Imagens das páginas
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER VII.

Tu quoque littoribus nostris, Æneïa nutrix,

Æternam moriens famam, Caieta, dedisti : Et nunc servat honos sedem tuus; ossaque nomen Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat. 5 At pius exsequiis Eneas rite solutis,

Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt Equora, tendit iter velis, portumque relinquit. Adspirant auræ in noctem, nec candida cursus Luna negat: splendet tremulo sub lumine pontus. 1o Proxima Circææ raduntur littora terræ :

1. Dionysius, i. 53. Οἱ δὲ σὺν τῷ Αἰνείᾳ πλέοντες ἀπὸ Σικελίας διὰ τοῦ Τυῤῥηνικοῦ πελάγους, πρῶτον μὲν ὡρμίσαντο τῆς Ἰτα λίας κατὰ τὸν λιμένα Παλίνουρον, ὃς ἀφ' ἑνὸς τῶν Αἰνείου κυβερνητῶν τελευτήσαντος αὐτόθι, ταύτης τυχεῖν λέγεται τῆς ὀνομα σίας. ἔπειτα νήσῳ προσέσχον, ή τοὔνομα ἔθεντο Λευκασίαν, ἀπὸ γυναικὸς ἀνεψιας Αἰ νείου, περὶ τόνδε τὸν τόπον ἀποθανούσης. ἐκεῖ. θεν δὲ κατάραντες εἰς λιμένα καλὸν καὶ βαθὺν ἐν Ὀπικοῖς, τελευτήσαντος καὶ αὐτόθι Μεσήνην τῶν ἐπιφανῶν τινος, ἀπ ̓ ἐκείνου τὸν λιμένα ὠνόμασαν. νήσῳ τε Προχύτη καὶ ἀκρωτηρίῳ [καὶ ἐπιτυχεί, forte Καιήτη] προσορμισάμενοι, κατὰ ταῦτα τίθενται τὰς ἐπι· κλήσεις τοῖς τόποις, γυναικῶν ἀποθανουσῶν βουλόμενοι μνημεῖα ποιῆσαι τὰ χωρία. τού των δὲ ἡ μὲν, συγγενὴς Αἰνείου λέγεται για νέσθαι· ἡ δὲ, τροφός.—τελευτῶντες δὲ ἀφικ νοῦνται τῆς ̓Ιταλίας εἰς Λωρεντόν. ἔνθα τῆς πλάνης παυσάμενοι, χάρακα ἔθεντο· καὶ τὸ χωρίον, ἐν ᾧ κατεστρατοπεδεύσαντο, ἐξ ἐκείν του Τροία καλεῖται ἀπέχει δὲ τῆς θαλάττης, ἀμφὶ τοὺς τέτταρας σταδίους.

Tu quoque, sicut Palinurus et Miseaus: resumptum enim ex Æn. vi. 235.

2. Caieta] Strabo, lib. v. Τὸν μεταξὺ δὲ κόλπον Καϊάτταν ὠνόμασαν, τὰ γὰρ ποῖλα πάντα καϊάττας οἱ Λάκωνες προσαγορεύουσιν. ἔνιοι δὲ ἐπώνυμον τῆς Αἰνείου τροφοῦ τὸν κόλπον φασίν.

9. Splendet tremulo] Ennius apud Macrob. Lumine sic tremulo terra et cava cærula candent.

10. Circeii, notum Latii promont.Theophrast. v. 9. τὸ Κιρκαῖον καλούμενον εἶναι μὲν ἄκραν ὑψηλὴν, δασείαν δὲ σφόδρα, καὶ ἔχειν δρῦν καὶ δάφνην πολλὴν καὶ μυρί νην. λέγειν δὲ τοὺς ἐγχωρίους, ὡς ἐνταῦθα ἡ Κίρκη κατῴκει, καὶ δεικνύναι τὸν τοῦ Ἐλπήvogos τάφον· ἐξ οὗ φύονται μυῤῥίναι, καθάπερ αἱ στεφανώτιδες· τῶν ἄλλων ὄντων μεγάλων μυῤῥίνων.καὶ πρότερον μὲν οὖν νῆσον εἶναι τὸ Κιρκαῖον. νῦν δὲ ὑπὸ ποταμῶν τίνων προσκεχῶσθαι, καὶ εἶναι ἡϊόνα. τῆς δὲ νήσου τὸ μέγεθος περὶ ὀγδοήκοντα σταδίους. V. et Strab. v. p. 232. D.

Od. x'. 135, 210. Aiaínv d' is vñaov àçıκόμεθ'· ἔνθα δ' ἔναις Κίρκη ευπλόκαμος, δει νὴ θεὸς, αὐδήεσσα, Αὐτοκασιγνήτη ὀλοφρο νος Αιήταο Αμφω δ' ἐκγεγάτην φαεσιμβρό του ηελίοιο, Μητρός τ' ἐκ Πέρσης, τὴν Ωκεα

Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
15 Hinc exaudiri gemitus, iræque leonum
Vincla recusantum, et sera sub nocte rudentum :
Sætigerique sues, atque in præsepibus ursi
Sævire, ac formæ magnorum ululare luporum:
Quos hominum ex facie dea sæva potentibus herbis
2o Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
Quæ ne monstra pii paterentur talia Troës
Delati in portus, neu littora dira subirent;
Neptunus ventis implevit vela secundis,
Atque fugam dedit, et præter vada fervida vexit.
Jamque rubescebat radiis mare, et æthere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:

25

Quum venti posuere, omnisque repente resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsæ.
Atque hîc Æneas ingentem ex æquore lucum
30 Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amœno,
Vorticibus rapidis, et multa flavus arena,

In mare prorumpit. Variæ circumque supraque
Assuetæ ripis volucres et fluminis alveo
Æthera mulcebant cantu, lucoque volabant.
35 Flectere iter sociis terræque advertere proras
Imperat; et lætus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Quum primum Ausoniis exercitus appulit oris,

νὸς τέκε παῖδα.—Εὗρον δ ̓ ἐν βήσσησι τετυγμένα δώματα Κίρκης Ξεστοῖσι λάεσσι, περισκέπτῳ ἐνὶ χώρα. (Αμφὶ δέ μιν λύκοι ἦσαν ὀρέστεροι, ἠδὲ λέοντες, Τοὺς αὐτὴ κατέθελξεν, ἐπεὶ κακὰ φάρμακ' ἔδωκεν. Οὐδ ̓ οἶγ' ώρμήθη σαν ἐπ' ἀνδράσιν, ἀλλ ̓ ἄρα τοίγε Οὐρῃσιν ματ πρῇσι περισσαίνοντες ἀνέσταν.) Ἔσταν δ ̓ εἰνὶ θύρησι θεας καλλιπλοκάμοιο· Κίρκης δ ̓ ἔνδον ἄκουον ἀειδούσης ἐπὶ καλῆ, Ιστὸν ἐποιχομέ της μέγαν, ἄμβροτον οἷα θεάων Λεπτά τε, καὶ χαρίεντα, καὶ ἀγλαὰ ἔργα πέλονται. κ. τ. λ. Cf. et Apollon. iv. 661. et seqq. II. Dives] Cf. Od. κ'. 348. et seqq. 13. Urit odoratam] Ita de Calypso, Od. 1. 59. Πῦς μὲν ἐπ' ἐσχαρόφιν μέγα καίετο, τηλίθι δ ̓ ὀδμὴ Κέδρου τ ̓ εὐκεάτοιο, θύου τ' ἀνὰ νῆσον ὀδώδει, Δαιομένων· ἡ δ ̓ ἔνδον ἀοιδιάουσ ̓ ἐπὶ καλῇ, ἱστὸν ἐποιχομένη, χρυσείη κερκίδ ̓ ὕφαινεν.

Nocturnu in lumina] Lucret. v. Quinetiam nocturna tibi et terrestria quæ sunt Lumina, pendentes lychni,

26. Aurora] Notum Homeri ῥοδοδάκ τυλος ήώς.—Pacuv. in Thyeste: Non illic luteis aurora bigis.

Lucret. v. 655. Tempore item certo roseam Matuta per oras Ætheris Auroram defert, et lumina pandit. Cf. et Æn. iii. 521.

Aristot. Rhet. iii. 2. Τὰς μεταφορας οι στεον ἀπὸ καλῶν· διαφέρει δ' εἰπεῖν, οἷον, ῥοδοδάκτυλος ἠὼς, μᾶλλον ἢ φοινικοδάκτυλος, ἢ ἔτι φαυλότερον, ἐρυθροδάκτυλος.

28. Marmore] Ita Lucretius :-Canos candenti marmore fluctus.

Tonsa] Lucretius : Transtra, guberna, Antennas, proram, malos, tonsasque natanteis.

36. Fluvio succedit] V. Dionysii locum ad initium hujus libri-V. et Æn. ii. 781.

37. Erato, pro Musa qualicunque; ut Apollon. iii. 1. Εἰ δ ̓ ἄγε νῦν, Ερατώ, παι ρά θ ̓ ἵστασο, καὶ μοὶ ἔνισπε

40 Expediam, et primæ revocabo exordia pugnæ;
Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella;
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. Major rerum mihi nascitur ordo;
45 Majus opus moveo.

Rex arva Latinus et urbes
Jam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Accipimus. Fauno Picus pater: isque parentem
Te, Saturne, refert: tu sanguinis ultimus auctor.
50 Filius huic, fato divôm, prolesque virilis

[ocr errors]

Nulla fuit, primaque oriens erepta juventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
Jam matura viro, jam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
55 Ausonia: petit ante alios pulcherrimus omnes
Turnus, avis atavisque potens: quem regia conjunx
Adjungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta deûm terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
60 Sacra comam, multosque metu servata per annos:
Quam pater inventam, primas quum conderet arces,
Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentesque ab ea nomen posuisse colonis.
Hujus apes summum densæ (mirabile dictu)
65 Stridore ingenti, liquidum trans æthera vectæ,
Obsedere apicem; et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates, Externum cernimus, inquit,

[ocr errors]

Adventare virum, et partes petere agmen easdem 70 Partibus ex îsdem, et summa dominarier arce.' Præterea, castis adolet dum altaria tædis,

Ut juxta genitorem adstat Lavinia virgo,

Visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
75 Regalesque accensa comas, accensa coronam,
Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Volcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
Namque fore illustrem fama fatisque canebant
80 Ipsam; sed populo magnum portendere bellum.
At rex sollicitus monstris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta

47. Marica, dea Minturnensium, cujus lucus in eo littore fuit ad fl. Lirin. V. Serv.

64. Apes] Cf. Geo. iv. 257. et 558.

74. Flumma crepitante] Lucret. --Phoebi Delphica laurus Terribili sonitu flamma crepitante crematur.

S

Consulit Albunea: nemorum quæ maxuma sacro
Fonte sonat, sævamque exhalat opaca mephitim.
85 Hinc Italæ gentes, omnisque Œnotria tellus,
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Quum tulit, et cæsarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit:
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
90 Et varias audit voces, fruiturque deorum
Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat rite bidentes,
Atque harum effultus tergo stratisque jacebat
95 Velleribus. Subita ex alto vox reddita luco est:
'Ne pete connubiis natam sociare Latinis,
'O mea progenies, thalamis neu crede paratis ;
Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
'Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes
100 Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
'Adspicit Oceanum, vertique regique videbunt.'
Hæc responsa patris Fauní, monitusque silenti
Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinus:
Sed circum late volitans jam Fama per urbes
105 Ausonias tulerat ; quum Laomedontia pubes
Gramineo ripe religavit ab aggere classem.

Eneas, primique duces, et pulcher Iülus,
Corpora sub ramis deponunt arboris altæ ;
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
110 Subjiciunt epulis (sic Jupiter ille monebat)
Et Čereale solum pomis agrestibus augent.
Consumtis hîc forte aliis, ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
Et violare manu malisque audacibus orbem

83. Albunea] In agro Tiburtino lucus erat, in quo aquæ Albulæ, medicatæ et sulfureæ; (nunc Acqua Zolfa vel Solfaterra di Tivoli;) ex earum fontibus unus est Albunea.

Hor. Carm. i. 7.-Domus Albuneæ resonantis, Et præceps Anio, et Tiburni lucus.

85. Enotria] V. Strabonis locum ad Æn. i. 532. cit.

88. Incubare, ¡yxaμãodas, proprie dicuntur ii, qui dormiunt ad accipienda responsa.

Videtur autem poeta ad Amphiaraï Argivi exemplum (v. Paus. i. 34.) hoc Fauni oraculum assimulasse. Amphiaraus enim pater fuit Tiburti, Catilli, et Coræ, qui Tiburem condidisse narran

tur. Unde Hor. Carm. 6. Tibur Argeo positum colono. Et, 1 Carm. 18.Mite solum Tiburis et monia Catili.

Attamen in universum monendi sunt tirones, mirum inter Romanos scriptores semper fuisse studium, Græcanicæ doctrinæ in patrias historias ac religiones inferendæ, veterisque Italiæ origines e Græcia arcessendi.-V. Cl. Heyuii Excursus ad h. lib.

89. Multa modis] Lucretius:-Rerum simulacra vagare Multa modis multis, nulla vi, cassaque sensu.

107. V. Æn. iii. 255.

108. Sub ramis] Lucret. ii. 30.-Prostrati in gramine molli Propter aquæ rivum sub ramis arboris altæ.

115 Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris:
'Heus! etiam mensas consumimus?' inquit Iülus.
Nec plura alludens. Ea vox audita laborum
Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit.
120 Continuo, Salve fatis mihi debita Tellus,

125

[ocr errors]

'Vosque, ait, o fidi Troja salvete Penates.

Hic domus, hæc patria est. Genitor mihi talia, namque
'Nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit :
"Quum te, nate, fames ignota ad littora vectum
"Accisis coget dapibus consumere mensas;
"Tum sperare domos defessus, ibique memento
"Prima locare manu molirique aggere tecta."
'Hæc erat illa fames: hæc nos suprema manebat,
"Exitiis positura modum.

130 Quare agite, et primo læti cum lumine solis,
"Quæ loca, quive habeant homines, ubi mœnia gentis,
Vestigemus, et a portu diversa petamus.

'Nunc pateras libate Jovi, precibusque vocate
'Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.'
135 Sic deinde effatus frondenti tempora ramo

Implicat, et Geniumque loci, primamque deorum
Tellurem, Nymphasque, et adhuc ignota precatur
Flumina: tum Noctem, Noctisque orientia Signa,
Idæumque Jovem, Phrygiamque ex ordine Matrem,
140 Invocat, et duplices Coloque Ereboque parentes.
Hic Pater omnipotens ter cœlo clarus ab alto
Intonuit: radiisque ardentem lucis et auro
Ipse manu quatiens ostendit ab æthere nubem.
Diditur hic subito Trojana per agmina rumor,
145 Advenisse diem, quo debita moenia condant.
Certatim instaurant epulas, atque omine magno
Crateras læti statuunt, et vina coronant.

Postera quum prima lustrabat lampade terras
Orta dies: urbem, et fines, et littora gentis
150 Diversi explorant; hæc fontis stagna Numici,
Hunc Thybrim fluvium, hîc fortes habitare Latinos.
Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni
Centum oratores augusta ad monia regis
Ire jubet, ramis velatos Palladis omnes,

155 Donaque ferre viro, pacemque exposcere Teucris.
Haud mora: festinant jussi, rapidisque feruntur
Passibus. Ipse humili designat mœnia fossa,
Moliturque locum; primasque in littore sedes,

141. Clarus] V. Geo. i. 487.

147. Coronant] V. Æn. i. 724.

154. Ramis] Cf. viii. 116.

158. Moliturque locum, scilicet ad lit

« AnteriorContinuar »