Imagens das páginas
PDF
ePub

26

70

BUCOLICON ECLOGA X.

"Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ, "Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo, "Ethiopum versemus oves sub sidere Cancri. "Omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.” Hæc sat erit, Divæ, vestrum cecinisse poëtam, Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides: vos hæc facietis maxima Gallo; Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas, Quantum vere novo viridis se subjicit alnus. 75 Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra; Juniperi gravis umbra: nocent et frugibus umbræ. Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite, capellæ. P. VIRGILII MARONIS BUCOLICON LIBER EXPLICITUS.

Sithones, gens Thracia.

72, 3. "Gallus fuit amicus Virgilii; "adeo ut quartus Georgicorum a medio "usque ad finem ejus laudes teneret; "quas postea jubente Augusto in Ari"stæi fabulam commutavit." Serv. Gallus autem cum propter multa flagitiose

acta ab Augusto infamia notatus erat, mortem sibi conscivit, an. U. C. 728.

76. Gravis umbra] Lucret. vi. 783. Arboribus primum certis gravis umbra tributa 'st, Usque adeo, capitis faciant ut sæpe dolores, Si quis eas subter jacuit prostratus in herbis.

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBRI IV.

P. VIRGILII MARONIS

ON

GEORGICON

LIBER I.

AD C. CILNIUM MÆCENATEM.

QUID faciat lætas segetes, quo sidere terram
Vertere, Mæcenas, ulmisque adjungere vites,
Conveniat; quæ cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori; apibus quanta experientia parcis;
5 Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem cælo quæ ducitis annum,
Liber, et alma Ceres; vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glanden mutavit arista,
Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis:
10 Et vos agrestum præsentia numina, Fauni,
Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellæ :
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune et cultor nemorum, cui pinguia Cea
15 Ter centum nivei tondent dumeta juvenci :
Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycæi,
Pan ovium custos, tua si tibi Mænala curæ,
Adsis o Tegeæe favens: oleæque Minerva

[blocks in formation]

cula Acheloïa veteres pro qualicunque aqua dictitabant.

13. Fudit equum] Pindar.-Eλ6λιχθον, Εὗρες ὃς ἱππίαν ἴσοδον,-Ποσειδών.

14. Cultor nemorum] Aristæus, Apollinis fil. ex Cyrene fl. Penei filia, apum et mellis usum invenit; pestem, Etesiis impetratis, a Cea ins. avertit. Cf. Apollon. ii. 522. Diodor. Sic. iv. 82. et Geo. iv. 317.

16. Ipse nemus linquens] Theocr. a. Ω Πάν, Πάν, εἴτ ̓ ἐσσὶ κατ' ώρεα μακρά Λυκαίω, Εἴτε τύ γ' ἀμφιπολεῖς μέγα Μαίο ναλον, ἔνθ ̓ ἐπὶ νᾶσον Τὰν Σικελαν, Ελίκας δὲ λίπε ῥίον, κ. τ. λ.

18 Oleæque Minerva] Eurip. Troades. Ω Τελαμών, νάσω Περικύμονος οἰκήσας ἕδραν

Inventrix: uncique puer monstrator aratri:
20 Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum:
Dique deæque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges,
Quique satis largum cœlo demittitis imbrem.
Tuque adeo, quem mox quæ sint habitura deorum
25 Concilia, incertum est, urbisne invisere, Cæsar,
Terrarumque velis curam : et te maximus orbis
Auctorem frugum, tempestatumque potentem
Accipiat, cingens materna tempora myrto:
An deus immensi venias maris, ac tua nautæ
30 Numina sola colant: tibi serviat ultima Thule:
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis:
Anne novum tardis sidus te mensibus addas,
Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentes
Panditur: ipse tibi jam brachia contrahit ardens
35 Scorpios, et cæli justa plus parte relinquit.
Quidquid eris; (nam te nec sperent Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido:
Quamvis Elysios miretur Græcia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem;)
40 Da facílem cursum, atque audacibus annue cœptis,
Ignarosque viæ mecum miseratus agrestes
Ingredere, et votis jam nunc assuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis quum montibus humor
Liquitur, et zephyro putris se gleba resolvit ;
45 Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari
Agricolæ, bis quæ solem, bis frigora sensit :
Illius immensæ ruperunt horrea messes.

50 At prius ignotum ferro quam scindimus æquor,

Τᾶς ἐπικεκλίμενας Ὄχθοις ἱεροῖς, ἵν ̓ ἐλαίας Πρῶτον ἔδειξε κλάδον γλαυκᾶς ̓Αθάνα, Ούράνιον στέφανον, Λιπαραῖσιν κόσμον ̓Αθάναις.

19. Uncique puer] Triptolemus, Celei Eleusinii filius, a Cerere arationem edoc

tus.

20. Catull. de Peneo fl. Namque ille tulit radicitus altas Fagos &c.-non sine aëriâ cupressu. Epithal. 289.

25. Urbis vel urbeis, antiquitus pro urbes, euphoniæ causa: sic tris pro tres, &c. A. Gellius.

30. Ultima Thule] Strabo: oúλnv $nσὶν ὁ Μασσαλιώτης Πυθέας, ἀπὸ μὲν τῆς Βρετανικῆς ἐξ ἡμερῶν πλοῦν ἀπέχειν πρὸς ἄρκτον, ἐγγὺς δ' εἶναι τῆς πεπηγυίας θαλάτ

της.

43. et seqq. Vere novo] Hesiod. "Egy. Εἶτ ̓ ἂν δὲ πρώτιστ ̓ ἀροτὸς θνητοῖσι φανείη,

Δὴ τότ' ἐφορμηθῆναι, ὁμῶς ὁμῶές τε καὶ αὐτ τὸς, Αὔην καὶ διερὴν ἀρέων, ἀρότοιο καθ' ၉%y, Πρωΐ μάλα σπεύδων, ἵνα τοι πλήθωσιν ἄρου. ραι. Εἴαρι πολεῖν· θέρεος δὲ νιωμένη οὐ σ' ἀπατήσει. Νειὸν δὲ σπείρειν ἔτι κουφίζουσαν ἄρουραν. Νειὸς ἀλεξιάρη, παίδων εὐκηλήτειρα.

45. Depresso incipiat] Lucret. Quod superest arvi, tamen id Natura sua vi Sentibus obducat, ni vis humana resistat, Vitai causa valido consueta bidenti Ingemere, et terram pressis proscindere aratris.

48. Bis quæ solem] Theophrast. 'H δὲ κατεργασία ἐν τῷ νεῶν κατ' ἀμφοτέρας τὰς ὥρας καὶ θέρους καὶ χειμῶνος, ὅπως χει party xaì ñλión yñ.-Plin. Quarto seri sulco Virgilius existimatur voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quæ bis solem, bis frigora sensisset.

« AnteriorContinuar »