Imagens das páginas
PDF
ePub

510

Hæc te prima dies bello dedit, hæc eadem aufert:
Cum tamen ingentes Rutulorum linquis acervos!
Nec jam fama mali tanti, sed certior auctor
Advolat Æneæ, tenui discrimine leti

Esse suos: tempus, versis succurrere Teucris.
Proxima quæque metit gladio, latumque per agmen
Ardens limitem agit ferro; te, Turne, superbum
515 Cæde nova quærens. Pallas, Evander, in ipsis
Omnia sunt oculis; mensæ, quas advena primas
Tunc adiit, dextræque datæ. Sulmone creatos
Quatuor hîc juvenes; totidem, quos educat Ufens,
Viventes rapit, inferias quos immiolet umbris,
520 Captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
Inde Mago procul infensam contenderat hastam :
Ille astu subit; at tremebunda supervolat hasta;
Et genua amplectens effatur talia supplex:

[ocr errors]

Per patrios Manes, per spes surgentis lüli,

525 Te precor, hanc animam serves natoque patrique.
'Est domus alta; jacent penitus defossa talenta
'Cælati argenti; sunt auri pondera facti

'Infectique mihi. Non hic victoria Teucrûm
• Vertitur; aut anima una dabit discrimina tanta.'
530 Dixerat. Æneas contra cui talia reddit:

'Argenti atque auri memoras quæ multa talenta,
'Gnatis parce tuis. Belli commercia Turnus
'Sustulit ista prior jam tum Pallante peremto.
Hoc patris Anchise Manes, hoc sentit Iülus.'
535 Sic fatus galeam læva tenet, atque reflexa
Cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
Nec procul Hæmonides, Phoebi Triviæque sacerdos,
Infula cui sacra redimibat tempora vitta,

Totus collucens veste atque insignibus armis.
540 Quem congressus agit campo, lapsumque superstans
Immolat, ingentique umbra tegit; arma Serestus
Lecta refert humeris, tibi, rex Gradive, tropæum..

513. Latum-limitem] Cf. Æn. ix. 323.

516. Mensa] Cf. viii. 175.

519. Viventes rapit] Ita Achilles, Il. Φ'. 27. Ζωοὺς δυώδεκα λέξατο κούρους, Ποινὴν Πατρόκλοιο Μενοιτιάδαο θανόντος. Cf. et II. . 175. seqq.

521. Inde Mago] Il. q'. 67. "Hró μiv δόρυ μακρὸν ἀνέσχετο δῖος ̓Αχιλλεὺς, Οὐτάμεναι μεμαώς· ὁ δ ̓ ὑπέδραμε καὶ λάβε γούνων Κύψας· ἐγχείη δ' ἄρ ̓ ὑπὲρ νώτου ἐνὶ γαίῃ Εστη, ἱεμένη χροὸς ἄμμεναι ἀνδρομέδιο. Αὐ τὰρ ὁ τῇ ἑτέρῃ μὲν ἑλὼν ἐλλίσσετο γούνων, Τῇ δ' ἑτέρῃ ἔχιν ἔγχος ἀκαχμένον, οὐδὲ μετ

θίει· Καί μιν λισσόμενος ἔπεα πτερόεντα προσ ηύδα· Γουνοῦμαί σ', ̓Αχιλεῦ· σὺ δέ μ' αΐδιο, καί μ' ἐλέησον· κ. τ. λ.

525. Hanc serves] Il. x'. 378. Zwγρεῖτ',—ἔστι γὰρ ἔνδον Χαλκός τε, χρυσός τε, πολύκμητός τε σίδηρος. κ. τ. λ.

532. Belli commercia] Ita Achilles, Π. Φ ́. 99. Νήπιε, μή μοι ἄποινα πιφαύσκιο, μηδ' ἀγόρευε Πρὶν μὲν γὰρ Πάτροκλον ἐπιστ πεῖν μόρσιμον ἦμαρ, Τόφρα τί μοι πεφιδέσθαι ἐνὶ φρεσὶ φίλτερον δεν Τρώων, κ. τ. λ. ̓Αχιλεὺς δὲ, ερυσσάμενος ξίφος ὀξὺ, Τύψε κατὰ κληΐδα παρ' αὐχένα· πᾶν δέ οἱ εἴσα Δῦ ξίφος ἄμφηκες

Instaurant acies Volcani stirpe creatus

Cæculus et veniens Marsorum montibus Umbro. 545 Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram Et totum clipei ferro dejecerat orbem ;

Dixerat ille aliquid magnum, vimque affore verbo
Crediderat, coloque animum fortasse ferebat,
Canitiemque sibi et longos promiserat annos.
550 Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis,
Silvicolæ Fauno Dryope quem nympha creârat,
Obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta
Loricam clipeique ingens onus impedit hasta.
Tum caput orantis nequidquam, et multa parantis
555 Dicere, deturbat terræ; truncumque tepentem
Provolvens, super hæc inimico pectore fatur:

6 Istic nunc, metuende, jace. Non te optima mater
'Condet humi, patriove onerabit membra sepulcro :
Alitibus linquere feris; aut gurgite mersum

[ocr errors]

560 Unda feret, piscesque impasti volnera lambent.'
Protenus Antæum et Lucam, prima agmina Turni,
Persequitur, fortemque Numam, fulvumque Camertem,
Magnanimo Volscente satum, ditissimus agri
Qui fuit Ausonidûm, et tacitis regnavit Amyclis.
565 Egæon qualis, centum cui brachia dicunt,

Centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
Pectoribusque arsisse, Jovis cum fulmina contra
Tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:
Sic toto Æneas desævit in æquore victor,
570 Ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphæi
Quadrijuges in equos adversaque pectora tendit:
Atque illi, longe gradientem et dira frementem
Ut videre, metu versi retroque ruentes

Effunduntque ducem, rapiuntque ad littora currus. 575 Interea bijugis infert se Lucagus albis

544. Cæculus-Umbro] Vid. Æn. vii. 681.752.

554. Tum caput] Ita de Dolone, Il. x'. 457. Φθεγγομένου δ ̓ ἄρα τοῦ γε κάρη κονία ୪ ησιν ἐμίχθη.

557. Istic nunc] II. p. 122. 'Evrauboi νῦν κεῖσε μετ ̓ ἰχθύσιν, οἵ σ' ωτειλῆς Αἷμ' ἀπολιχμήσονται ἀκηδέες· οὐδέ σε μήτηρ Εν θεμένη λεχέεσσι γοήσεται κ. τ. λ.

Π. Α'. 452. Α δεῖλ', οὐ μὲν σοί γε πατὴρ καὶ πότνια μήτηρ Οσσε καθαιρήσουσι θανόντι περ, ἀλλ ̓ οἰωνοὶ Ωμησταί σ' ἐρύσουσι, περὶ πτερὰ πυκνὰ βαλόντες.

564. Amycle opp. inter Caietam et Terracinam: de quo Plin. viii. 29. Varro auctor est, in Italia Amyclas a serpentibus deletas fuisse.

Attamen historia, unde tacitæ Amyclæ in proverbio erant, ad alteras illas Laconica Amyclas proprie pertinuit. Ibi enim, (v. Serv.) cum frequenter falso nunciarentur hostes adesse, stata lege cautum est, ne quis unquam hostis nuntiaret adventum. Postea, cum vere hostis veniret, ex improviso urbs capta est. Hinc est, quod ait Lucilius, Mihi necesse est loqui, nam scio Amyclas tacendo periisse.-V. Cluv. It. Ant. p. 1063. et Heynii Exc. h. 1.

565. Egæon] V. vi. 287.

572. Longe gradientem] Hom. II. y'. 22. μακρὰ βιβῶντα.

575. Interea] Cf. f. λ'. 101. seqq.

In medios, fraterque Liger; sed frater habenis
Flectit equos: strictum rotat acer Lucagus ensem.
Haud tulit Æneas tanto fervore furentes :

Irruit, adversaque ingens apparuit hasta.

580 Cui Liger:

'Non Diomedis equos, nec currus cernis Achilli,
Aut Phrygiæ campos: nunc belli finis et ævi
'His dabitur terris.' Vesano talia late

Dicta volant Ligeri: sed non et Troïus heros
585 Dicta parat contra: jaculum nam torquet in hostem.
Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
Admonuit bijugos; projecto dum pede lævo
Aptat se pugnæ: subit oras hasta per imas
Fulgentis clipei, tum lævum perforat inguen;
590 Excussus curru moribundus volvitur arvis.
Quem pius Æneas dictis affatur amaris :

Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum 'Prodidit, aut vanæ vertere ex hostibus umbræ : Ipse rotis saliens juga deseris.' Hæc ita fatus 595 Arripuit bijugos. Frater tendebat inermes Infelix palmas, curru delapsus eodem :

Per te, per qui te talem genuere parentes,

Vir Trojane, sine hanc animam, et miserere precantis.'
Pluribus oranti Eneas: Haud talia dudum

600 Dicta dabas. Morere, et fratrem ne desere frater.'
Tum latebras animæ pectus mucrone recludit.
Talia per campos edebat funera ductor

Dardanius, torrentis aquæ vel turbinis atri

More furens. Tandem erumpunt, et castra relinquunt 605 Ascanius puer et nequidquam obsessa juventus. Junonem interea compellat Jupiter ultro:

[ocr errors]

'O germana mihi atque eadem gratissima conjunx,
Ut rebare, Venus (nec te sententia fallit)

Trojanas sustentat opes: non vivida bello

610 Dextra viris, animusque ferox, patiensque pericli.' Cui Juno submissa: Quid, o pulcherrime conjunx, 'Sollicitas ægram, et tua tristia dicta timentem?

Si mihi, quæ quondam fuerat, quamque esse decebat, 'Vis in amore foret! non hoc mihi namque negares, 615 Omnipotens, quin et pugnæ subducere Turnum, Et Dauno possem incolumem servare parenti. Nunc pereat, Teucrisque pio det sanguine pœnas. 'Ille tamen nostra deducit origine nomen,

581. Non Diom.] Cf. ix. 154.

606. Compellat, scilicet xgrouías iri1σσι παραβλήδην ἀγορεύων, cf. 1. δ'. 5. seqq.

607. O germana] II. o'. 356. Zɛùs d Ηρην προσέειπε κασιγνήτην ἄλοχόν το

Pilumnusque illi quartus pater; et tua larga 620 Sæpe manu multisque oneravit limina donis.' Cui rex ætherii breviter sic fatur Olympi: 'Si mora præsentis leti tempusque caduco 'Oratur juveni, meque hoc ita ponere sentis: 'Tolle fuga Turnum, atque instantibus eripe fatis. 'Hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis

625

Sub precibus venia ulla latet, totumque moveri 'Mutarive putas bellum: spes pascis inanes.'

Et Juno allacrumans: Quid si, quod voce gravaris,
'Mente dares; atque hæc Turno rata vita maneret!
630 Nunc manet insontem gravis exitus: aut ego veri
"Vana feror. Quod ut o potius formidine falsa
'Ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!'
Hæc ubi dicta dedit, cœlo se protenus alto

Misit, agens hiemem, nimbo succincta, per auras;
635 Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
Tum Dea nube cava tenuem sine viribus umbram
In faciem Æneæ (visu mirabile monstrum)
Dardaniis ornat telis; clipeumque jubasque
Divini adsimulat capitis; dat inania verba;
640 Dat sine mente sonum, gressusque effingit euntis :
Morte obita quales fama est volitare figuras,
Aut quæ sopitos deludunt somnia sensus.
At primas læta ante acies exsultat imago,
Irritatque virum telis, et voce lacessit.

645 Instat cui Turnus, stridentemque eminus hastam
Conjicit illa dato vertit vestigia tergo.

Tum vero Enean aversum ut cedere Turnus

Credidit, atque animo spem turbidus hausit inanem : 'Quo fugis, Ænea? thalamos ne desere pactos: 650 Hac dabitur dextra tellus quæsita per undas.' Talia vociferans sequitur, strictumque coruscat Mucronem: nec ferre videt sua gaudia ventos. Forte ratis, celsi conjuncta crepidine saxi, Expositis stabat scalis et ponte parato; 655 Qua rex Clusinis advectus Osinius oris. Huc sese trepida Eneæ fugientis imago Conjicit in latebras: nec Turnus segnior instat; Exsuperatque moras, et pontes transilit altos.

619. Pilumnus] V. ad Æn. vii. 366. 636. Tum Dea] II. s'. 449. Avràp ó sïδωλον τευξ ̓ ἀργυρότοξος Απόλλων, Αὐτῷ τ' Αἰνείᾳ ἴκελον, καὶ τεύχεσι τοῖον· κ. τ. λ.

641. Morte obita] Lucr. i. 136. Morte obita quorum tellus amplectitur ossa.

Idem iv. 37. Atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes Terrificant; atque

in somnis, cum sæpe figuras Contuimur
miras simulacraque luce carentum ; Quæ
nos horrifice languentes sæpe sopore Ex-
cierunt. Ne forte animas Acheronte rea-
mur Effugere, aut umbras inter vivos
volitare.

654. Ponte] V. 288. supra.
655. Clusinis] V. 167. supra.

Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem, 660 Avolsamque rapit revoluta per æquora navem. Illum autem Æneas absentem in prælia poscit; Obvia multa virûm demittit corpora morti. Tum levis haud ultra latebras jam quærit imago, Sed sublime volans nubi se immiscuit atræ: 665 Cum Turnum medio interea fert æquore turbo. Respicit ignarus rerum, ingratusque salutis, Et duplices cum voce manus ad sidera tendit : 'Omnipotens Genitor, tanton' me crimine dignum Duxisti, et tales voluisti expendere pœnas?

670 Quo feror? unde abii? quæ me fuga, quemve reducet? 'Laurentesne iterum muros aut castra videbo ?

Quid manus illa virûm, qui me meaque arma secuti ? • Quosne (nefas) omnes infanda in morte reliqui?

'Et nunc palantes video, gemitumque cadentum

6

675 Accipio. Quid ago? aut quæ jam satis ima dehiscat Terra mihi? vos o potius miserescite, venti,

In rupes, in saxa (volens vos Turnus adoro)
'Ferte ratem, sævisque vadis immittite Syrtis,
'Quo neque me Rutuli, nec conscia fama sequatur.'
680 Hæc memorans, animo nunc huc, nunc fluctuat illuc ;
An sese mucrone ob tantum dedecus amens
Induat, et crudum per costas exigat ensem:
Fluctibus an jaciat mediis, et littora nando

Curva petat, Teucrâmque iterum se reddat in arma.
685 Ter conatus utramque viam : ter maxuma Juno
Continuit; juvenemque animi miserata repressit.
Labitur alta secans fluctuque æstuque secundo:
Et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
At Jovis interea monitis Mezentius ardens
690 Succedit pugnæ, Teucrosque invadit ovantes.
Concurrunt Tyrrhenæ acies, atque omnibus uni,
Uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
Ille, velut rupes, vastum quæ prodit in æquor,
Obvia ventorum furiis, expostaque ponto,

695 Vim cunctam atque minas perfert coelique marisque,
Ipsa immota manens; prolem Dolichaonis Hebrum
Sternit humi, cum quo Latagum, Palmumque fugacem:
Sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
Occupat os faciemque adversam : poplite Palmum
700 Succiso volvi segnem sinit; armaque Lauso

693. Ille, velut] II. '. 618. "loxov vàę πυργηδὸν ἀρηρότες, οΰτε πέτρη Ηλίβατος, μεγάλη, πολιῆς ἁλὸς ἐγγὺς ἰοῦσα· “Ητε μέσ ναι λιγίων ἀνέμων λαιψηρὰ κέλευθα, Κύματά

σε τροφόεντα, τά τε προσερεύγεται αὐτήν Ως Δαναοὶ Τρῶας μένον ἔμπεδον, οὐδὲ φίBerto. Cf. Æn. vii. 586.

« AnteriorContinuar »