Imagens das páginas
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBRI IV.

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER I.

AD C. CILNIUM MÆCENATEM.

QUID faciat lætas segetes, quo sidere terram
Vertere, Mæcenas, ulmisque adjungere vites,
Conveniat; quæ cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori; apibus quanta experientia parcis;
5 Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem cælo quæ ducitis annum,
Liber, et alma Ceres; vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glanden mutavit arista,
Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis :
10 Et vos agrestum præsentia numina, Fauni,
Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellæ :
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune et cultor nemorum, cui pinguia Ceæ
15 Ter centum nivei tondent dumeta juvenci :
Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycæi,
Pan ovium custos, tua si tibi Mænala curæ,
Adsis o Tegeæe favens: oleæque Minerva

5. Vos, o clarissima] Sol et Luna sub Cereris et Bacchi nomine colebantur. Cf. Macrob. Sat. i. 18. Quinetiam solenne fuit Cererem cum Baccho conjunctim invocare, unde Pindarus: Isthm. 3. Χαλκοκρότου πάρεδρον Δαμάτερος-Διόνυ

Namque Ceres fertur fruges, Liberque liquoris Vitigeni laticem mortalibus instituisse Lucr. v. 14.

8. Chaoniam glandem] Urbs Chaonum sub m. Tmaro in Epiro Dodona: Æschyl.ἵνα Μαντεῖα θᾶκος τ ̓ ἐστὶ Θεσ πρωτοῦ Διὸς, Τέρας τ' ἄπιστον, αἱ προσήγου dus. Cf. Geo. i. 149.

9 Achelous, Oceani, 'Ež swig wárris Teraus, filius natu maximus: hinc po

cula Acheloïa veteres pro qualicunque aqua dictitabant.

13. Fudit equum] Pindar.Ex6λιχθον, Εὖρες ὃς ἱππίαν ἔσοδον,-Ποσειδῶν.

14. Cultor nemorum] Aristæus, Apollinis fil. ex Cyrene fl. Penei filia, apum et mellis usum invenit; pestem, Etesiis impetratis, a Cea ins. avertit. Cf. Apollon. ii. 522. Diodor. Sic. iv. 82. et Geo. iv. 317.

16. Ipse nemus linquens] Theocr. a. 'Ω Πὰν, Πάν, εἴτ ̓ ἐσσὶ κατ ̓ ὥρα μακρὰ Λυκαίω, Εἴτε τύ γ' ἀμφιπολεῖς μέγα Μαίο καλον, ἔνθ ̓ ἐπὶ νᾶσον Τὰν Σικελαν, Ελίκας δὲ λίπε ῥίον, κ. τ. λ.

18. Oleæque Minerva] Eurip. Troades. *Ω Τελαμών, νάσω Περικύμονος οἰκήσας ἕδραν

Inventrix: uncique puer monstrator aratri:
20 Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum:
Dique deæque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges,
Quique satis largum cœlo demittitis imbrem.
Tuque adeo, quem mox quæ sint habitura deorum
25 Concilia, incertum est, urbisne invisere, Cæsar,
Terrarumque velis curam: et te maximus orbis
Auctorem frugum, tempestatumque potentem
Accipiat, cingens materna tempora myrto:
An deus immensi venias maris, ac tua nautæ
30 Numina sola colant: tibi serviat ultima Thule:
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis:
Anne novum tardis sidus te mensibus addas,
Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentes
Panditur: ipse tibi jam brachia contrahit ardens
35 Scorpios, et cæli justa plus parte relinquit.
Quidquid eris; (nam te nec sperent Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido:
Quamvis Elysios miretur Græcia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem;)
40 Da facilem cursum, atque audacibus annue cœptis,
Ignarosque viæ mecum miseratus agrestes
Ingredere, et votis jam nunc assuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis quum montibus humor
Liquitur, et zephyro putris se gleba resolvit ;
45 Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari
Agricolæ, bis quæ solem, bis frigora sensit:
Illius immensæ ruperunt horrea messes.

50 At prius ignotum ferro quam scindimus æquor,

Τᾶς ἐπικεκλίμενας Ὄχθοις ἱεροῖς, ἵν ̓ ἐλαίας Πρῶτον ἔδειξε κλάδον γλαυκᾶς ̓Αθάνα, Ούράνιον στέφανον, Λιπαραῖσιν κόσμον ̓Αθάναις.

19. Uncique puer] Triptolemus, Celei Eleusinii filius, a Cerere arationem edoc

tus.

20. Catull. de Peneo fl. Namque ille tulit radicitus altas Fagos &c.-non sine-aëriâ cupressu. Epithal. 289.

25. Urbis vel urbeis, antiquitus pro urbes, euphoniæ causa: sic tris pro tres, &c. A. Gellius.

30. Ultima Thule] Strabo: ovλnv $nσὶν ὁ Μασσαλιώτης Πυθίας, ἀπὸ μὲν τῆς Βρετανικῆς ἐξ ἡμερῶν πλοῦν ἀπέχειν πρὸς ἄρκτον, ἐγγὺς δ ̓ εἶναι τῆς πεπηγυίας θαλάτε

της.

43. et seqq. Vere novo] Hesiod. "Egy. Εἶτ ̓ ἂν δὲ πρώτιστ ̓ ἀροτὸς ἐνητοῖσι φανείη,

Δὴ τότ' ἐφορμηθῆναι, ὁμῶς ὁμῶές τε καὶ αὐτ τὸς, Αὔην καὶ διερὴν ἀρέων, ἀρότοιο καθ' ώρην, Πρωΐ μάλα σπεύδων, ἵνα τοι πλήθωσιν ἄρου. ραι. Εἴαρι πολεῖν· θέρεος δὲ νεωμένη ου σ' ἀπατήσει. Νειὸν δὲ σπείρειν ἔτι κουφίζουσαν ἄρουραν. Νειὸς ἀλεξιάρη, παίδων εὐκηλήτειρα.

45. Depresso incipiat] Lucret. Quod superest arvi, tamen id Natura sua vi Sentibus obducat, ni vis humana resistat, Vitai causa valido consueta bidenti Ingemere, et terram pressis proscindere

aratris.

48. Bis que solem] Theophrast. 'H δὲ κατεργασία ἐν τῷ νεῶν κατ' ἀμφοτέρας τὰς ὥρας καὶ θέρους καὶ χειμῶνος, ὅπως χει paoty nai nλiwen yñ.-Plin. Quarto seri sulco Virgilius existimatur voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quæ bis solem, bis frigora sensisset.

Ventos, et varium cœli prædiscere morem

Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum :
Et quid quæque ferat regio, et quid quæque recuset.
Hic segetes, illic veniunt felicius uvæ:

55 Arborei fœtus alibi, atque injussa virescunt
Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua thura Sabai?
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum?
60 Continuo has leges, æternaque fœdera certis
Imposuit natura locis, quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem :
Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terræ
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni
65 Fortes invertant tauri, glebasque jacentes
Pulverulenta coquat maturis solibus æstas:
At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
Illic, officiant lætis ne frugibus herbæ :
70 Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam.
Alternis idem tonsas cessare novales,
Et segnem patiere situ durescere campum.
Aut ibi flava seres, mutato sidere, farra,
Unde prius lætum siliqua quassante legumen,
75 Aut tenuis fœtus viciæ, tristisque lupini
Sustuleris fragiles calamos, silvamque sonantem.
Urit enim lini campum seges, urit avenæ :
Urunt Lethæo perfusa papavera somno.
Sed tamen alternis facilis labor: arida tantum
80 Ne saturare fimo pingui pudeat sola; neve
Effetos cinerem immundum jactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fœtibus arva:
Nec nulla interea est inaratæ gratia terræ.
Sæpe etiam steriles incendere profuit agros,
85 Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
Sive inde occultas vires, et pabula terræ

Pinguia concipiunt: sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor:
Seu plures calor ille vias, et cæca relaxat

51. Molles sua thura Sabai] Strabo : Ἡ τῶν Σαβαίων εὐδαιμονεστάτη, μεγίστου ἔθνους, παρ' οἷς καὶ σμύρνα, καὶ λίβανος, καὶ κιννάμωμον.

58. Chalybes nudi ferrum] Æschyl. O σιδηροτέκτονες Χάλυβες.

Virosa castorea] Strabo: "1dov OTOΕν τῷ Ποντικῷ τὸ φαρμακώδες. 59. Epirus] Cf. Geo. iii. 121.

68. Arcturus Nonis Septemb. exoritur. Columel.

71. Alternis cessare] Varro: Agrum alternis annis relinqui oportet aut paullo levioribus sationibus serere, id est, quæ minus sugunt terram.

74. Unde prius] Cato de R. R. Lupinum, faba, vicia segetem stercorant.

« AnteriorContinuar »