Imagens das páginas
PDF
ePub

350

[ocr errors]

ENEIDOS LIBER X.

Ille autem: Quid me, erepto, sævissime, nato,
Terres? hæc via sola fuit, qua perdere posses.
880 Nec mortem horremus, nec divêm parcimus ulli.
'Desine. Jam venio moriturus, et hæc tibi porto
'Dona prius.' Dixit, telumque intorsit in hostem ;
Inde aliud super atque aliud figitque, volatque
Ingenti gyro: sed sustinet aureus umbo.

885 Ter circum adstantem lævos equitavit in orbes,
Tela manu jaciens; ter secum Troïus heros
Immanem ærato circumfert tegmine silvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula tædet
Vellere, et urgetur pugna congressus iniqua:
890 Multa movens animo, jam tandem erumpit, et inter
Bellatoris equi cava tempora conjicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes, et calcibus auras
Verberat, effusumque equitem super ipse secutus
Implicat, ejectoque incumbit cernuus armo.

895 Clamore incendunt cœlum Troësque Latinique.
Advolat Æneas, vaginaque eripit ensem,

[ocr errors]

Et super hæc: Ubi nunc Mezentius acer, et illa Effera vis animi?' Contra- Tyrrhenus, ut auras Suspiciens hausit cœlum, mentemque recepit: 900 Hostis amare, quid increpitas, mortemque minaris ? 'Nullum in cæde nefas; nec sic ad prælia veni; 'Nec tecum meus hæc pepigit mihi foedera Lausus. Unum hoc, per, si qua est victis venia hostibus, oro; "Corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum 905 Circumstare odia: hunc, oro, defende furorem ; 'Et me consortem nati concede sepulchro.' Hæc loquitur, juguloque haud inscius accipit ensem, Undantique animam diffundit in arma cruore.

892. Tollit se] Il. €. 81.—'Aλa' immos ἐτείρετο, τὸν βάλεν ἱῷ—"Ακρην κακκορυφήν, ὅθε τε πρῶται τρίχες ἵππων Κρανίῳ ἐμπε φύασι, μάλιστα δὲ καίριον ἐστιν· Αλγήσας δ' ἀνέπαλτο, βέλος δ' εἰς ἐγκέφαλον δῦ· Σὺν δ' ἵππους ἐτάραξε, κυλινδόμενος περὶ χαλκῷ.

894. Cernuus, dicitur equus qui cadit in faciem, zußirra-Lucilius de gestu induentis sibi calceum: Cernuus extemplo plantas convestit honestas.

V. Serv. h. 1. et Non. i. 76.

895. Incendunt] Eschyl. Pers. 393. Σάλπιγξ δ' αὐτῇ πάντ' ἐκεῖν ἐπέφλεγεν.

903. Unum hoc] Il. x'. 337. Tòr d'éλsγοδρανέων προσέφη κορυθαίολος Εκτωρ Λίσο σομ' ὑπὲρ ψυχῆς, καὶ γούνων, σῶν τε του κήων, Μή με να παρὰ νηυσὶ κύνας καταδάψαι ̓Αχαιῶν· ̓Αλλὰ σὺ μὲν χαλκόν τε ἄλις χρυσόν τε δίδεξο, Δῶρα, τά τοι δώσουσι πα- τὴς καὶ πότνια μήτηρ Σῶμα δὲ οἴκαδ ̓ ἐμὸν δόμεναι πάλιν, ὄφρα πυρός με Τρῶες καὶ Τρώων άλοχοι λελάχωσι θανόντα.

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER XI.

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit. Eneas, quamquam et sociis dare tempus humandis Præcipitant curæ, turbataque funere mens est, Vota Deûm primo victor solvebat Eöo. 5 Ingentem quercum decisis undique ramis Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma, Mezentî ducis exuvias; tibi, magne, tropæum, Bellipotens; aptat rorantes sanguine cristas, Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum 10 Perfossumque locis: clipeumque ex ære sinistræ Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum. Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantes: 'Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, 15 Quod superest; hæc sunt spolia, et de rege superbo 'Primitiæ; manibusque meis Mezentius hic est. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. 'Arma parate, animis et spe præsumite bellum; Ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa 20 Annuerint Superi, pubemque educere castris, 'Impediat, segnisve metu sententia tardet. Interea socios inhumataque corpora terræ

· Mandemus: : qui solus honos Acheronte sub imo est. 'Ite, ait; egregias animas, quæ sanguine nobis 25 Hanc patriam peperere suo, decorate supremis 'Muneribus: mæstamque Evandri primus ad urbem

4. Primo-Eöo] II. v. 226. "Hμos d Εωσφόρος εἶσι, φόως ἐρέων ἐπὶ γαῖαν, Ὃν τε μετὰ κροκόπεπλος ὑπεὶρ ἅλα κίδναται Ηώς.

23. Qui solus honos] V. Homeri locum ad x. 493. cit.

'Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem 'Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.' Sic ait illacrimans recipitque ad limina gressum: 30 Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acœtes Servabat senior, qui Parrhasio Evandro Armiger ante fuit; sed non felicibus æque Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulûmque manus Trojanaque turba 35 Et mæstum Iliades crinem de more solutæ. Ut vero Æneas foribus sese intulit altis : Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt Pectoribus, mæstoque immugit regia luctu. Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora 40 Ut vidit, lævique patens in pectore volnus Cuspidis Ausoniæ, lacrimis ita fatur obortis : Tene, inquit, miserande puer, cum læta veniret, Invidit Fortuna mihi, ne regna videres

45

'Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ?
"Non hæc Evandro de te promissa parenti
'Discedens dederam: cum me complexus euntem
'Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret
'Acres esse viros, cum dura prælia gente.

'Et nunc ille quidem spe multum captus inani
50 Fors et vota facit, cumulatque altaria donis.
'Nos juvenem exanimum, et nil jam cœlestibus ullis
'Debentem, vano mæsti comitamur honore.
'Infelix, nati funus crudele videbis!

Hi nostri reditus, exspectatique triumphi?

55 Hæc mea magna fides? At non, Evandre, pudendis
"Volneribus pulsum adspicies; nec sospite dirum
'Optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum
Præsidium Ausonia, et quantum tu perdis, Iüle!'
Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus
60 Imperat, et toto lectos ex agmine mittit
Mille viros, qui supremum comitentur honorem,
Intersintque patris lacrimis; solatia luctus
Exigua ingentis, misero sed debita patri.

27. Quem non virtutis egentem] Serv. Ennii versus est.

29. Ad limina] Il. r. 210. ubi de Patroclo,—ἑταίρου τεθνειώτος, Ος μοι ἐνὶ κλιστη δεδαϊγμένος ὀξει χαλκῷ Κεῖται, ἀνὰ πρόθυρον τετραμμένος· ἀμφὶ δ ̓ ἑταῖροι Μύ gorras.

σε πολύ

49. Et nunc ille] Soph. Aj. 507.Μητέρα Πολλῶν ἐτῶν κληροῦχον, λάκις Θεοῖς ἀρᾶται ζῶντα πρὸς δόμους μου

λεῖν.

51. Nil jam] Soph. Aj. 590. ubi Ajax, salute omni jam desperata, "Αγαν γε λυπεῖς. οὐ κάτοισθ', ἐγὼ θεοῖς ̔Ως οὐδὲν ἀρκεῖν εἴμ' ὀφειλέτης ἔτι.

55. Pudendis voln.] Idomeneus ad Merionem, Il. v. 288. Εἴπερ γάρ κε βλείο πονεύμενος, ἠὲ τυπείης, Οὐκ ἂν ἐν αὐχέν' ἔπισθε πέσοι βέλος, οὐδ ̓ ἐνὶ νώτῳ, ̓Αλλά κιν ή στέρνων, ἢ νηδύος ἀντιάσεις, Πρόσσω δεμένεις, μετὰ προμάχων ῥαριστύν.

Haud segnes alii crates et molle feretrum
65 Arbuteis texunt virgis et vimine querno,
Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
Hîc juvenem agresti sublimem stramine ponunt:
Qualem virgineo demessum pollice florem,
Seu mollis violæ, seu languentis hyacinthi;
70 Cui neque fulgor adhuc, necdum sua forma recessit;
Non jam mater alit tellus, viresque ministrat.
Tunc geminas vestes, auroque ostroque rigentes,
Extulit Æneas: quas illi læta laborum
Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
75 Fecerat, et tenui telas discreverat auro:
Harum unam juveni supremum mæstus honorem
Induit, arsurasque comas obnubit amictu:
Multaque præterea Laurentis præmia pugnæ
Aggerat, et longo prædam jubet ordine duci.
80 Addit equos, et tela, quibus spoliaverat hostem.
Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
Inferias, cæso sparsuros sanguine flammam;
Indutosque jubet truncos hostilibus armis
Ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi.
85 Ducitur infelix ævo confectus Acœtes,

Pectora nunc fœdans pugnis, nunc unguibus ora; Sternitur et toto projectus corpore terræ. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. Post bellator equus, positis insignibus, Æthon 90 It lacrimans, guttisque humectat grandibus ora. Hastam alii galeamque ferunt; nam cetera Turnus Victor habet. Tum mæsta phalanx, Teucrique sequuntur, Tyrrhenique duces, et versis Arcades armis.

Postquam omnis longe comitum processerat ordo, 95 Substitit Æneas, gemituque hæc addidit alto: 'Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli 'Fata vocant. Salve æternum mihi, maxume Palla, Æternumque vale.' Nec plura effatus, ad altos Tendebat muros, gressumque in castra ferebat. Jamque oratores aderant ex urbe Latina,

100

68. Qualem] Cf. Æn. ix. 435-Catullus lxii. 39. Ut flos in septis secretus nascitur hortis, Ignotus pecori, nullo contusus aratro, Quem mulcent auræ, firmat sol, educat imber; Idem cum tenui carptus defloruit ungui, etc.

74. Ipsa suis] II. . 735. Hixλov 'Abnναίη κατέχευεν—Ποικίλον, ὅν ῥ ̓ αὐτὴ ποιήσατο καὶ κάμε χερσίν.

22.

81. V. Æn. x. 518. seqq. et II. '.

90. It lucrimans] Il. g'. 437. de Achillis equis ; Οὔδει ἐπισκήψαντε καρήατα· δάκ ρυα δέ σφιν Θερμὰ κατὰ βλεφάρων χαμάδις ῥέε μυρομένοισιν, Ηνιόχοιο πόθῳ

Sed erant isti quidem equi (Ibid. 446.) ἀγήρω τ' ἀθανάτω τε.

92. Tum mæstu] Comparari solet Patrocli funus, Il. . 129. seqq.

97. Salve æternum] Il. ↓'. 19. Xaięt μοι, ὦ Πάτροκλε, καὶ εἶν ἀΐδαο δόμοισι. 100. et seqq. Cf. II. . 381-436. ubi

A a

Velati ramis oleæ, veniamque rogantes:
Corpora, per campos ferro quæ fusa jacebant,
Redderet, ac tumulo sineret succedere terræ ;
Nullum cum victis certamen et æthere cassis ;
105 Parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
Quos bonus Æneas, haud aspernanda precantes,
Prosequitur venia, et verbis hæc insuper addit:
"Quænam vos tanto fortuna indigna, Latini,
Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?

110 Pacem me exanimis et Martis sorte peremtis
'Oratis? equidem et vivis concedere vellem.
'Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent;
'Nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit
Hospitia, et Turni potius se credidit armis.
115 Equius huic Turnum fuerat se opponere morti.
'Si bellum finire manu, si pellere Teucros

[ocr errors]

Apparat: his mecum decuit concurrere telis; • Vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset. Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem.' 120 Dixerat Æneas. Olli obstupuere silentes; Conversique oculos inter se atque ora tenebant. Tum senior semperque odiis et crimine Drances Infensus juveni Turno sic ore vicissim

[ocr errors]

Orsa refert: O fama ingens, ingentior armis, 125 Vir Trojane, quibus cœlo te laudibus æquem? 'Justitiæne prius mirer, belline laborum?

130

'Nos vero hæc patriam grati referemus ad urbem:
Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino
Jungemus regi. Quærat sibi fœdera Turnus.
'Quin et fatales murorum attollere moles,

[ocr errors]

Saxaque subvectare humeris Trojana juvabit.'
Dixerat hæc, unoque omnes eadem ore fremebant.
Bis senos pepigere dies, et, pace sequestra,
Per silvas Teucri, mixtique impune Latini,
135 Erravere jugis. Ferro sonat icta bipenni
Fraxinus; evertunt actas ad sidera pinus;
Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum,
Nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
Et jam Fama volans, tanti prænuntia luctus,
140 Evandrum Evandrique domos et moenia complet,

similis legatio est, et ixixugía ad occisorum sepulturam data.

101. Velati ramis] Vid. Æn. viii. 116. et 128.

133. Pace sequestra] Servius. Pacem sequestrum inducias dicit, i. e. pacem temporalem, et mediam inter bellum

præteritum et futurum.

Sequester (prosyyves) is est, apud quem plures eandem rem, de qua controversia est, deposuerunt.-Plaut. Rud. 4. 3. 79. Aut ad arbitrum reditur, aut sequestro ponitur.

135. seqq] Vid. ad Æn. vi. 179.

« AnteriorContinuar »