Imagens das páginas
PDF
ePub

Primorum manus ad portas juvenumque senumque 310 Prosequitur votis. Nec non et pulcher Iülus, Ante annos animumque gerens curamque virilem, Multa patri portanda dabat mandata; sed auræ Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant.

Egressi superant fossas, noctisque per umbram 315 Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri Exitio. Passim somno vinoque per herbam Corpora fusa vident, arrectos littore currus, Inter lora rotasque viros, simul arma, jacere, Vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus: 320 Euryale, audendum dextra. Nunc ipsa vocat res. "Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis A tergo possit, custodi, et consule longe.

'Hæc ego vasta dabo, et lato te limite ducam.' Sic memorat, vocemque premit; simul ense superbum 325 Rhamnetem aggreditur, qui forte tapetibus altis Exstructus toto proflabat pectore somnum; Rex idem, et regi Turno gratissimus augur: Sed non augurio potuit depellere pestem. Tres juxta famulos temere inter tela jacentes, 330 Armigerumque Remi premit, aurigamque sub ipsis Nactus equis; ferroque secat pendentia colla; Tum caput ipsi aufert domino, truncuinque relinquit Sanguine singultantem: atro tepefacta cruore Terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque, 335 Et juvenem Sarranum, illa qui plurima nocte Luserat, insignis facie, multoque jacebat Membra deo victus: felix, si protenus illum Equâsset nocti ludum, in lucemque tulisset. Impastus ceu plena leo per ovilia turbans;

340 Suadet enim vesana fames; manditque trahitque Molle pecus mutumque metu: fremit ore cruento. Nec minor Euryali cædes. Incensus et ipse

311. Ante annos] Pind. Pyth. v. 146. κρέσσονα μὲν ἁλικίας νόον φέρβεται γλῶσσαν το θάρσος τι τανύπτερος ἐν ὄρνιξιν αἰετὸς ἔπ

λιτο

Compara Eschyli Parthenopæum, in ἑπτὰ ἐπὶ Θ.

312. Sed aura] Catullus: Quæ cuncta aërii discerpunt irrita venti.

314. Egressi] Il. x'. 469. Tà di ßárny προτέρω, διά τ' ἔντεα καὶ μέλαν αἷμα· Αἶψα δ ̓ ἐπὶ Θρηκῶν ἀνδρῶν τέλος ἕξον ἰόντες· Οἱ δ' εἶδον καμάτῳ ἀδδηκότες· ἔντεα δέ σφιν Καλὰ παρ' αὐτοῖσιν χθονὶ κέκλιτο, εὖ κατὰ κόσμον, Τριστοιχεί· παρὰ δέ σφιν ἑκάστῳ δίζυγες ἵπε ποιΚτεῖνι δ' ἐπιστροφάδην· τῶν δὲ στό

νος ὤρνυτ ̓ ἀεικὴς ̓́Αορι θεινομένων· ἐρυθαίνετο δ' αἵματι γαῖα. Ως δὲ λέων μήλοισιν ἀσημάντοισιν ἐπελθὼν, Αἴγεσιν, ἢ ὁΐεσσι, κακὰ φρονέων ἐνορούση. Ως μὲν Θρήικας ἄνδρας ἐπῴχετο Τυδέος υἱὸς, Οφρα δυώδεκ' ἔπεφην ἀτὰρ πολύμητις Οδυσσεύς-κ. τ. λ.

Tenendum est utique (id quod jam sæpius monuimus) per totum hoc Episodium ad Tygríav illam Homericam Virgilium respexisse.

328. Sed non] Apoll. ii. 816.—"Eve" ἤλασε μοῖρα ιδμονα μαντοσύνῃσι κεκάσμενον ἀλλά οὔτι Μαντοσύναι ἐσάωσαν· ἐπεὶ

χρεὼ ἦγε δαμῆναι. V. et Æn. vii. 756. 339. seqq. Cf. Æn. x. 723.

Perfurit; ac multam in medio sine nomine plebem, Fadumque, Herbesumque subit, Rhotumque, Abarimque, 345 Ignaros; Rhotum vigilantem, et cuncta videntem ; Sed magnum metuens se post cratera tegebat: Pectore in adverso totum cui comminus ensem Condidit assurgenti, et multa morte recepit. Purpuream vomit ille animam, et cum sanguine mixta 350 Vina refert moriens: hic furto fervidus instat. Jamque ad Messapi socios tendebat; ubi ignem Deficere extremum, et religatos rite videbat Carpere gramen equos: breviter cum talia Nisus (Sensit enim nimia cæde atque cupidine ferri), 355 Absistamus, ait: nam lux inimica propinquat. 'Pœnarum exhaustum satis est; via facta per hostes.' Multa virûm solido argento perfecta relinquunt Armaque, craterasque simul, pulchrosque tapetas. Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis 360 Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim Quæ mittit dona, hospitio quum jungeret absens, Cædicus; ille suo moriens dat habere nepoti; Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti;

Hæc rapit, atque humeris nequidquam fortibus aptat.
365 Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram
Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt.
Interea præmissi equites ex urbe Latina,
Cetera dum legio campis instructa moratur,
Ibant, et Turno regis responsa ferebant,
370 Tercentum, scutati omnes, Volscente magistro.
Jamque propinquabant castris, murosque subibant,
Cum procul hos lævo flectentes limite cernunt;
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
Prodidit immemorem, radiisque adversa refulsit.

[ocr errors]

375 Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volscens:
State, viri; quæ caussa viæ ? quive estis in armis?
'Quove tenetis iter?' Nihil illi tendere contra ;

Sed celerare fugam in silvas, et fidere nocti.
Objiciunt equites sese ad divortia nota

380 Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant. Silva fuit, late dumis atque ilice nigra

Horrida, quam densi complerant undique sentes;
Rara per occultos lucebat semita calles.
Euryalum tenebræ ramorum onerosaque præda
385 Impediunt, fallitque timor regione viarum.

Nisus abit: jamque imprudens evaserat hostes,
Atque lacus; qui post Albæ de nomine dicti

387. Atque lacus] Heyn. Vulgo locos: f. Ad lucos.

Albani; tum rex stabula alta Latinus habebat.
Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum:

6

390 Euryale, infelix qua te regione reliqui?

[ocr errors]

Quave sequar?' Rursus perplexum iter omne revolvens Fallacis silvæ, simul et vestigia retro

Observata legit, dumisque silentibus errat.

Audit equos, audit strepitus et signa sequentum. 395 Nec longum in medio tempus; quum clamor ad aures Pervenit, ac videt Euryalum: quem jam manus omnis Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, Oppressum rapit et conantem plurima frustra. Quid faciat? qua vi juvenem, quibus audeat armis 400 Eripere? an sese medios moriturus in enses Inferat, et pulchram properet per volnera mortem ? Ocius adducto torquens hastile lacerto, Suspiciens altam Lunam, sic voce precatur: 'Tu, dea, tu præsens nostro succurre labori, 'Astrorum decus, et nemorum Latonia custos; 'Si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris 'Dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi,

405

Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi: 'Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras.' 410 Dixerat: et toto connixus corpore ferrum

Conjicit. Hasta volans noctis diverberat umbras,
Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique
Frangitur, ac fisso transit præcordia ligno.
Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen
415 Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat.
Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem
Ecce aliud summa telum librabat ab aure;
Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque
Stridens, trajectoque hæsit tepefacta cerebro.
420 Sævit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam
Auctorem, nec quo se ardens immittere possit.

[ocr errors]

Tu tamen interea calido mihi sanguine pœnas 'Persolves amborum,' inquit; simul ense recluso Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens 425 Conclamat Nisus; nec se celare tenebris

406. Si qua] II. a'. 37. Kašší μsu, 'Agγυρότοξ, ὃς Χρύσην ἀμφιβέβηκας, Κιλλών τε ζαβίην, Τενέδοιό τε ἔφι ανάσσεις, Σμινθεῦ· εἴ ποτέ τοι χαρίεντ' ἐπὶ νηὸν ἔρεψα, Η εἴ δή ποτέ τοι κατὰ πίονα μηρί ̓ ἴκρα Ταύρων ἠδ ̓ αἰγῶν· τόδε μοι κρήηνον έλδωρ.

414. Vomens] Lucr. ii. 354. Sanguinis exspirans calidum de pectore flumen. 415. Singultibus] Cf. Geo. iii. 506. 416. Diversi] Pacuv. in Medea: Di

versi circumspicimus; horror percipit.

418. it hasta] II. . 502.- Báλe δουρὶ Κόρσην, ἡ δ ̓ ἑτέροιο διὰ κροτάφοιο πέρησεν Αἰχμή χαλκείη

419. Tepefacta] Il. x'. 333. Hãy ♪ ὑπεθερμάνθη ξίφος αἵματι

422. Tu tamen] Ennius: Nec pol homo quisquam faciet impune animatus Hoc, nisi tu: nam mef calido das sanguine pœnas.

Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem :

[ocr errors]

Me, me, (adsum, qui feci), in me convertite ferrum, O Rutuli! mea fraus omnis; nihil iste nec ausus, 'Nec potuit: cœlum hoc et conscia sidera testor. 430 Tantum infelicem nimium dilexit amicum.' Talia dicta dabat: sed viribus ensis adactus Transabiit costas, et candida pectora rumpit. Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus It cruor, inque humeros cervix collapsa recumbit: 435 Purpureus veluti cum flos, succisus aratro, Languescit moriens; lassove papavera collo Demisere caput, pluvia cum forte gravantur. At Nisus ruit in medios, solumque per omnes Volscentem petit; in solo Volscente moratur. 440 Quem circum glomerati hostes, hinc comminus atque hinc Proturbant. Instat non secius, ac rotat ensem Fulmineum; donec Rutuli clamantis in ore Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti. Tum super exanimem sese projecit amicum 445 Confossus, placidaque ibi demum morte quievit. Fortunati ambo! si quid me carmina possunt, Nulla dies umquam memori vos eximet ævo: Dum domus Æneæ Capitoli immobile saxum Accolet, imperiumque Pater Romanus habebit. 450 Victores præda Rutuli spoliisque potiti,

Volscentem exanimum flentes in castra ferebant. Nec minor in castris luctus, Rhamnete reperto Exsangui, et primis una tot cæde peremtis, Sarranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa 455 Corpora, seminecesque viros, tepidaque recentem Cæde locum, et plenos spumanti sanguine rivos. Agnoscunt spolia inter se, galeamque nitentem Messapi, et multo phaleras sudore receptas.

435. Veluti cum flos] Catull. xi.Cecidit, velut prati Ultimi flos, prætereunte postquam Tactus aratro est.

Cf. ejusdem lxii. 39.

436. Papavera] Il. e'. 306. Mńxwv d ὡς ἑτέρωσε κάρη βάλεν, ἥτ' ἐνὶ κήπῳ Καρτῷ βριθομένη νοτιῇσί τε εἰαρινῇσιν· Ως ετέ ρωσ' ήμυσε κάρη πήληκι βαρυνθίν.

Cf. Apollon. iii. 1399.

448. Immobile] Tarquinius, Capitolium in monte Tarpeio exstructurus, primum exaugurare fana sacellaque statuit, quæ aliquot ibi-inaugurata fuerant.-Sed, cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non addixere. Id omen auguriumque ita acceptum est; non mo

tam Termini sedem, unumque eum Deorum non evocatum sacratis sibi finibus, firma stabiliaque cuncta portendere. Hoc perpetuitatis auspicio accepto, &c. v. Liv. i. 55.

449. Pater Romanus est Jupiter Capitolinus; Propert. iv. 1. Tarpeiusque Pater nuda de rupe tonabat.

452. Nec minor] Il. x'. 519.—'o d' ἐξ ὕπνου ἀνορούσας, Ὡς ἴδε χῶρον ἐρῆμον, ὅθ ̓ ἔστασαν ὠκέες ἵπποι, Ανδρας τ' άσπαίροντας ἐν ἀργαλέησι φονῆσιν, "Ωιμωξέν τ' ἄρ ̓ ἔπειτα, φίλον τ' ὀνόμηνεν ἑταῖρον. Τρώων δὲ κλαγγή σε καὶ ἄσπετος ώρτο κυδοιμὸς Θυνόντων ἄμυδις· θηεῦντο δὲ μέρμερα ἔργα, Ουσ ̓ ἄνδρες ῥίξαντες ἔβαν κοίλας ἐπὶ νῆας.

Et jam prima novo spargebat lumine terras 460 Tithoni croceum linquens Aurora cubile: Jam sole infuso, jam rebus luce retectis, Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse, Suscitat; æratasque acies in prælia cogit,

Quisque suos, variisque acuunt rumoribus iras.
465 Quin ipsa arrectis (visu miserabile) in hastis
Præfigunt capita, et multo clamore sequuntur,
Euryali et Nisi.

Æneadæ duri murorum in parte sinistra
Opposuere aciem (nam dextera cingitur amni),
470 Ingentesque tenent fossas, et turribus altis
Stant mæsti: simul ora virûm præfixa movebant,
Nota nimis miseris, atroque fluentia tabo.
Interea pavidam volitans pennata per urbem
Nuntia Fama ruit, matrisque allabitur aures
475 Euryali. At subitus miseræ calor ossa reliquit.
Excussi manibus radii, revolutaque pensa.
Evolat infelix, et, fœmineo ululatu,

Scissa comam, muros amens atque agmina cursu
Prima petit: non illa virûm, non illa pericli,

480 Telorumque memor; cœlum dehinc questibus implet:
'Hunc ego te, Euryale, adspicio? tune, illa senectæ
Sera meæ requies, potuisti linquere solam,
Crudelis? nec te, sub tanta pericula missum,

'Affari extremum miseræ data copia matri?

[ocr errors]

485 Heu, terra ignota canibus date præda Latinis
'Alitibusque jaces! nec te tua funera mater
Produxi, pressive oculos, aut vulnera lavi,

'Veste tegens; tibi quam noctes festina diesque
'Urgebam, et tela curas solabar aniles.

490 Quo sequar? aut quæ nunc artus, avolsaque membra,

473. Urbem, v. supra vs. 8.

476. Excussi manibus] Quintil. vi. 2. Est vágya, quæ non tam dicere videtur, quam ostendere; et affectus non aliter, quam si rebus ipsis intersimus, sequentur. Annon ex his φαντασίαις illa sunt; Excussi manibus radii, &c.

Cf. vero Priami, atque Hecubæ, et præsertim Andromaches luctus in Il. x'. Paraverat Andromache in conjugis reditum λούτρα, et— ἱστὸν ὕφαινε, μυχῷ δόμου ὑψηλοῖο,Κωκυτοῦ δ ̓ ἤκουσε καὶ οἰμωγῆς ἀπὸ πύργου, Τῆς δ ̓ ἐλελίχθη γυῖα, χαμαὶ δὲ οἱ ἔκπεσε κερκίς —Dein,μεγάροιο διέσσυ το, μαινάδι ἴση, Παλλομένη κραδίην ἅμα δ ̓ ἀμφίπολοι κιόν αὐτῇ. Αὐτὰρ ἐπεὶ πύργον τε καὶ ἀνδρῶν ἕξεν όμιλον, Εστη παπτήνας' ἐπὶ τείχει τὸν δ ̓ ἐνόησεν Ελκόμενον πρόσθεν πό

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »