Imagens das páginas
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum:
Et quid quæque ferat regio, et quid quæque recuset.
Hic segetes, illic veniunt felicius uvæ:

55 Arborei fœtus alibi, atque injussa virescunt

Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua thura Sabæi?
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum?
60 Continuo has leges, æternaque fœdera certis
Imposuit natura locis, quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem:
Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terræ
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni
65 Fortes invertant tauri, glebasque jacentes
Pulverulenta coquat maturis solibus æstas:
At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
Illic, officiant lætis ne frugibus herbæ :
70 Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenai.
Alternis idem tonsas cessare novales,
Et segnem patiere situ durescere campum.
Aut ibi flava seres, mutato sidere, farra,
Unde prius lætum siliqua quassante legumen,
75 Aut tenuis fœtus viciæ, tristisque lupini
Sustuleris fragiles calamos, silvamque sonantem.
Urit enim lini campum seges, urit avenæ:
Urunt Lethæo perfusa papavera somno.
Sed tamen alternis facilis labor: arida tantum
80 Ne saturare fimo pingui pudeat sola; neve
Effotos cinerem immundum jactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fœtibus arva:
Nec nulla interea est inaratæ gratia terræ.
Sæpe etiam steriles incendere profuit agros,
85 Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
Sive inde occultas vires, et pabula terræ

Pinguia concipiunt: sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor:
Seu plures calor ille vias, et cæca relaxat

57. Molles sua thura Sabai] Strabo : Ἡ τῶν Σαβαίων εὐδαιμονεστάτη, μεγίστου ξένους, παρ ̓ οἷς καὶ σμύρνα, καὶ λίβανος, καὶ κιννάμωμον.

58. Chalybes nudi ferrum] Æschyl. Oi σιδηροτέκτονες Χάλυβες.

Virosa castorea] Strabo: "idio xOTOγιὰ τῷ Ποντικῷ τὸ φαρμακώδες. 59. Epirus] Cf. Ġeo. iii. 121.

68. Arcturus Nonis Septemb. exoritur. Columel.

71. Alternis cessare] Varro: Agrum alternis annis relinqui oportet aut paullo levioribus sationibus serere, id est, quæ minus sugunt terram.

14. Unde prius] Cato de R. R. Lupinum, faba, vicia segetem stercorant.

30

32

GEORGICON

solis

90 Spiramenta, novas veniat qua succus in herbas:
Seu durat magis, et venas adstringit hiantes;
Ne tenues pluvia, rapidive potentia
Acrior,

Rursus in obliquum verso

perrumpit aratro,

illum

Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertes,
95 Vimineasque trahit crates, juvat arva: neque
Et qui, proscisso quæ suscitat æquore terga,
Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo:
Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.
Humida solstitia atque hiemes orate serenas,
Agricola: hiberno lætissima pulvere farra,
Lætus ager: nullo tantum se Mysia cultu
ipsa suas mirantur Gargara messes.
Quid dicam, jacto qui semine comminus arva
105 Insequitur, cumulosque ruit male pinguis arenæ ?
Deinde satis fluvium inducit, rivosque sequentes?
Et, quum exustus ager morientibus æstuat herbis,
Ecce supercilio clivosi tramitis undam

100

Jactat, et

Elicit? illa cadens raucum per levia murmur
110 Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
Luxuriem segetum tenera depascit in herba,
Quum primum sulcos æquant sata? quique paludis
Collectum humorem bibula deducit arena?
115 Præsertim incertis si mensibus amnis abundans
Exit, et obducto late tenet omnia limo:

93. Penetrabile frigus] Lucret. Permanat calor argentum, penetraleque frigus.-adurat, cf. Miltoni P. A. ii. 595.

94. et seqq. Multum adeo] Plin. Aratione per transversum iterata, occatio sequitur, ubi res poscit, crate vel rastro. Et sato semine iteratio. Hæc quoque ubi consuetudo patitur, crate dentata, vel tabula aratro adnexa, quod vocant lirare, operiente semina.

95. Neque illum] Callim. H. in Dian. Οὓς δέ κεν εὐμμειδής τι καὶ ἵλαος αὐγάσε σκαι, Κείνοις εὖ μὲν ἄρουρα φέρει στάχυν

96. Flava Ceres] Hom.aven Anμήτηρ.

97. Et qui, proscisso] Varro de R. R. Terram cum primum arant, proscindere appellant: cum iterum, offringere dicunt; quod prima aratione glebæ grandes solent excitari.

100. Humida solstitia] Salmas. in Solin. Antiqui solstitium τὴν τροπὴν θερινὴν proprie vocabant, brumam ray xuμsgivóv. -Seneca: Solstitium in Cancro, bruma in Capricorno conficitur.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Unde cava tepido sudant humore lacunæ.

Nec tamen (hæc quum sint hominumque boumque labores

Versando terram experti) nihil improbus anser,

120 Strymoniæque grues, et amaris intuba fibris,

Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda,
Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
125 Ante Jovem nulli subigebant arva coloni:
Nec signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat; in medium quærebant: ipsaque tellus
Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.

Ille malum virus serpentibus addidit atris,
130 Prædarique lupos jussit, pontumque moveri;
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit :

Ut varias usus meditando extunderet artes
Paullatim, et sulcis frumenti quæreret herbam :
135 Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem. ✦
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas:
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton.
Tum laqueis captare feras, et fallere visco
140 Inventum, et magnos canibus circumdare saltus.
Atque alius latum funda jam verberat amnem,
Alta petens pelagoque alius trabit humida lina.
Tum ferri rigor, atque argutæ lamina serræ:
(Nam primi cuneis scindebant fissile lignum)
145 Tum variæ venere artes: labor omnia vicit
Improbus, et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram
Instituit: quum jam glandes atque arbuta sacræ
Deficerent silvæ, et victum Dodona negaret.
150 Mox et frumentis labor additus: ut mala culmos

125. et seqq. Ante Jovem] Hesiod. Εργ. 111. Οἱ μὲν ἐπὶ Κρόνου ἦσαν, ὅτ' οὐρανῷ ἐμβασίλευεν· Ώστε θεοὶ δ ̓ ἔζωον, ἀκηδέα θυμὲν ἔχοντες, Νόσφιν ἄτερ τε πόνων καὶ διζύος·

ἐσθλὰ δὲ πάντα Τοῖσιν ἔην καρπὸν δ' ἔφερε ζείδωρος άρουρα. Αὐτομάτη πολλόν τε ai &covo-Lucret. v. 931. Nec robustus erat curvi moderator aratri Quisquam, nec scibat ferro molirier arva, Nec nova defodere in terram virgulta, nec altis Arboribus veteres decidere falcibu' ramos. Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat Sponte sua,

satis id placabat pectora donum; Glandiferas inter curabant corpora quercus Plerumque, et quæ nunc hiberno tempore cernis Arbuta pœniceo fieri matura colore, Plurima tum tellus etiam majora ferebat. Multaque præterea novitas tum florida mundi Pabula dia tulit, miseris mortalibus ampla.

136. Almos] Cf. Geo. ij. 451.

138. Pleiadas, Hyadas] Hom. II. . 486. Πληϊάδας θ', Υάδας Ti, τό το σθένος Ωριώνος, Αρκτον θ', ἣν καὶ ἅμαξαν ἐπίκλη σιν καλέουσιν.

D

90 Spiramenta, novas veniat qua succus in herbas :
Seu durat magis, et venas adstringit hiantes;
Ne tenues pluviæ, rapidive potentia solis
Acrior, aut Boreæ penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertes,
95 Vimineasque trahit crates, juvat arva: neque illum
Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo:
Et qui, proscisso quæ suscitat æquore terga,
Rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.
Humida solstitia atque hiemes orate serenas,
Agricolæ hiberno lætissima pulvere farra,
Lætus ager: nullo tantum se Mysia cultu
Jactat, et ipsa suas mirantur Gargara messes.
Quid dicam, jacto qui semine comminus arva
105 Insequitur, cumulosque ruit male pinguis arenæ ?
Deinde satis fluvium inducit, rivosque sequentes?
Et, quum exustus ager morientibus æstuat herbis,
Ecce supercilio clivosi tramitis undam

100

Elicit? illa cadens raucum per levia murmur
110 Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
Luxuriem segetum tenera depascit in herba,
Quum primum sulcos æquant sata? quique paludis
Collectum humorem bibula deducit arena?

115 Præsertim incertis si mensibus amnis abundans
Exit, et obducto late tenet omnia limo:

93. Penetrabile frigus] Lucret. Permanat calor argentum, penetraleque frigus.-adurat, cf. Miltoni P. A. ii. 595.

94. et seqq. Multum adeo] Plin. Aratione per transversum iterata, occatio sequitur, ubi res poscit, crate vel rastro. Et sato semine iteratio. Hæc quoque ubi consuetudo patitur, crate dentata, vel tabula aratro adnexa, quod vocant lirare, operiente semiua.

95. Neque illum] Callim. H. in Dian. Οὓς δέ κεν εὐμμειδής τε καὶ ἵλαος αὐγάσε σκαι, Κείνοις εὖ μὲν ἄρουρα φέρει στάχυν

96. Flava Ceres] Hom.-aven Anμήτηρ.

97. Et qui, proscisso] Varro de R. R. Terram cum primum arant, proscindere appellant: cum iterum, offringere dicunt; quod prima aratione glebæ grandes solent excitari.

100. Humida solstitia] Salmas. in Solin. Antiqui solstitium τὴν τροπὴν θερινὴν proprie vocabant, brumam rèv xumegióny. -Seneca: Solstitium in Cancro, bruma in Capricorno conficitur.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Unde cava tepido sudant humore lacunæ.

Nec tamen (hæc quum sint hominumque boumque labores

Versando terram experti) nihil improbus anser,

120 Strymoniæque grues, et amaris intuba fibris,

[ocr errors]

Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artein
Movit agros, curis acuens mortalia corda,
Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
125 Ante Jovem nulli subigebant arva coloni:
Nec signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat; in medium quærebant: ipsaque tellus
Omnia liberius, nullo poscente, ferebat..
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
130 Prædatique lupos jussit, pontumque moveri;
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit :

Ut varias usus meditando extunderet artes
Paullatim, et sulcis frumenti quæreret herbam:
135 Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem. +
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas:
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton.
Tum laqueis captare feras, et fallere visco
140 Inventum, et magnos canibus circumdare saltus.
Atque alius latum funda jam verberat amnem,
Alta petens pelagoque alius trahit humida lina.
Tum ferri rigor, atque argutæ lamina serræ:
(Nam primi cuneis scindebant fissile lignum)
145 Tum variæ venere artes: labor omnia vicit
Improbus, et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram
Instituit: quum jam glandes atque arbuta sacræ
Deficerent silvæ, et victum Dodona negaret.
150 Mox et frumentis labor additus: ut mala culmos

125. et seqq. Ante Jovem] Hesiod. Εργ. 111. Οἱ μὲν ἐπὶ Κρόνου ἦσαν, ὅτ' οὐρανῷ ἐμβασίλευεν· Ωστε θεοὶ δ ̓ ἔζωον, ἀκηδία θυμὲν ἔχοντες, Νόσφιν ἄτερ τε πόνων καὶ διζύος

—ἰσθλὰ δὲ πάντα Τοῖσιν ἔην· καρπὸν δ' ἔφερε ζείδωρος άρουρα Αυτομάτη πολλόν τε ai apdover-Lucret. v. 931. Nec robustus erat curvi moderator aratri Quisquam, nec scibat ferro molirier arva, Nec nova defodere in terram virgulta, nec altis Arboribus veteres decidere falcibu' ramos. Quod sol atque imbres dederant, quod terra creârat Sponte sua,

satis id placabat pectora donum; Glandiferas inter curabant corpora quercus Plerumque, et quæ nunc hiberno tempore cernis Arbuta pœniceo fieri matura colore, Plurima tum tellus etiam majora ferebat. Multaque præterea novitas tum florida mundi Pabula dia tulit, miseris mortalibus ampla.

136. Alnos] Cf. Geo. ij. 451.

138. Pleiadas, Hyadas] Hom. II. ✔. 486. Πληϊάδας θ', Υάδας τε, τό τε σθένος Ωριώνος, Αρκτον θ', ἣν καὶ ἅμαξαν ἐπίκλησ σιν καλέουσιν.

D

« AnteriorContinuar »