Imagens das páginas
PDF
ePub

720 Congreditur, pœnasque inimico ex sanguine sumit.
Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
Consequitur pennis sublimem in nube columbam,
Comprensamque tenet, pedibusque eviscerat uncis:
Tum cruor et volsæ labuntur ab æthere plumæ.

725

At non hæc nullis hominum Sator atque deorum
Observans oculis summo sedet altus Olympo.
Tyrrhenum Genitor Tarchonem in prælia sæva
Suscitat, et stimulis haud mollibus injicit iras.
Ergo inter cædes cedentiaque agmina Tarcho
730 Fertur equo, variisque instigat vocibus alas,

Nomine quemque vocans; reficitque in prœlia pulsos.
'Quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes
Tyrrheni, quæ tanta animis ignavia venit?

[ocr errors]

• Femina palantes agit, atque hæc agmina vertit ? 735 Quo ferrum, quidve hæc gerimus tela irrita dextris ? • At non in Venerem segnes, nocturnaque bella,

[ocr errors]

Aut, ubi curva choros indixit tibia Bacchi,

'Exspectare dapes, et plenæ pocula mensæ;

"Hic amor, hoc studium; dum sacra secundus haruspex 740 6 Nuntiet, ac lucos vocet hostia pinguis in altos. Hæc effatus, equum in medios, moriturus et ipse, Concitat, et Venulo adversum se turbidus infert, Dereptumque ab equo dextra complectitur hostem, Et gremium ante suum multa vi concitus aufert. 745 Tollitur in cœlum clamor: cunctique Latini

Convertere oculos. Volat igneus æquore Tarcho,
Arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta
Defringit ferrum, et partes rimatur apertas,

Qua volnus letale ferat: contra ille repugnans 750 Sustinet a jugulo dextram, et vim viribus exit.

721. Quam fucile] Il. χ'. 138. Πηλεία δης δ' επόρουσε, ποσὶ κραιπνοῖσι πεποιθώς· Ηὔτε κίρκος ὄρεσφιν, ἐλαφρότατος πετεηνῶν, Ρηϊδίως οἴμησε μετὰ τρήρωνα πέλειαν· Ἡ δέ θ' ὕπαιθα φοβεῖται· ὁ δ ̓ ἐγγύθεν ὀξὺ λελη κὼς Ταρφέ ἐπαΐσσει, ἑλέειν τέ ἑ θυμὸς ἀνώγει· Ὣς ἄρ ὅγ' ἐμμεμαὼς ἰθὺς πέτετο τρέ σε δ' Εκτωρ Τεῖχος ὑπὸ Τρώων, λαιψηρὰ δὲ γούνατ' ἐνώμα. Cf. et Il. v. 62. φ'. 493.

725. At non] I. κ'. 515. Οὐδ' ἀλαοσκο πίην εἶχ ̓ ἀργυρότοξος Απόλλων. Cf. Od. @'. 285.

[ocr errors]

726. Sedet-Olympo] II. a'. 80.δὲ, νόσφι λιασθεὶς Τῶν ἄλλων, ἀπάνευθε καθ έζετο, κύδει γαίων, Εἰσορόων Τρώων τε πόλιν, καὶ νῆας ̓Αχαιών, Χαλκοῦ τε στεροπὴν, ὀλο λύντας τ', ὀλλυμένους τε

731. Nomine] 11. κ'. 68. Πατρόθεν ἐκ

γενεῆς ὀνομάζων ἄνδρα ἕκαστον.

Et M. Furius Annal. xi. Nomine quemque ciet; dictorum tempus adesse Commemorat.-Confirmat dictis, simul atque exsuscitat acres Ad bellandum animos, reficitque ad prælia mentes.

732. Quis metus] Il. δ'. 340. ubi Agamemnon : Τίπτε καταπτώσσοντες ἀφίστα τε, μίμνετε δ' ἄλλους ; Σφωϊν μέν τ' ἐπίοιπε μετὰ πρώτοισιν ἐόντας Εστάμεν, ἠδὲ μάχης καυστειρῆς ἀντιβολῆσαι. Πρώτω γὰρ καὶ δαιτὸς ἀκουάζεσθον ἐμεῖο, Ὁππότε δαῖτα γέρω ουσιν ἐφοπλίζοιμεν Αχαιοί· Ενθα φίλ', όπο ταλία κρέα ἔδμεναι, ἠδὲ κύπελλα Οίνου πινέ μεναι μελιηδέος, ὄφρ ̓ ἐθέλητον. Νῦν δὲ φίλως χ ̓ ὁρόῳτε, καὶ εἰ δέκα πύργοι ̓Αχαιών μείων προπάροιθε μαχοίατο νηλέϊ χαλκώ. V. ad Æn. ix. 615.

Utque volans alte raptum cum fulva draconem
Fert aquila, implicuitque pedes, atque unguibus hæsit:
Saucius at serpens sinuosa volumina versat,
Arrectisque horret squamis, et sibilat ore,
755 Arduus insurgens: illa haud minus urget obunco
Luctantem rostro; simul æthera verberat alis.
Haud aliter prædam Tiburtum ex agmine Tarcho
Portat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti
Mæonidæ incurrunt. Tum fatis debitus Årruns
760 Velocem jaculo et multa prior arte Camillam
Circuit, et, quæ sit fortuna facillima, tentat.
Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo;
Hac Arruns subit, et tacitus vestigia lustrat:
Qua victrix redit illa, pedemque ex hoste reportat;
765 Hac juvenis furtim celeres detorquet habenas.

Hos aditus, jamque hos aditus, omnemque pererrat
Undique circuitum; et certam quatit improbus hastam.
Forte sacer Cybele Chloreus, olimque sacerdos,
Insignis longe Phrygiis fulgebat in armis,
770 Spumantemque agitabat equum: quem pellis aënis
In plumam squamis auro conserta tegebat.
Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro,
Spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;
Aureus ex humeris sonat arcus, et aurea vati

775 Cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantes
Carbaseos fulvo in nodum collegerat auro,
Pictus acu tunicas, et barbara tegmina crurum.
Hunc virgo, sive ut templis præfigeret arma
Troïa, captivo sive ut se ferret in auro,
780 Venatrix, unum ex omni certamine pugnæ
Cæca sequebatur; totumque incauta per agmen
Fomineo prædæ et spoliorum ardebat amore:
Telum ex insidiis quum tandem tempore capto
Concitat, et superos Arruns sic voce precatur :

751. Utque] Cf. II. μ. 200. O p' i μερμήριζον, ἐφισταότες παρὰ τάφρος Ορνις γάρ σφιν ἐπῆλθε περησέμεναι μεμαώσιν, Αἰετὸς ὑψιπέτης, ἐπ' ἀριστερὰ λαὸν ἐέργων, Φοινήεντα δράκοντα φέρων ονύχεσσι, πέλωρον, Ζωὸν, ἔτ ̓ ἀσπαίροντα· καὶ οὔπω λήθετο χάρ μης. Κόψε γὰρ αὐτὸν ἔχοντα κατὰ στῆθος, παρὰ δειρὴν, Ιδιωθεὶς ὀπίσω· ὁ δ ̓ ἀπὸ ἔθεν ἧκε χαμάζε, "Αλγησας ὀδύνησι μέσῳ δ' ἐνὶ κάββαλ' ὁμίλῳ· Αὐτὸς δὲ κλάγξας, πότετο πνοιῆσ ̓ ἀνέμοισ Τρῶις δ' ἐῤῥίγησαν, ὅπως Τον αἰόλον ὄφιν Κείμενον ἐν μέσσοισι, Διὸς τέρας αιγιόχοιο.

759. Mæonida] V. Æn. viii. 479,

[blocks in formation]

785 Summe deûm, sancti custos Soractis Apollo,
"Quem primi colimus, cui pineus ardor acervo
Pascitur: et medium freti pietate per ignem
• Cultores multa premimus vestigia pruna;
'Da, Pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,
790 Omnipotens. Non exuvias, pulsæve tropæum
'Virginis, aut spolia ulla peto. Mihi cetera laudem
'Facta ferent. Hæc dira meo dum volnere pestis
'Pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.'
Audiit, et voti Phoebus succedere partem

[ocr errors]

795 Mente dedit: partem volucres dispersit in auras.
Sterneret ut subita turbatam morte Camillam,
Annuit oranti: reducem ut patria alta videret,
Non dedit; inque notos vocem vertere procellæ.
Ergo, ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
800 Convertere animos acres oculosque tulere

Cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa neque auræ
Nec sonitus memor, aut venientis ab æthere teli:
Hasta sub exsertam donec perlata papillam
Hæsit, virgineumque alte bibit acta cruorem.
805 Concurrunt trepidæ comites, dominamque ruentem
Suscipiunt. Fugit ante omnes exterritus Arruns,
Lætitia mixtoque metu: nec jam amplius hastæ
Credere, nec telis occurrere virginis audet.

Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
810 Continuo in montes sese avius abdidit altos,
Occiso pastore, lupus, magnove juvenco,
Conscius audacis facti, caudamque remulcens
Subjecit pavitantem utero, silvasque petivit :
Haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns,
815 Contentusque fuga mediis se immiscuit armis.
Illa manu moriens telum trahit: ossa sed inter
Ferreus ad costas alto stat volnere mucro.
Labitur exsanguis; labuntur frigida leto

786. Quem primi] Plin. vii. 2. Hirpi (leria), familiæ sunt paucæ, haud procul Roma in Faliscorum agro. Hæ sacrificio annuo, quod fit ad m. Soracten Apollini, supra ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur.-Eosdem Hirpos attigit Æn. vii. 692. seqq. ubi tamen Falisci inter Turni auxilia numerantur. Aruns igitur ex vicinis Etruriæ locis oriundus erat.

787. Freti pietate] Servius: Iste quidem hoc dixit; sed Varro ubique expugnator religionis ait, cum quoddam medicamentum describeret; Eo uti solent Hirpini (f. Hirpi), qui ambulaturi

per ignem, medicamento plantas tingunt. V. Bentleii Phileleuth. Lips. c. li.

794. Audiit] II. '. 249. "Ns ipar' sún χόμενος· τοῦ δ ̓ ἔκλυς μητίετα Ζεύς· Τῷ δ ἕτερον μὲν ἔδωκε πατὴρ, ἕτερον δ ̓ ἀνέκυσι· Νηῶν μίν οἱ ἀπώσασθαι πόλεμόν τε μάχην τε Δώκε στον δ ̓ ἀνένευσε μάχης ἐξατονία

εσθαι.

809. Ac velut] II. d. 585. 'Arridoxos δ ̓ οὐ μεῖνε, θεός περ ἐὼν πολεμιστής, ̓Αλλ' ὅγ ̓ ἄρ ̓ ἔτρισε, θηρὶ κακὸν ῥέξαντι ἐοικώς, Όστε κύνα κτείνας, ἢ βουκόλον, ἄμφι βόεσσι, Φεύγει, πριν περ ὅμιλον ἀολλισθήμεναι ανα δρῶν· "Ως τρέσε Νεστορίδης.

Lumina; purpureus quondam color ora reliquit. 820 Tum sic exspirans Accam, ex æqualibus unam, Alloquitur; fida ante alias quæ sola Camilla; Quîcum partiri curas; atque hæc ita fatur:

Hactenus, Acca soror, potui: nunc volnus acerbum 'Conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.

[ocr errors]

825 Effuge, et hæc Turno mandata novissima perfer: 'Succedat pugnæ Trojanosque arceat urbe.

'Jamque vale. Simul his dictis linquebat habenas, Ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto Paullatim exsolvit se corpore, lentaque colla 830 Et captum leto posuit caput, arma relinquens ; Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor Sidera; dejecta crudescit pugna Camilla; Incurrunt densi simul omnis copia Teucrúm, 835 Tyrrhenique duces, Evandrique Arcades alæ.

At Triviæ custos jam dudum in montibus Opis Alta sedet summis, spectatque interrita pugnas. Utque procul medio juvenum in clamore furentum Prospexit tristi multatam morte Camillam ; 840 Ingemuitque, deditque has imo pectore voces: 'Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti

845

[ocr errors]

Supplicium, Teucros conata lacessere bello!

'Nec tibi desertæ in dumis coluisse Dianam

Profuit, aut nostras humero gessisse pharetras. 'Non tamen indecorem tua te regina reliquit 'Extrema jam in morte: neque hoc sine nomine letum 'Per gentes erit; aut famam patieris inultæ.

Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus, 'Morte luet merita.' Fuit ingens monte sub alto 850 Regis Dercenni terreno ex aggere bustum Antiqui Laurentis, opacaque ilice tectum; Hîc dea se primum rapido pulcherrima nisu Sistit, et Arruntem tumulo speculatur ab alto. Ut vidit fulgentem armis, ac vana tumentem; 855 Cur, inquit, diversus abis? huc dirige gressum, 'Huc periture veni: capias ut digna Camillæ 'Præmia. Tune etiam telis moriere Dianæ ?' Dixit, et aurata volucrem Threïssa sagittam Depromsit pharetra, cornuque infensa tetendit, 860 Et duxit longe, donec curvata coirent

828. Ad terram-fluens] A. Furius Antias Ann. i. Ille, gravi subito devinctus volnere, habenas Misit equi, lapsusque in humum defluxit, et armis Reddidit æratis sonitum.

831. Vitaque] Cf. Æn. x. 819. 836. Opis] V. 532. 587. supra. 859. Depromsit] Cf. II. d. 116. q. v. ad En. ix. 622. cit.

Inter se capita, et manibus jam tangeret æquis,
Læva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
Extemplo teli stridorem aurasque sonantes
Audiit una Arruns, hæsitque in corpore ferrum.
865 Illum exspirantem socii atque extrema gementem
Obliti ignoto camporum in pulvere linquunt :
Opis ad ætherium pennis aufertur Olympum.
Prima fugit, domina amissa, levis ala Camillæ :
Turbati fugiunt Rutuli; fugit acer Atinas;
870 Disjectique duces desolatique manipli

Tuta petunt, et equis aversi ad moenia tendunt.
Nec quisquam instantes Teucros letumque ferentes
Sustentare valet telis, aut sistere contra:

Sed laxos referunt humeris languentibus arcus; 875 Quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. Volvitur ad muros caligine turbidus atra

Pulvis, et e speculis percussæ pectora matres
Foemineum clamorem ad cœli sidera tollunt.
Qui cursu portas primi irrupere patentes,
880 Hos inimica super mixto premit agmine turba:
Nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
Monibus in patriis, atque inter tuta domorum,
Confixi exspirant animas. Pars claudere portas ;
Nec sociis aperire viam, nec moenibus audent
885 Accipere orantes: oriturque miserrima cædes
Defendentum armis aditus, inque arma ruentum.
Exclusi, ante oculos lacrimantumque ora parentum,
Pars in præcipites fossas, urgente ruina,
Volvitur immissis pars cæca et concita frenis
890 Arietat in portas et duros objice postes.
Ipsæ de muris summo certamine matres
(Monstrat amor verus patriæ), ut videre Camillam,
Tela manu trepida jaciunt; ac robore duro
Stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
895 Præcipites, primæque mori pro moenibus ardent.
Interea Turnum in silvis sævissimus implet
Nuntius, et juveni ingentem fert Acca tumultum :
Deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
Ingruere infensos hostes, et Marte secundo

900 Omnia corripuisse: metum jam ad moenia ferri.
Ille furens (et sæva Jovis sic numina poscunt)
Deserit obsessos colles, nemora aspera linquit.

876. Volvitur] Non abs re erit ex Æschyli Ἑπτὰ ἐπὶ Θήβαις Parodi exordium apponere: Θρέομαι φοβερά μεγάλο ἄχη μεθεῖται στρατὸς στρατόπεδον λιπών, ῥεῖ πολὺς ὧδε λεὼς πρόδρομος ἱππότας. αιθέ

gia
κόνις με
πείθει φανεῖσ', ἄναυδος, σαφής,
ἔτυμος ἄγγελος· ἐλεδεμνὰς πεδιοπλόκτυπος
τ' ὠσὶ χρίμπτεται βοὰ, ποτᾶται, βρέμει δ'
ἀμαχέτου δίκαν ὕδατος ὀροκτύπου. ἰω. κ
θεοὶ θεαί τ' ὀρόμενον κακὸν ἀλεύσατε.

« AnteriorContinuar »