Imagens das páginas
PDF
ePub

395

Accepit solitam flammam; notusque medullas 390 Intravit calor, et labefacta per ossa cucurrit: Non secus atque olim, tonitru quum rupta corusco Ignea rima micans percurrit lumine nimbos. Sensit læta dolis et formæ conscia conjunx. Tum pater æterno fatur devinctus amore: 'Quid caussas petis ex alto? fiducia cessit • Quo tibi, diva, mei? similis si cura fuisset, • Tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset ; 'Nec Pater omnipotens Trojam, nec fata vetabant 'Stare, decemque alios Priamum superesse per annos. • Et nunc, si bellare paras, atque hæc tibi mens est ; • Quidquid in arte mea possum promittere curæ, Quod fieri ferro liquidove potest electro,

400

Quantum ignes animæque valent; absiste precando • Viribus indubitare tuis.' Ea verba locutus 405 Optatos dedit amplexus, placidumque petivit Conjugis infusus gremio per membra soporem. Inde, ubi prima quies medio jam noctis abacte Curriculo expulerat somnum; quum fœmina primum, Cui tolerare colo vitam tenuique Minerva 410 Impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, Noctem addens operi; famulasque ad lumina longo Exercet penso; castum ut servare cubile Conjugis, et possit parvos educere natos: Haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo 415 Mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. Insula Sicanium juxta latus Æoliamque

394. #Eterno] Lucr. i. 34.—In gremium qui sæpe tuum se Rejicit, æterno devinctus volnere amoris, &c.

395. Ex alto] L. Accius : Cur cætera tam ex alto appetissis dissidia, Agamemnon?

402. Electrum, h. 1. metallum est, de quo Plin. xxxiii. 4. Omni auro inest argentum vario pondere ;-ubicunque quinta argenti portio est, electrum vocatur.-Fit et cura electrum, argento addito. Et electro auctoritas, Homero teste, Od. δ'. 72. ubi de Menelai regia : Χαλκοῦ τε στεροπὴν καδδώματα ἠχήεντα, Χρυσοῦ τ', ηλέκτρου τε, καὶ ἀργύρου, ἠδ ̓ ἐλέφαντος.

Sunt etiam electra succina, Heliadum lacrimæ, (v. Ov. Met. ii. 364. Plin. xxxvii. 2. Tac. Germ. 45. De his intelligi solent loca illa Hom. Od. o'. 459. σ'. 295. et Virg. Ecl. viii. 54.

408. Quum femina 11. μ'. 433. Αλλ' ἔχον, ὥστε τάλαντα γυνὴ χερνῆτις ἀληθὴς, Η τε σταθμὸν ἔχουσα καὶ εἴριον, ἀμφὶς ἀνέλ

και Ισάζουσ', ἵνα παισὶν ἀοικία μισθὸν ἄρηται. Apollon. iv. 1062. Οἷον ὅτι κλωστήρα γυνὴ ταλαιργὸς ἑλίσσει Εννυχίη· τὴν δ ̓ ἄμε Φι κινύρεται ὀρφανὰ τίκνα Χηροσύνῃ πόσιος σταλάει δ' ὑπὸ δάκρυ παρειὰς Μνωσμένης, οἵη μιν ἐπὶ σμυγερὴ λάβεν αἶσα.

416. et seqq.] Callimach. Dian. 46. Αὖθι δὶ Κύκλωπας μετεκίαθε· τοὺς μὲν ἔτιτο με Νήσῳ ἐνὶ Λιπάρῃ, ἐπ' ἄκμοσιν Ἡφαίστοιο Εσταότας περὶ μύδρον· ἐπείγετο γὰρ μέγα ἔργον. Αἱ νύμφαι δ' ἔδδεισαν, κ. τ. λ. —αὖ γὰρ Αἴτνη, Αὖς δὲ Τρινακρίη, Σικανών ἵδος,—Εὖθ ̓ οἶγε, ῥαιστῆρας ἀειράμενοι ὑπὲρ ὤμων, "Η χαλκὸν ζείοντα καμινόθεν, τε σίδη ρον ̓Αμβολαδὶς τετύποντες, ἐπεὶ μέγα μοχθή

σειαν.

At cum his simpliciorem eam Vulcani oficinam, Il. σ'. 369. comparare non pigebit: 'Ηφαίστου δ ̓ ἵκανε δόμον Θέτις ἀργυρόπεζα Αφθιτον, ἀστερόεντα, μετατρέ πε ἀθανάτοισι, Χάλκεον, ὃν ρ' αὐτὸς ποιήσατο Κυλλοποδίων. Τὸν δ ̓ εὕρ' ἱδρώοντα, ἑλισσόμενον περὶ φύσας, Σπεύδοντα· τρίποδας γὰρ ἐείκοσι τάντας ἔτευχεν, κ. τ. λ.

Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis :
Quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
Antra Ætnæa tonant, validique incudibus ictus
420 Auditi referunt gemitum, striduntque cavernis
Stricture Chalybum, et fornacibus ignis anhelat;
Volcani domus, et Volcania nomine tellus.
Hoc tunc Ignipotens cœlo descendit ab alto.
Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
425 Brontesque, Steropesque, et nudus membra Pyracmon.
His informatum manibus jam parte polita
Fulmen erat; toto genitor quæ plurima cœlo
Dejicit in terras; pars imperfecta manebat.
Tres imbris torti radios, tres nubis aquosæ
430 Addiderant, rutili tres ignis, et alitis austri.
Fulgores nunc horrificos, sonitumque, metumque
Miscebant operi, flammisque sequacibus iras.
Parte alia Marti currumque rotasque volucres
Instabant; quibus ille viros, quibus excitat urbes :
435 Ægidaque horriferam, turbatæ Palladis arma,
Certatim squamis serpentum auroque polibant,
Connexosque angues, ipsamque in pectore divæ
Gorgona, desecto vertentem lumina collo.

440

• Tollite cuncta, inquit, cceptosque auferte labores, ' Ætnæi Cyclopes, et huc advertite mentem : • Arma acri facienda viro. Nunc viribus usus, • Nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra. Præcipitate moras.' Nec plura effatus: et illi Ocius incubuere omnes, pariterque laborem 445 Sortiti: fluit as rivis, aurique metallum ; Volnificusque chalybs vasta fornace liquescit. Ingentem clipeum informant, unum omnia contra Tela Latinorum; septenosque orbibus orbes Impediunt. Alii ventosis follibus auras

421. Stricture Chalybum sunt h. 1. Μύδροι, massæ ferri. Chalybes, v. Geo. i. 58.

423. Hoc, antique pro huc.

424. Ferrum exercebant] Apollon. i. 730. Εν μὲν ἴσαν Κύκλωπες, ἐπ ̓ ἀφθίτῳ ἥμενοι ἔργῳ, Ζηνὶ κεραυνὸν ἄνακτι πονεύμενοι, ὃς τόσον ἤδη Παμφαίνων ἐτέτυκτο, μιᾶς δ ̓ ἔτι δεύετο μοῦνον ̓Ακτῖνος, τὴν οἶχε σιδηρείης ἐλάασκον Σφύρῃσι, μαλεροῖο πυρὸς ζείουσαν ἀντμη.

429. Imbris torti, grandinis: cf. Æu. ix. 669. seqq.

443. Nec plura] Il. σ'. 468. ubi Val. canus, "Ως εἰπὼν, τὴν μὲν λίπεν αὐτοῦ, βῆ δ ̓ ἐπὶ φύσας· Τὰς δ ̓ ἐς πῦρ ἔτρεψε, κέλευσέ τι ἐργάζεσθαι. Φῦσαι δ' ἐν χοάνοισιν είκοσι

πᾶσαι ἐφύσων, Παντοίην εὔπρηστον αϋτμὴν ἐξανιεῖσαι, Αλλοτε μὲν σπεύδοντι παρέμμε ναι, ἄλλοτε δ' αὖτε, Οππως Ηφαιστός σ ἐθέλοι καὶ ἔργον ἄνοιτο. Χαλκὸν δ ̓ ἐν πυρὶ βάλλεν ἀτειρία, κασσίτερόν τι, Καὶ χρυσὸν τιμῆντα, καὶ ἄργυρον· αὐτὰρ ἔπειτα Θῆκεν ἐν ἀκμοθέτῳ μέγαν ἄκμονα· γίντο δὲ χειρὶ Ῥαιστῆρα κρατερὸν, ἑτέρῃφι δὲ γέντο πυρά γρην. Ποίοι δὲ πρώτιστα σάκος μέγα τι στις βαρόν τι, Πάντοσε δαιδάλλων, περὶ δ ̓ ἄντυγα βάλλε φαινὴν, Τρίπλακα, μαρμαρίν ἐκ δ' ἀργύριον τελαμώνα. Πέντε δ ̓ ἄρ' αὐτ τοῦ ἴσαν σάκιος πτύχες· αὐτὰρ ἐν αὐτῷ Ποίει δαίδαλα πολλὰ ἰδυίησι πραπίδεσσιν. Εν μὲν γαῖαν ἔτευξ', ἐν δ ̓ οὐρανὸν, ἐν δὲ θάλασσαν, κ. τ. λ.

450 Accipiunt redduntque: alii stridentia tinguunt Gemit impositis incudibus antrum.

Æra lacu.

Illi inter sese multa vi brachia tollunt

In numerum, versantque tenaci forcipe massam.
Hæc pater Æoliis properat dum Lemnius oris:
455 Evandrum ex humili tecto lux suscitat alma,
Et matutini volucrum sub culmine cantus.
Consurgit senior, tunicaque inducitur artus,
Et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis:
Tum lateri atque humeris Tegeæum subligat ensem,
460 Demissa ab læva pantheræ terga retorquens.
Nec non et gemini custodes limine ab alto
Præcedunt gressumque canes comitantur herilem.
Hospitis Æneæ sedem et secreta petebat,
Sermonum memor et promissi muneris, heros.
465 Nec minus Æneas se matutinus agebat.
Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
Congressi jungunt dextras, mediisque residunt
Ædibus, et licito tandem sermone fruuntur.
Rex prior hæc:

470 Maxume Teucrorum ductor, quo sospite nunquanı
Res equidem Troja victas aut.regna fatebor;
'Nobis ad belli auxilium pro nomine tanto

Exiguæ vires. Hinc Tusco claudimur amni,
Hinc Rutulus premit, et murum circumsonat armis.
475 Sed tibi ego ingentes populos opulentaque regnis
Jungere castra paro: quam fors inopina salutem
'Ostentat; fatis huc te poscentibus affers.
'Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto
Urbis Agyllinæ sedes: ubi Lydia quondam
480 Gens, bello præclara, jugis insedit Etruscis.

[ocr errors]

450. Stridentia] Lucret. vi. 147. Ut calidis candens ferrum e fornacibus olim Stridit, ubi in gelidum propere demersimus imbrem.

Cf. Geo. iv. 170-175.

455. Lux suscitat] Od. B'. pr. "Hμos d ἠριγένεια φάνη ροδοδάκτυλος ἠὼς, "Ωρευτ ̓ ἄρ ̓ ἐξ εὐνῇφιν Ὀδυσσῆος φίλος υἱος, Εἵματα εστ σάμενος· περὶ δὲ ξίφος ὀξὺ θέτ ̓ ὤμῳ· Ποσσὶ δ ̓ ὑπὸ λιπαροῖσιν ἐδήσατο καλὰ πέδιλα.-Βῇ δ' ἔμεν εἰς ἀγορὴν, παλάμῃ δ ̓ ἔχε χάλκεον ἔγχος, Οὐκ οἶος· ἅμα τῷγε δύω κύνες ἀργοὶ ἕποντο.

Cf. II. 6'. 42. Od. d. 307, &c. 456. Et matutini] Soph. Electr. 17. Ως ἡμῖν ἤδη λαμπρὸν ἡλίου σέλας Ελα κι νεῖ φθέγματ ̓ ὀρνίθων σαφῆ, Μέλαινά τ' ἄστ τρων ἐκλέλοιπεν εὐφρόνη.

Antipater Sidon. Epigr. xxvi. Kıęxíða τὰν ὀρθρινὰ, χελιδονίδων ἅμα φωνᾷ, Μελπό

μέναν,

461. Ab alto] Marklandus reponi vobat, ab arto.

479. Agyllinæ] Strab. p. 220. "Ayuλλα ἐλογίζετο τὸ πρότερον, ἡ νῦν Καίρια· καὶ λέγεται Πελασγών κτίσμα (V. ad Goo. inf) τῶν ἐκ Θετταλίας ἀφιγμένων· τῶν δὲ Λυδῶν οἵπερ Τυῤῥηνοὶ μετωνομάσθησαν, ἐπιστρατευσάντων τοῖς ̓Αγυλλαίοις,—ἁλοῦσαν τὴν πόλιν μετωνόμασαν. ἡ δὲ οὕτω λαμπρὰ καὶ ἐπιφάνης πόλις ἴχνη σώζει μόνον.

Lydia] Nota historia est de Mæonum s. Lydorum colonia, quam Tyrrhenus, Atyis Lydi filius, in Etruriam duxisse dicebatur. Cf. Strab. 1. c. et Herodot. i. 94.- Inde Horatius, Mæcenatis i celebrans, 1 Sat. 6.-Lydorum quicquid Etruscos Incoluit fines, nemo generosior est te. V. et Æn. ii. 781.

Hanc multos florentem annos rex deinde superbo 'Imperio et sævis tenuit Mezentius armis.

[ocr errors]

Quid memorem infandas cædes: quid facta tyranni 'Effera! Dî capiti ipsius generique reservent! 485 'Mortua quin etiam jungebat corpora vivis,

[ocr errors]

Componens manibusque manus, atque oribus ora,
'Tormenti genus; et sanie taboque fluentes
'Complexu in misero longa sic morte necabat.
'At fessi tandem cives infanda furentem

490 "

• Armati circumsistunt ipsumque domumque : 'Obtruncant socios, ignem ad fastigia jactant. 'Ille inter cædes Rutulorum elapsus in agros Confugere, et Turni defendier hospitis armis. 'Ergo omnis furiis surrexit Etruria justis: 495 Regem ad supplicium præsenti Marte reposcunt. 'His ego te, Ænea, ductorem millibus addam. Toto namque fremunt condensæ littore puppes: 'Signaque ferre jubent; retinet longævus haruspex Fata canens: "O Mæoniæ delecta juventus, 500 "Flos veterum virtusque virûm, quos justus in hostem "Fert dolor, et merita accendit Mezentius ira; "Nulli fas Italo tantam subjungere gentem: "Externos optate duces." Tum Etrusca resedit 'Hoc acies campo, monitis exterrita divôm.

[ocr errors]

505 Ipse oratores ad me regnique coronam

'Cum sceptro misit, mandatque insignia Tarcho, Succedam castris, Tyrrhenaque regna capessam. 'Sed mihi tarda gelu sæclisque effæta senectus 'Invidet imperium, seræque ad fortia vires. 510 Natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella 'Hinc partem patriæ traheret. Tu, cujus et annis 'Et generi fata indulgent, quem numina poscunt, Ingredere, o Teucrûm atque Italûm fortissime ductor. 'Hunc tibi præterea, spes et solatia nostri, 515 Pallanta adjungam: sub te tolerare magistro 'Militiam et grave Martis opus, tua cernere facta 'Adsuescat, primis et te miretur ab annis.

498. Aruspex Tuscus: Vid. Bentleii Phil. Lips. 52.-Liv. Aruspices ex Etruriâ acciti. Cf. Geo ii. 193.

506. Insignia] Cf. Dionys. iii. 61. ubi Etrusci, L. Tarquinio Prisco se dedentes, mittunt ei σύμβολα τῆς ἡγεμονίας, οἷς ἐκόσμουν αὐτοὶ τοὺς σφετέρους βασιλίας και μίζοντες στεφανόν τε χρύσιον, καὶ θρόνον ἐλε φάντινον, καὶ σκῆπτρον ἀετὸν ἔχον ἐπὶ τῆς κεφαλῆς, χιτῶνά τε πορφυροῦν χρυσόσημον, καὶ περιβόλαιον πορφυρούν ποικίλον, οἷα Λυδῶν

τι καὶ Περσῶν ἐφόρουν οἱ βασιλεῖς. κ. τ. λ.

Tarchon, nomen est inter historias Etruscas notum. V. c. cf. Strab. p. 219. ἐλθὼν δὲ ἐκ Λυδίας ὁ Τυῤῥηνὸς, τὴν χώραν ἀφ' ἑαυτοῦ Τυῤῥηνίαν ἐκάλεσε, καὶ δώδεκα πόλεις ἔκτισεν, οἰκιστὴν ἐπιστήσας Τάρκωνα, ἀφ' οὗ Ταρκυνία ἡ πόλις· ὃν, διὰ τὴν ἐκ παί δος συνέσιν, πολιὸν γεγενῆσθαι μυθεύουσι.

516. Martis opus] Hom. μiya gyor "Αρηος.

'Arcadas huic equites bis centum, robora pubis 'Lecta, dabo; totidemque suo tibi nomine Pallas.' 520 Vix ea fatus erat; defixique ora tenebant Eneas Anchisiades et fidus Achates,

Multaque dura suo tristi cum corde putabant;
Ni signum cœlo Cytherea dedisset aperto.
Namque improviso vibratus ab æthere fulgor
525 Cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente,
Tyrrhenusque tubæ mugire per æthera clangor.
Suspiciunt iterum atque iterum fragor increpat ingens.
Arma inter nubem, cœli in regione serena,
Per sudum rutilare vident, et pulsa tonare.
530 Obstupuere animis alii, sed Troïus heros
Agnovit sonitum et divæ promissa parentis.

Tum memorat: Ne vero, hospes, ne quære profecto,
Quem casum portenta ferant. Ego poscor Olympo.
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,

535 Si bellum ingrueret; Volcaniaque arma per auras
'Laturam auxilio.

'Heu quantæ miseris cædes Laurentibus instant!

[ocr errors]

Quas pœnas mihi, Turne, dabis! Quam multa sub undas
Scuta virum galeasque et fortia corpora volves,

540 Thybri pater! Poscant acies, et fœdera rumpant.'
Hæc ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto;
Et primum Herculeis sopitas ignibus aras
Excitat, hesternumque Larem parvosque Penates
Lætus adit; mactant lectas de more bidentes
545 Evandrus pariter, pariter Trojana juventus.

Post hinc ad naves graditur, sociosque revisit:
Quorum de numero, qui sese in bella sequantur,
Præstantes virtute legit; pars cætera prona
Fertur aqua, segnisque secundo defluit amni,
550 Nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.
Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;
Ducunt exsortem Æneæ; quem fulva leonis
Pellis obit totum, præfulgens unguibus aureis.
Fama volat parvam subito volgata per urbem,
555 Ocius ire equites Tyrrheni ad limina regis.
Vota metu duplicant matres, propiusque periclo

522. Suo-cum corde] Ennius: Tum cum corde suo Divom pater atque hominum rex Effatur

526. Tyrrhenusque tube-clangor] Soph. in Ajace: Χαλκοστόμου κώδωνος ὡς Τυρσηνικῆς.

529. Sudum, proprie tempori pluvioso opponitur; ita Geo. iv. 77. Ver nacti sudum; et Cic. Fam. xvi. 18. Horolo

gium mittam et libros, si erit sudum.

534 Hoc signum] Ita Achilles, Il. . 189. Μήτηρ δ' ού με φίλη πρίν γ' εἴα θωρήσε σεσθαι, Πρίν γ' αὐτὴν ἐλθοῦσαν ἐν ὀφθαλμοῖ σιν ἴδωμαι. Στεῦτο γὰρ Ηφαίστειο πάρ οἰσέμεν ἔντεα καλά.

550. Ascanio] Scilicet qui in castris sub Tiberis ostia remanserat. cf. vii. 158. seqq.

« AnteriorContinuar »