecate præfecit Avernis.

'Si potuit manes arcessere conjugis Orpheus, 120 Threïcia fretus cithara fidibusque canoris :

88. Dorica castra] v. ad Æn. ii. 27. 90. Natus et ipse dea] Turnus,—Cui Diva Venilia mater. Æn. x. 76.

Teucris addita] Macrobius: In versibus vel in locis quantum sibi Maro ex antiquitate quæsiverit, Furius disseruit. ego conabor ostendere studiosissimum hunc vatem et de singulis verbis veterum aptissime judicasse, et inseruisse electa operi suo verba, quæ nobis nova videri facit incuria vetustatis; ut ecce, addita: hoc est adfixa, et per hoc inimica et infesta, quod jam dixerat Lucilius lib. xiv. Si mihi non prætor siet additus, atque agitet me, Non male sic

[blocks in formation]

'Si fratrem Pollux alterna morte redemit,

[ocr errors]

Itque reditque viam toties. Quid Thesea, magnum

Quid memorem Alciden? Et mî genus ab Jove summo.'
Talibus orabat dictis, arasque tenebat.

125 Quum sic orsa loqui vates: Sate sanguine divôm,
Tros Anchisiade, facilis descensus Averno;
'Noctes atque dies patet atri janua Ditis :

'Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras,
'Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos æquus amavit
130 Jupiter, aut ardens evexit ad æthera virtus,

[ocr errors]

'Dis geniti potuere. Tenent media omnia silvæ,
'Cocytusque sinu labens circumvenit atro.

[ocr errors]

Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est
'Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
135 Tartara; et insano juvat indulgere labori;

6 Accipe, quæ peragenda prius. Latet arbore opaca
'Aureus et foliis et lento vimine ramus,
'Junoni infernæ dictus sacer.

Hunc tegit omnis
'Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbræ.
140 Sed non ante datur telluris operta subire,
'Auricomos quam quis decerpserit arbore fœtus.
'Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
'Instituit. Primo avolso non deficit alter
'Aureus; et simili frondescit virga metallo.

145 Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum

[ocr errors]

Carpe manu. Namque ipse volens facilisque sequetur, 'Si te fata vocant: aliter, non viribus ullis

Vincere, nec duro poteris convellere ferro. Præterea jacet exanimum tibi corpus amici, 150 (Heu nescis) totamque incestat funere classem; 'Dum consulta petis, nostroque in limine pendes. Sedibus hunc refer ante suis, et conde sepulcro. 'Duc nigras pecudes: ea prima piacula sunto. ' Sic demum lucos Stygios, regna invia vivis,

121. Si fratrem Pollux] Od. x'. 297. Καὶ Λήδην εἶδον, τὴν Τυνδαρίου παράκοιτιν, “Η ῥ ̓ ὑπὸ Τυνδαρέῳ κρατερόφρον ἐγείνατο παῖδε, Κάστορά θ' ἱππόδαμον, καὶ τὺξ ἀγα θὸν Πολυδεύκεα· Τοὺς ἄμφω ζωοὺς κατέχει φυσίζους αἷα· Οἳ καὶ νέρθεν γῆς τιμὴν πρὸς Ζηνὸς ἔχοντες, "Αλλοτε μὲν ζώουσ ̓ ἑτερήμε ροι, ἄλλοτε δ' αὖτε Τεθνᾶσιν τιμὴν δὲ λελόγο χασ' ἶσα θεοῖσι,

128. Sed revocare gradum] Eschyl. Pers. 685.—ἔστι δ' οὐκ εὐέξοδον, ἄλλως τε πάντως, χ' οἱ κατὰ χθονὸς θεοὶ λαβεῖν ἀμεί νους εἰσὶν, ἢ μεθιέναι.

134. Bis Stygios] Odyss. u. 21. Exirλιοι, οἳ ζώοντες ὑπήλθετε δῶμ' ̓Αΐδας, Διστ θανίες, ὅτε τ' ἄλλοι ἅπαξ θνήσκουσ' ἄνθρωποι.

149. Præterea jacet] II. x'. 385. 'Aλλὰ τίη μοι ταῦτα φίλος διελέξατο θυμός ; Κεῖται πὰρ νήεσσι νέκυς ἄκλαυστος, ἄθαπτος, Πάτροκλος.

152. Sedibus-refer-suis] Eurip. 'Ixsτιδ. 531. Ἐάσατ' ἤδη γῇ καλυφθῆναι νεκρούς Ὅθεν δ ̓ ἕκαστος εἰς τὸ ζῆν ἀφίκετο, Ενταῦθ' ἀπέλθειν πνεῦμα μὲν πρὸς αιθέρα, Τὸ σῶμα δ' εἰς γῆν οὔτι γὰρ κεκτήμεθα Ημέτερον αὐτὸ, πλὴν ἐνοικῆσαι βίον· Κάπειτα τὴν θρία ψασαν αὐτὸ δεῖ λαβεῖν.

153. Lucret. iii. 51. Et, quocunque tamen miseri venere, parentant, Et nigras mactant pecudes, et manibus divis Inferias mittunt

155' Adspicies.' Dixit, pressoque obmutuit ore.
Eneas mæsto defixus lumina voltu

Ingreditur, linquens antrum; cæcosque volutat
Eventus animo secum. Cui fidus Achates
It comes, et paribus curis vestigia figit.
16ο Multa inter sese vario sermone serebant:

Quem socium exanimem vates, quod corpus humandum
Diceret. Atque illi Misenum in littore sicco,
Ut venere, vident indigna morte peremtum ;
Misenum Æoliden: quo non præstantior alter
165 Are ciere viros, Martemque accendere cantu.
Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
Postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
Dardanio Æneæ sese fortissimus heros
170 Addiderat socium, non inferiora secutus.

Sed tum, forte cava dum personat æquora concha,
Demens, et cantu vocat in certamina divos,
Æmulus exceptum Triton (si credere dignum est)
Inter saxa virum spumosa immerserat unda.
175 Ergo omnes magno circum clamore fremebant;
Præcipue pius Æneas. Tum jussa Sibyllæ,
Haud mora, festinant flentes, aramque sepulcri
Congerere arboribus, cœloque educere certant.
Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum:
18o Procumbunt piceæ: sonat icta securibus ilex :

164. Misenum] Cf. Æn. iii. 239.

165. Martem accendere] Æschyl. Pers. 393. Σάλπιγξ δ' αὐτῇ πάντ' ἐκεῖν ἐπέφλε

γιν.

Trojanis quidem temporibus nec tubam nec lituum inventum esse satis constat. Tragicorum tamen auctoritas cum poeta facit: Sophocl. Ajac. 17. Χαλκοσ τόμου κώδωνος ὡς Τυρσηνικῆς.

Æschyl. Eumen. 568. τ' οὖν διάτορος Τυρσηνική Σάλπιγξ, βροτείου πνεύματος πληρουμένη, Υπέρτονον γήρυμα φαινέτω στρατό.

172. Demens] Homericum Νήπιος 11. β'. 38. et saepe al.

Vocat in certamina divos] Sic Thamyris Musas, Il. ß'. 594.– ἔνθα τε Μου σαι Αντόμεναι Θάμυριν τὸν Θρήικα παῦσαν ἀοιδῆς, Οἰχαλίηθεν ἰόντα, παρ' Ευρύτου Οι χαλίκος. Στεῦτο γὰρ εὐχόμενος νικησέμεν, εἴπερ ἂν αὐταὶ Μοῦσαι ἀείδοιεν, κοῖραι Διὸς αἰγιόχοιο. Αἱ δὲ χολωσάμεναι πηρὸν θέσαν. αὐτὰρ ἀοιδὴν Θεσπεσίην ἀφέλοντο, καὶ ἐκλέλαβον κιθαριστών. Sic et Eurytus Apolli nem, Od. θ'. 226.

177. Aramque sepulcri] Serv. Pyram

dicit, quæ in modum aræ construi lignis solebat, nam et sequitur, Congerere arboribus, &c. Et aram, quæ ante sepulcrum fieri consuevit, intelligere non possumus, (ut, iii. 63. stant Manibus aræ,) cum nondum facta sit funeratio, quæ præcedit sepulcrum.

179. Itur in] Homerus in funere Patrocli, Π. Ψ'. 114. Οἱ δ ̓ ἴσαν ὑλοτόμους πελέκεως ἐν χερσὶν ἔχοντες, Σειράς τ ̓ εὐω πλέκτους· πρὸ δ ̓ ἄρ ̓ οὐρῆες κίον αὐτῶν. Πολλὰ δ ̓ ἄναντα, κάταντα, πάραντά τι, δόχο μιά τ' ἦλθον. Αλλ' ὅτε δή κνημοὺς προσέβαν πολυπίδακος Ἴδης, Αὐτίκ ̓ ἄρα δρῦς ὑψικό μους ταναήκει χαλκῷ Τάμνον ἐπειγόμενοι ταὶ δὲ μεγάλα κτυπίουσαι Πίπτον· τὰς μὲν ἔπειτα διαπλήσσοντες ̓Αχαιοὶ Εκδιον ἡμισνων, ταὶ δὲ χθόνα ποσσὶ δατεῦντο, Ελδόμεναι πεδίοιο, διὰ ῥωπήϊα πυκνά.

Ennius ap. Macrob. vi. 2. Incedunt arbusta per alta, securibus cædunt, Percellunt magnas quercus; exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta; Pinus proceras pervertunt; omne sonabat Arbustum fremitu silvaï frondosai.

Fraxineæque trabes, cuneis et fissile robur
Scinditur: advolvunt ingentes montibus ornos.
Necnon Æneas opera inter talia primus

Hortatur socios, paribusque accingitur armis.
185 Atque hæc ipse suo tristi cum corde volutat,
Adspectans silvam immensam, et sic voce precatur:
'Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus

'Ostendat nemore in tanto! quando omnia vere 'Heu nimium de te vates, Misene, locuta est!' 190 Vix ea fatus erat, geminæ quum forte columbæ Ipsa sub ora viri cœlo venere volantes,

Et viridi sedere solo. Tum maxumus heros
Maternas adgnoscit aves, lætusque precatur:

Este duces, o, si qua via est, cursumque per auras 195 Dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat

Ramus humum. Tuque o, dubiis ne defice rebus,
'Diva parens.' Sic effatus vestigia pressit ;
Observans quæ signa ferant, quo tendere pergant.
Pascentes illæ tantum prodire volando,

200 Quantum acie possent oculi servare sequentum.
Inde, ubi venere ad fauces graveolentis Averni,
Tollunt se celeres; liquidumque per aëra lapsæ
Sedibus optatis geminæ super arbore sidunt:
Discolor unde auri per ramos aura refulsit.
205 Quale solet silvis brumali frigore viscum.
Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
Et croceo fœtu teretes circumdare truncos.
Talis erat species auri frondentis opaca
Ilice: sic leni crepitabat bractea vento.

210 Corripit Æneas extemplo, avidusque refringit
Cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllæ.
Nec minus interea Misenum in littore Teucri
Flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
Principio pinguem tædis et robore secto

215 Ingentem struxere pyram: cui frondibus atris

190. Vix ea] Il. x'. 274. Totos de değiòn ἧκεν ἐρωδιὸν ἐγγύς ὁδοῖο Παλλὰς ̓Αθηναίη τοὶ δ ̓ οὐκ ἴδον ὀφθαλμοῖσι Νύκτα δι' ὀρφναίην, ἀλλὰ κλάγξαντος ἄκουσαν. Χαῖρε δὲ τῷ ὄρ νιθ' Οδυσεύς, ἠρᾶτο δ' Αθήνη· Κλύθί μευ, αιγιόχοιο Διός τέκος, ἥτε μοι αἰεὶ Ἐν πάνω τεσσι πόνοισι παρίστασαι, οὐδέ σε λήθω Κινύ μόνος· νῦν αὖτε μάλιστά με φίλαι, ̓Αθήνη. Δὲς δὲ πάλιν ἐπὶ νῆας ευκλείας ἀφικέσθαι, Ρίξαντας μέγα ἔργον, ὅ κεν Τρώεσσι μελήσει. V. et Apollon. iii. 540.

204. Auri-aura] Serv. Splendor auri. 205. Viscum] Plinius N. H. xvi. 44. s. 93. xxiv. 4. s. 6. Viscum in quereu,

robore, pruno silvestri, terebintho, nec aliis arboribus adnasci. Copiosissimum in quercu quod dryos hyphear vocant.Omnino autem satum nullo modo nascitur, nec nisi per alvum avium redditum. -Optimum est, quod extra fulvum est, intus porraceum.-Nihil habent Druides visco et arbore in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius: enimvero quicquid adnascatur illis, e cœlo missum putant, signumque esse electæ ab ipso Deo arboris.

215. Ingentem struxere pyram] Cf. Π. Ψ. 163. Κηδέμονες δὲ παρ ̓ αὖθι μένον,

Intexunt latera, et ferales ante cupressos

Constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
Pars calidos latices et aëna undantia flammis

Expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt.
220 Fit gemitus. Tum membra toro defleta reponunt.
Purpureasque super vestes, velamina nota,
Conjiciunt. Pars ingenti subiere feretro,
Triste ministerium, et subjectam more parentum
Aversi tenuere facem. Congesta cremantur
225 Turea dona, dapes, fuso crateres olivo.

Postquam collapsi cineres, et flamma quievit;
Reliquias vino et bibulam lavere favillam :
Ossaque lecta cado texit Corynæus aëno.
Idem ter socios pura circumtulit unda,
230 Spargens rore levi et ramo felicis olivæ :
Lustravitque viros, dixitque novissima verba.
At pius Eneas ingenti mole sepulcrum
Imponit, suaque arma viro, remumque, tubamque,
Monte sub aërio: qui nunc Misenus ab illo
235 Dicitur, æternumque tenet per secula nomen.
His actis propere exsequitur præcepta Sibyllæ.

καὶ νήσον ὕλην. Ποίησαν δὲ πυρὴν ἑκατόμπο δον ἔνθα καὶ ἔνθα. Ἐν δὲ πυρῇ ὑπάτῃ νεκρὸν θεσαν, ἀχνύμενοι κῆρκ. τ. λ.

216. Ferales ante cupressos] V. ad #n. iii. 681. Serv. Varro dicit, pyras ideo cupresso circumdari, propter gravem ustrinæ odorem, ne offendatur populi circumstantis corona; quæ tamdiu stabat respondens fletibus præficæ (i. e. principis planctuum,) quamdiu, consumpto cadavere et collectis cineribus, diceretur novissimum verbum, Ilicet, aut Vale.

Ad Romanorum morem respexisse poeta videtur.-Heroici autem ævi ritus ex Homero illustrari debent; v. II. ' 420-432. V. 1—7. 110—257. a'. 677. et seqq. Od. ω'. 38. et seqq.

226. Postquam collapsi] Π. Ψ'. 226, 250. Ημος δ' 'Εωσφόρος εἶσι, φόως ἐρέων ἐπὶ γαῖαν, Ον τε μετὰ κροκόπεπλος ὑπεὶρ ἅλα πίδναται Ἠὼς, Τῆμος πυρκαϊὴ ἐμαραίνετο, παύσατο δὲ φλόξ.—Πρῶτον μὲν κατὰ πυς. καὶ ὴν σβέσαν αἴθοπι οἴνῳ, Οσσον ἐπὶ φλοξ ἦλθε, βαθεῖα δὲ κάππεσε τέφρη· Κλαίοντες δ ̓ ἑτάροιο ἐνηέος ὀστέα λευκὰ ̓Αλλεγον ἐς χρυσίην φιάλην, καὶ δίπλακα δημόν· Εν κλισίησι δὲ θέντες, ἱανῷ λιτὶ κάλυψαν Τορνώσαντο δὲ σῆμα, θεμείλιά τε προβάλοντο ̓Αμφὶ πυρήν. εἶθαρ δὲ χυτὴν ἐπὶ γαῖαν ἔχου απ' Χεύαντες δὲ τὸ σῆμα, πάλιν κίον,

Cf. et. Il. α'. 791.

131. Novissima verba] V. Æn. i. 219.

232. Sepulcrum] Od. w'. 80. ̓Αμφ' αὐτ τοῖσι δ ̓ ἔπειτα μέγαν καὶ ἀμύμονα τύμβον Χεύαμεν ̓Αργείων ἱερὸς στρατὸς αἰχμητάων, ̓Ακτῇ ἐπὶ προυχούσῃ, ἐπὶ πλατεῖ Ἑλλησε πόντῳ. Ως κεν τηλεφανὴς ἐκ ποντόφιν ἀνα δράσιν εἴη Τοῖς οἳ νῦν γεγάασι, καὶ οἱ μετό πισθεν ἔσονται,

Et de Elpenore, Od. μ'. 11. Φιτροὺς δ' αἶψα ταμόντες, ὅθ ̓ ἀκροτάτη πρόεχ ̓ ἀκτὴ, Θάπτομεν ἀχνύμενοι, θαλερὸν κατὰ δάκρυ χέοντες. Αὐτὰρ ἐπεὶ νεκρὸς τ' ἐκάη καὶ τούχια νεκροῦ, Τύμβον χεύαντες, καὶ ἐπὶ στήλην ἐρύσαντες, Πήξαμεν ἀκροτάτῳ τύμβῳ εύηρες ἐρετμόν.

234. Qui nunc Misenus] V. Dionys. locum ad Æn. vii. 1.

236. Præcepta Sibyllæ] V. lin. 153. supra. Cf. Circes in eadem re præcepta, Od. κ'. 508. ̓Αλλ' ὁπότ' ἂν δὴ νηῒ δι' ὠκεανοῖο περήσης, Ενθ ̓ ἀκτή τε λάχεια καὶ ἄλ στα Περσεφονείης, Μακραί τ' αἴγειροι, καὶ ἰτίαι ὠλισίκαρποι· Νῆα μὲν αὐτοῦ κέλσαι ἐπ ̓ ὠκεανῷ βαθυδίνη· Αὐτὸς δ ̓ εἰς ̓Αίδεω ἰέναι δόμον εὐρώεντα. Ἔνθα μὲν εἰς ̓Αχέροντα Πυριφλεγέθων τε ρέουσι, Κωκυτός θ', ὃς δὴ Στυ γὸς ὕδατός ἐστιν ἀποῤῥωξ. Πέτρη τε, ξύνεσίς τε δύω ποταμῶν ἐριδούπων. Ενθά δ' ἔπειθ ̓, ἥρως, χριμφθεὶς πέλας, ὥς σε κελεύω, Βόθρον ὀρύξαι ὅσον τε πυγούσιον ἔνθα καὶ ἔνθα. ̓Αμφ' αὐτῷ δὲ χρὴν χεῖσθαι πᾶσιν νεκύεσσι, Πρώτ τα μελικρήτη, μετέπειτα δὲ ἡδεῖ οἴνῳ, Τὸ τρίτον αὖθ ̓ ὕδατι· ἐπὶ δ' ἄλφιτα λευκὰ παλύνειν. Πολλὰ δὲ γουνοῦσθαι νεκύων ἀμενηνὰ

« AnteriorContinuar »