Imagens das páginas
PDF
ePub
[ocr errors]

Et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te,
Nate, refers? hoc sum terraque marique secuta ?
Figite me, si qua est pietas; in me omnia tela

• Conjicite, o Rutuli; me primam absumite ferro:
495 Aut tu, magne pater divôm, miserere, tuoque
'Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo:

[ocr errors]

Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.'
Hoc fletu concussi animi, mæstusque per omnes
It gemitus; torpent infractæ ad prælia vires.
500 Illam incendentem luctus Idæus et Actor,
Ilionei monitu et multum lacrimantis Iüli,
Corripiunt, interque manus sub tecta reponunt.
At tuba terribilem sonitum procul ære canoro
Increpuit. Sequitur clamor, cœlumque remugit.
505 Accelerant acta pariter testudine Volsci;

Et fossas implere parant, ac vellere vallum.
Quærunt pars aditum, et scalis adscendere muros,
Qua rara est acies, interlucetque corona

Non tam spissa viris. Telorum effundere contra 510 Omne genus Teucri, ac duris detrudere contis, Assueti longo muros defendere bello.

Saxa quoque infesto volvebant pondere, si qua
Possent tectam aciem perrumpere: quum tamen omnes
Ferre juvat subter densa testudine casus.

515 Nec jam sufficiunt. Nam, qua globus imminet ingens,
Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque :
Quæ stravit Rutulos late, armorumque resolvit
Tegmina. Nec curant cæco contendere Marte
Amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo
520 Missilibus certant.

525

Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam
Pinum, et fumiferos infert Mezentius ignes;
At Messapus equûm domitor, Neptunia proles,
Rescindit vallum, et scalas in moenia poscit.

Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti;
Quas ibi tunc ferro strages, quæ funera Turnus
Ediderit: quem quisque virûm demiserit Orco:

503. At tuba] Notum Ennii, At tuba terribili sonitu taratantara dixit.

505. Testudo, ovvácioμos: cf. Æn. ii. 441. Hinc mox, cæco Marte.-Vallum est agger sudibus munitus.

512. Sara quoque] Hom. in ruxoμaχία, Π. μ'. 154. Οἱ δ' ἄρα χερμαδίοισιν, ἐνδμήτων ἀπὸ πύργων, Βάλλον, ἀμυνόμενοι σφῶν τ' αὐτῶν, καὶ κλισιάων, Νηῶν τ' ὠκυ πόρων νιφάδες δ ̓ ὡς πίπτον ἔραζε, "Ας τ' ἄνε μας ζωής, νίφια σκιόεντα δονήσας, Ταρφειὰς

κατέχευεν ἐπὶ χθονὶ πουλυβοτείρη· Ως τῶν ἐκ χειρῶν βίλε ἔῤῥεον, ἠμὶν ̓Αχαιῶν, Ηδὲ καὶ ἐκ Τρώων· κόρυθες δ ̓ ἀμφ' αὖον αΰτευν, Βαλλόμεναι μυλάκεσσι, καὶ ἀσπίδες εμφα λόισσαι.

525. Per totum hunc locum cf. Homeri Tuxpaxiav, I. '. Modestius tamen ille, vs. 176. ̓Αργαλέον δέ με ταῦτα, θεὸν ὡς, πάντ ̓ ἀγορεῦσαι· Πάντη γὰρ περὶ τεῖχος ορώρει θεσπιδαὶς πῦρ Λάινον.—κ. τ. λ.

530

Et mecum ingentes oras evolvite belli.
[Et meministis enim, divæ, et memorare potestis.]
Turris erat vasto suspectu, et pontibus altis,
Opportuna loco: summis quam viribus omnes
Expugnare Itali, summaque evertere opum vi
Certabant: Troës contra defendere saxis,

Perque cavas densi tela intorquere fenestras.
535 Princeps ardentem conjecit lampada Turnus,
Et flammam affixit lateri; quæ plurima vento
Corripuit tabulas, et postibus hæsit adesis.

Turbati trepidare intus, frustraque malorum
Velle fugam. Dum se glomerant, retroque residunt
540 In partem, quæ peste caret: tum pondere turris
Procubuit subito, et cœlum tonat omne fragore.
Semineces ad terram, immani mole secuta,
Confixique suis telis, et pectora duro

Transfossi ligno, veniunt. Vix unus Helenor,
545 Et Lycus elapsi: quorum primævus Helenor,
Mæonio regi quem serva Licymnia furtim
Sustulerat, vetitisque ad Trojam miserat armis,
Ense levis nudo, parmaque inglorius alba..
Isque ubi se Turni media inter millia vidit,
550 Hinc acies, atque hinc acies adstare Latinas;
Ut fera, quæ, densa venantum sæpta corona,
Contra tela furit, seseque haud nescia morti
Injicit, et saltu supra venabula fertur;

Haud aliter juvenis medios moriturus in hostes 555 Irruit; et, qua tela videt densissima, tendit. At pedibus longe melior Lycus inter et hostes, Inter et arma, fuga muros tenet, altaque certat Prendere tecta manu, sociûmque attingere dextras. Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus, 560 Increpat his victor: Nostrasne evadere, demens, 'Sperâsti te posse manus?' simul arripit ipsum Pendentem, et magna muri cum parte revellit: Qualis, ubi aut leporem, aut candenti corpore cycnum,

528. Versus Ennianus: Qui potis ingenteis oras evolvere belli.

529. Vs. est e vii. 645. hic inculcatus. 532. Opum vi] Ennius: Romanei scalis summa nituntur opum vei.

539. Residunt] Lucr. ii. 283.-Refrænatur, retroque residit.

548. Parma alba] Cf. xi. 711. 551. Ut fera] II. μé'. 41. 'Nos d' örav iv τι κύνεσσι καὶ ἀνδράσι θηρευτῇσι Κάπριος ἠὲ λέων στρέφεται, σθένει βλεμεαίνων· Οἱ δέ τι πυργηδὸν σφέας αὐτοὺς ἀρτύναντες, ̓Αντίοι

μον

ἵστανται, καὶ ἀκοντίζουσι θαμειὰς Αἰχμὰς ἐκ
χειρῶν· τοῦ δ ̓ οὔποτε κυδάλιμον κῆς Ταρβεί,
οὐδὲ φοβεῖται, ἀγηνορίη δὲ
ἔκτα· Ταρφία
τε στρέφεται, στίχας ἀνδρῶν πειρητίζων· Ος-
πη τ' ἰθύσει, τῇ τ ̓ εἴκουσι στίχες ἀνδρῶν· Ως
Εκτωρ—κ. τ. λ.

Cf. Æn. xii. 4.

563. Qualis ubi] II. x. 308. Oiμnowv dè ἀλεὶς, ὥστ' αἱετὸς ὑψιπετήεις, Ὃς τ' εἶσιν πε δίονδε διὰ νεφέων ἐρεβεννῶν, Αρπάξων ἢ ἄρν ἀμαλὴν, ἢ πτῶκα λαγωόν. 11. ρ. 673. Ως ἄρα φωνήσας ἀπέβη ξανθός Μενέλαος, Πάν

Sustulit alta petens pedibus Jovis armiger uncis: 565 Quæsitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor Tollitur. Invadunt, et fossas aggere complent : Ardentes tædas alii ad fastigia jactant.

Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis 570 Lucetium, portæ subeuntem, ignesque ferentem; Emathiona Liger, Corynæum sternit Asylas: Hic jaculo bonus, hic longe fallente sagitta ; Ortygium Cæneus, victorem Cænea Turnus; Turnus Itym, Cloniumque, Dioxippum, Promolumque, 575 Et Sagarim, et summis stantem pro turribus Idan; Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Temillæ Strinxerat: ille manum projecto tegmine demens. Ad volnus tulit: ergo alis allapsa sagitta,

Et lævo affixa est lateri manus, abditaque intus
580 Spiramenta animæ letali volnere rumpit.
Stabat in egregiis Arcentis filius armis;

Pictus acu chlamydem, et ferrugine clarus Hibera,
Insignis facie, genitor quem miserat Arcens,
Eductum Matris luco, Symæthia circum

585 Flumina: pinguis ubi et placabilis ara Palici.
Stridentem fundam, positis Mezentius hastis,
Ipse ter adducta circum caput egit habena;
Et media adversi liquefacto tempora plumbo
Diffidit, ac multa porrectum extendit arena.
590 Tum primum bello celerem intendisse sagittam
Dicitur, ante feras solitus terrere fugaces,
Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum,
Cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem
Germanam nuper thalamo sociatus habebat.

τοτε παπταίνων, ὥστ ̓ αἰετὸς, ὃν ῥά τε φασὶν Οξύτατον δέρκεσθαι ὑπουρανίων πετεηνῶν, ν τε καὶ ὑψόθ' ἰόντα πόδας ταχὺς οὐκ ἔλαβε πτών, Θάμνῳ ὑπ ̓ ἀμφικόμῳ κατακείμενος" ἀλλά τ' ἐπ' αὐτῷ Ἔσσυτο, καί τέ μιν ὦκα λαβὼν ἐξείλετο θυμόν.

564. Jovis armiger] V. ad Æu. i. 393. et 394.

584. Matris] Vulgo Martis. At de Marte apud Siculos nihil aliunde constat. Mater igitur est aut Ceres Ennæa (Márng

Kógn); aut Nympha, Arcentis uxor; aut denique Thalia, Palicorum Mater.Symathus, Eupatos, Siciliæ fl.

585. Palici, ośμvos Пaλína, fratres gemelli, Jovis et Ætnæ, vel (ut quidam tradunt) Thalia Nymphæ Siculæ filii, vetustissima Siculorum religione consecrati sunt.-Diodor. xi. 89. Mulshoyoürs

δὲ τὸ τῶν θεῶν τούτων τέμενος διαφέρειν τῶν ἄλλων ἀρχαιότητι καὶ σεβασμῷ, πολλῶν ἐν αὐτῷ παραδόξων γεγενημένων· πρῶτον μὲν γὰρ κρατήρες εἰσὶ, σπινθῆρας ἀναβάλλοντες, x. . . V. et Cluverii Sicil. Ant. 2. et Macrob. v. 19.

Servius: Hi primo humanis hostiis placabantur, postea quibusdam sacris mitigati sunt, et eorum immutata sacrificia; inde ergo placabilis ara. Palicos nauticos deos Varro appellat.-Sed incertum, e qua recondita historia Arcentem istum Virgilius induxerit.

588. Liquefacto-plumbo] Quidam illud intelligi volunt, quod dixit Lucretius, vi. 176.- -Omnia motu Percalefacta vides ardescere: plumbea vero Glans etiam longo cursu volvenda liquescit.

595 Is primam ante aciem digna atque indigna relatu Vociferans, tumidusque novo præcordia regno Ibat, et ingentem sese clamore ferebat:

'Non pudet obsidione iterum valloque teneri, • Bis capti Phryges, et Marti prætendere muros ? 600 F En, qui nostra sibi bello connubia poscunt ! • Quis deus Italiam, quæ vos dementia adegit? • Non hic Atridæ, nec fandi fictor Ulixes. 'Durum ab stirpe genus, natos ad flumina primum • Deferimus, savoque gelu duramus et undis; 605 ' Venatu invigilant pueri, silvasque fatigant; 'Flectere ludus equos, et spicula tendere cornu. At patiens operum parvoque assueta juventus • Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello. 'Omne ævum ferro teritur, versaque juvencûm Terga fatigamus hasta: nec tarda senectus

610

• Debilitat vires animi, mutatque vigorem. 'Canitiem galea premimus; semperque recentes • Comportare juvat prædas, et vivere rapto. 'Vobis picta croco et fulgenti murice vestis; 615 4 Desidiæ cordi; juvat indulgere choreis ;

• Et tunicæ manicas, et habent redimicula mitra. "O vere Phrygiæ, neque enim Phryges, ite per alta Dindyma; ubi assuetis biforem dat tibia cantum. Tympana vos buxusque vocant Berecyntia Matris 620 Idææ. Sinite arma viris, et cedite ferro.' Talia jactantem dictis, ac dira canentem, Non tulit Ascanius; nervoque obversus equino Intendit telum, diversaque brachia ducens

603. et seqq. Cf. Geo. ii. 167. et seqq. Æn. v. 730.

Natos ad flumina] Aristot. Polit. vii. 17. Συμφέρει δὲ εὐθὺς καὶ πρὸς τὰ ψύχη συνιθία ζειν ἐκ μικρῶν παίδων· τοῦτο γὰρ καὶ πρὸς ὑγίειαν καὶ πρὸς πολεμίκας πράξεις εύχρη στότατον. διὸ παρὰ πολλοῖς ἐστι τῶν βαρβάρων ἔθος, τοῖς μὲν εἰς ποταμὸν ἀποβάπτειν τὰ γιγνόμενα ψυχρόν, τοῖς δὲ σκέπασμα μια κρὸν ἀμπισχεῖν· οἷον Κελτοῖς, πάντα γὰρ ὅτα δυνατὸν ἐθίζειν, εὐθὺς ἀρχομένους βέλτιον μὲν ἐθίζειν· ἐα προσαγωγῆς δ' ἐθίζειν.

614. Picta croco] Eurip. Phoeniss. 15oo. ubi Antigone, Στολίδα κροκόεσσαν ἀνεῖσα τρυφᾶς—

615. Juvat indulgere] Priamus de filiis suis, Il. ω'. 260.—Τὰ δ' ἐλέγχια πάντα λέλειπται, Ψεύσται τ', ὀρχησταί τι, χοροςτυπίησιν ἄριστοι.

Et de se Phæaces, Od. θ'. 246. Οὐ γὰρ πυγμάχοι εἰμὶν ἀμύμονες, οὐδὲ παλαισταὶ, ̓Αλλὰ ποσὶ κραιπνῶς δέομεν, καὶ νηυσὶν ἄρι

στοι. Αἰεὶ δ ̓ ἡμῖν δαίς τε φίλη, κιθαρίς τε, χοροί τι, Είματά τ ̓ ἐξημοιβὰ, λοετρά τε θερμὰ, καὶ εὐναί.

616. Mitra] V. ad Æn. iv. 216.

617. Ο vere] Ι. β'. 235. 'Ω πέπονες, κάκ' ἐλέγχι, Αχαιίδες, οὐκ ἔτ ̓ ̓Αχαιοί.

619. Berecyntia] Vid. ad. 82. supra.

622. Nervoque] Pandarus, Il. δ'. 116. Αὐτὰρ ὁ σύλα πῶμα φαρέτρης· ἐκ δ ̓ ἵλετ ̓ τὸν ̓Αβλητα, πτερόεντα, μελαινῶν ἵρμ ̓ ὀδυνάων Αἶψα δ' ἐπὶ νευρῇ κατεκόσμει πικρὸν ὀϊστόν, Εὔχετο δ' Απόλλων Λυκηγενία κλυτοτόξω, ̓Αρνῶν πρωτογόνων ῥέξειν κλειτὴν ἑκατόμβην, Οἴκαδε νοστήσας ἱερᾶς εἰς ἄστυ Ζελείης· "Ελκε δ' ὁμοῦ γλυφίδας τε λαβὼν, καὶ νεῦρα βόεια· Νευρὴν μὲν μαζῷ πέλασεν, τόξῳ δὲ σίδηρον Αὐτὰς ἐπειδὴ κυκλοτερὲς μέγα τόξον ἔτενς, Λίγξε βιός, νευρὴ δὲ μέγ' ἔαχεν, ἄλτο δ ̓ ὀιστὸς Οξυβελής, καθ' όμιλον ἐπιπτέσθαι μενεαίνων. Cf. et Apollon. iii. 275. seqq.

623. Diversa] Apollon. 1. c. άμφοτέρη σε διασχόμενος παλάμησιν,

[ocr errors]

Constitit, ante Jovem supplex per vota precatus: 625 Jupiter omnipotens, audacibus annue cœptis. 'Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona,

[ocr errors]

Et statuam ante aras aurata fronte juvencum Candentem, pariterque caput cum matre ferentem, Jam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.' 630 Audiit et cœli Genitor de parte serena

Intonuit lævum: sonat una fatifer arcus. Effugit horrendum stridens adducta sagitta: Perque caput Remuli venit, et cava tempora ferro Trajicit. I, verbis virtutem illude superbis. 635 Bis capti Phryges hæc Rutulis responsa remittunt.' Hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur, Lætitiaque fremunt, animosque ad sidera tollunt. Ætheria tum forte plaga crinitus Apollo Desuper Ausonias acies urbemque videbat, 640 Nube sedens, atque his victorem affatur Iülum: 'Macte nova virtute, puer; sic itur ad astra, 'Dîs genite, et geniture deos. Jure omnia bella 'Gente sub Assaraci fato ventura resident.

'Nec te Troja capit.' Simul hæc effatus, ab alto 645 Æthere se mittit, spirantes dimovet auras, Ascaniumque petit. Formam tum vertitur oris Antiquum in Buten. Hic Dardanio Anchisæ Armiger ante fuit, fidusque ad limina custos; Tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo 650 Omnia longævo similis, vocemque, coloremque,

626. Dona] Od. y'. 382. Zoi d' av syà ρέξω βοῦν ἤνιν, ευρυμέτωπον, ̓Αδμήτην, ἣν οὔπω ὑπὸ ζυγὸν ἤγαγεν ἀνήρ· Τήν τοι ἐγὼ ῥέξω, χρύσον κέρασι περιχεύα;.

628. Pariter cum matre] Theocritus, ἰσομάτορα ἀμνόν.

631. Intonuit lævum] Ennius: Intonuit lævum bene tempestate serena.

Cf. Æn. ii. 693. et Geo. i. 487. iv. 7. 634. I, verbis] Simile locutionis schema est apud Hom. Il. d. 303. '. 348. de quo Dionys. Hal. ̓Απὸ τοῦ διηγηματικοῦ μετέβαλεν εἰς τὸ μιμητικόν τῷ δὲ μιμητικῷ κινεῖ καὶ ἄγει τὸν ἀκροώμενον. De Hom. Poesi, 8, v. et Quintil. ix. 3. et Longin. 27.

639. Urbem] V. ad vs. 8. supra.

641. Macte virtute, dicitur in laudem ejus qui rem bene et feliciter instituerit; ita tamen, ut ulterioris progressus augurium simul declaretur. Ita Pacuvius: Macte esto virtute, operaque omenque approbo.-Item Liv. ii. 12. ubi Porsenna ad Muc. Scævolam: Juberem macte virtute esse, si pro mea patria ista virtus

staret.

Servius: Est sermo tractus a sacris. Quotiens enim aut tus aut vinum super victimam fundebatur, dicebant, Mactus est taurus vino vel ture; h. e. cumulata est hostia et magis aucta. Et in Pontificalibus sacrificantes dicebant deo, Macte hoc vino inferio esto. (Cf. Caton. R. R. 132. et134.)-Mactus apud veteres etiam mactatus dicebatur, ut Ennius: Livius inde redit magno mactatu' triumpho. 642. Dis genite] Vid. ad Geo. iii. 35, 36.

643. Resident] Cf. Æn. i. 291.

644. Capit] Notum est illud Philippi ad Alexandrum filium, domito ab hoc Bucephalo ; ὦ παῖ, ζήτει σεαυτῷ βασιλείαν ἴσην Μακεδονία γάρ σε οὐ χωρεῖ. Plutarch. in Alexandro.

646. Formam tum] Il. g. 322.—'Aλλ' αὐτὸς ̓Απόλλων Αἰνείαν ὤτρυνε, δίμας Περί φαντι ἐοικώς, Κήρυκ' Ηπυτίδη, ὅς παρὰ πατρὶ γέροντι Κηρύσσων γήρασκε, φίλα φρεσὶ μήδεα εἰδώς.

« AnteriorContinuar »