Imagens das páginas
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER II.

HACTENUS arvorum cultus, et sidera cœli :
Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta, et prolem tarde crescentis olivæ :
Huc, pater o Lenæe, (tuis hîc omnia plena
5 Muneribus tibi pampineo gravidus auctumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris)
Huc, pater o Lenæe, veni; nudataque musto
Tinge novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis :
10 Namque aliæ, nullis hominum cogentibus, ipsæ
Sponte sua veniunt, camposque et flumina late
Curva tenent: ut molle siler, lentæque genestæ,
Populus, et glauca canentia fronde salicta.

Pars autem posito surgunt de semine: ut altæ
15 Castaneæ, nemorumque Jovi quæ maxuma frondet
Esculus, atque habitæ Graiis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva:

Ut cerasis, ulmisque: etiam Parnassia laurus
Parva sub ingenti matris se subjicit umbra.
20 Hos Natura modos primum dedit: his genus omne
Silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
Sunt alii, quos ipse via sibi reperit usus.

3. Tarde crescentis oliva] Plin. xv. 1. Hesiodus negavit oleæ satorem fructum ex ea percepisse quemquam: tam tarda tunc res erat. At nunc etiam in plantariis serunt, translatarumque altero anno decerpuntur baccæ.

9-34. Principio arboribus] Theophrast. Hist. Plant. ii. Ai yevious Tãy devδρῶν καὶ ὅλως τῶν φυτῶν, ἢ αὐτόματοι, ἢ ἀπὸ σπέρματος, ἢ ἀπὸ ῥίζης, ἢ ἀπὸ παρα. σπάδος, ἢ ἀπὸ ἀκρέμονος, ἢ ἀπὸ κλωνὸς, ἢ ἀπ' αὐτοῦ τοῦ στελέχους ἐστίν· ἢ ἔτι τοῦ ξύλου κατακοπέντος εἰς μικρά, καὶ γὰρ οὕτως

ἀναφύεται. τούτων δὲ ἡ μὲν αὐτόματος, πρώτ τη τίς· ἡ δὲ ἀπὸ σπέρματος καὶ ῥίζης φυσι κώταται δόξαιεν ἄν· ὥσπερ γὰρ αὐτόματοι καὶ αὐταί· διὸ καὶ τοῖς ἀγρίοις ὑπάρχουσιν αἱ δὲ ἄλλαι τέχνης, ἢ ἀπὸ προαιρέσεως, τὰ μὲν οὖν δένδρα βλαστάνει καὶ γίνεται κατὰ τοὺς εἰρημένους τρόπους. αἱ γὰρ ἐμφυτεῖαι καὶ οἱ ἐνοφθαλμισμοί, καθάπερ μίξεις τινές εἰσιν, ἢ κατ ̓ ἄλλον τρόπον γενέσεις.

22-34. Sunt alii] Sunt modi hi: avulsione, infossione, propagatione, surculo, concisione, insitione. Cf. Plin. xvii. 9.

Hic plantas tenero abscidens de corpore matrum
Deposuit sulcis: hic stirpes obruit arvo,
25 Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos :
Silvarumque aliæ pressos propaginis arcus
Exspectant, et viva sua plantaria terra.

Nil radicis egent aliæ: summumque putator
Haud dubitat terræ referens mandare cacumen.
30 Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)
Truditur e sicco radix oleagina ligno.

35

Et sæpe alterius ramos impune videmus
Vertere in alterius; mutatamque insita mala
Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o, proprios generatim discite cultus,
Agricolæ, fructusque feros mollite colendo :
Neu segnes jaceant terræ. Juvat Ismara Baccho
Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
40 O decus, o famæ merito pars maxuma nostræ,
Mæcenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto:
Non, mihi si linguæ centum sint, oraque centum,
Ferrea vox. ades, et primi lege littoris oram.
45 In manibus terræ. non hîc te carmine ficto,
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.
Sponte sua quæ se tollunt in luminis auras,
Infecunda quidem, sed læta et fortia surgunt.
Quippe solo natura subest. tamen hæc
quoque
50 Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis,
Exuerint silvestrem animum: cultuque frequenti
In quascumque voces artes haud tarda sequentur.
Nec non et sterilis, quæ stirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros:
55 Nunc altæ frondes, et rami matris opacant,
Crescentique adimunt fœtus, uruntque ferentem.
Jam, quæ seminibus jactis se sustulit arbos,
Tarda venit, seris factura nepotibus umbram:
Pomaque degenerant succos oblita priores :
60 Et turpes avibus prædam fert uva racemos.

30. Quin et caudicibus sectis] Ita nunc quoque in Hispania, secant agricolæ in partes plures caudicem olivæ, cui amputata radix, cui amputati rami: ita consectum infodiunt, ac inde format se radix, et mox arbor. Cerda h. 1.-Cf. quoque Theophr. H. Pl. ii. 1.

36. Fructusque feros] Lucret. v. Inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli Tentabant, fructusque feros mansuescere

si quis

[blocks in formation]
[ocr errors]

Scilicet omnibus est labor impendendus; et omnes
Cogendæ in sulcum, ac multa mercede domandæ.
Sed truncis oleæ melius, propagine vites
Respondent, solido Paphiæ de robore myrtus.
65 Plantis et duræ coruli nascuntur, et ingens
Fraxinus, Herculeæque arbos umbrosa coronæ,
Chaoniique Patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marinos.

Inseritur verò et fœtu nucis arbutus horrida:
70 Et steriles platani malos gessere valentes:
Castaneæ fagus, ornusque incanuit albo
Flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.
Nam qua se medio trudunt de cortice gemmæ,
75 Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in solidum cuneis via: deinde feraces
8ο Plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens
Exiit ad cœlum ramis felicibus arbos,

Miraturque novas frondes, et non sua poma.

Præterea genus haud unum, nec fortibus ulmis,
Nec salici, lotoque, neque Idæis cyparissis.
85 Nec pingues unam in faciem nascuntur olivæ,
Orchades, et radii, et amara pausia bacca ;
Pomaque, et Alcinoi silvæ: nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris, gravibusque volemis.

[blocks in formation]

69. Inseritur vero] Columel. R. R. v. 11. Cum antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et illam quasi finitionem, qua nos paullo ante usi sumus, veluti quandam legem sanxerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur; existimavimus errorem hujus opinionis discutiendum, tradendamque posteris rationem, qua possit omne genus surculi omni generi arboris inseri.

73. Nec modus inserere] Cf. Theophrast. de Causis Pl. i. 6.

84. Idæis cyparissis] Theophrast. H. Pl. iv. 1. Εν Κρήτῃ γοῦν φασὶν ἐν τοῖς Ιδαίοις ἔρισι καὶ ἐν τοῖς Λευκοῖς καλουμένοις, ἐπὶ τῶν ἄκρων, οὗπερ οὐδέποτε ἐπιλείπει χιών, κυτάβίττον εἶναι.

87. Alcinoi silve] De Alcinoi hortis

Homerus hæc; Odyss. η'. 112. Εκτοσθεν
δ' αὐλῆς μέγας ὄρχατος ἄγχι θυράων Τετρά
γυος· περὶ δ ̓ ὅρκος ἐλήλαται ἀμφοτέρωθεν.
*Ενθα δὲ δένδρεα μακρὰ πεφύκει τηλεθόωντα,
Ὄγχναι, καὶ ῥοιαὶ, καὶ μηλέαι ἀγλαόκαρποι,
Συκαί τε γλυκεραί, καὶ ἐλαῖαι τηλεθόωσαι.
Τάων οὔποτε καρπὸς ἀπόλλυται, οὐδ ̓ ἐπιλεί
πει Χείματος, οὐδὲ θέρους, ἐπετήσιος· ἀλλὰ
μάλ' αἰεὶ Ζεφυρίη πνείουσα, τὰ μὲν φύει,
ἄλλα δὲ πέσσει. Ογχνη ἐπ ̓ ἔγχνη γηρα
σκεῖ, μῆλον δ' ἐπὶ μήλῳ, Αὐτὰρ ἐπὶ σταφυλῇ
σταφυλή, σῦκον δ ̓ ἐπὶ σύκῳ. Ενθα δέ οἱ που
λύκαρπος ἀλωὴ ἐῤῥίζωσαι τῆς ἕτερον μὲν
θειλόπεδον λευρῷ ἐνὶ χώρο Τέρσεται η ιλίῳ
ἑτέρας δ ̓ ἄρα τε τρυγόωσιν, ̓Αλλὰς δὲ τρα-
πέουσι πάροιθε δέ τ' ὄμφακές εἰσιν, Άνθος
ἀφιεῖσαι, ἕτεραι δ' ὑποπερκάζουσιν. Ενθα δὲ
κοσμηταὶ πρασιαὶ παρὰ νείατον ἔρχον Παν
τοῖαι πεφύασιν, ἐπηετανὸν γανόωσαι· Ἐν δὲ
δύω κρῆναι, ἡ μέν τ' ἀνὰ κῆπον ἅπαντα Σκίδα
ναται, ἡ δ' ἑτέρωθεν ὑπ' αὐλῆς οὐδὲν ἵησι Πρὸς
δόμον ὑψηλὸν, ὅθεν ὑδρεύοντο πολῖται.
ῥ ̓ ἐν ̓Αλκινόοιο θεῶν ἔσαν ἀγλαὰ δῶρα.

E

Τοία

Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,

Porto Petango Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos. Hod. Mitylen Sunt Thasiæ vites; sunt et Mareotides albæ: Hud. Mårovt Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ :

Thapso

Boor Dag

[ocr errors]

Et passo Psithia utilior, tenuisque Lageos,
Tentatura pedes olim, vincturaque linguam:
95 Purpurea, preciæque: et quo te carmine dicam,
Rhætica? nec cellis ideo contende Falernis.

[ocr errors]

Sunt et Aminææ vites, firmissima vina :

Tmolus et assurgit quibus, et rex ipse Phanæus :
Argitisque minor, cui non certaverit ulla,

100 Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos.
Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,

Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
Sed neque quam multæ species, nec nomina quæ sint,
Est numerus: neque enim numero comprendere refert:
105 Quem qui scire velit, Libyci velit æquoris idem
Discere quam multæ zephyro turbentur arenæ :
Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nosse, quot Ionii veniant ad littora fluctus.

Nec vero terræ ferre omnes omnia possunt.
110 Fluminibus salices; crassisque paludibus alni
Nascuntur: steriles saxosis montibus orni:
Littora myrtetis lætissima: denique apertos
Bacchus amat colles; aquilonem et frigora taxi.
Adspice et extremis domitum cultoribus orbem,
115 Eoasque domos Arabum, pictosque Gelonos.

91. Thasia] Antiphanes ap. Athenaum ; Οἶνός τε Θάσιος, καὶ μύρον, καὶ στέμματα.

Mareotides albæ] Cf. Strab. xvii.

96. Rhætica] Sueton. Augustus maxime delectatus est Rhætico.-Cf. et Strab. iv.

97. Aminaa] Plin. Principatus datur Amineis propter firmitatem, senioque proficientem vini ejus ubique vitam.— Cf. et Columel. iii. 2.

98. Tmolus] Cf. Theophrast. H. Pl. iv. 6. Cf. Euripidis locum ad Æn. vii. 396.

Rex ipse Phanaeus] De Lucillio hoc tractum est, qui ait, Xiós re duváσrns. Serv.-In Chio, Φάναι, λιμὴν βαθὺς, καὶ νεως ̓Απόλλωνος, καὶ ἄλσος φοινίκων. Strabo.

102. Rhodia] Colum. iii. 2. Vitis vel ad escam vel ad effusionem deponitur.Ad escam,-purpureæ, et búmasti,-et Rhodiæ.

Tumidis, bumaste, racemis] Varr. de

[ocr errors]

"

To
το αρχαίου

& Tidwrol EdAyres Herod.

R. R. Novi, inquit, majestatem boum, et ab his dici pleraque magna, ut Bourexov, βούπαιδα, βούλιμον, βοῶπιν, uvam quoque bumammam, (βουμαστόν.)

105. Libyci velit æquoris] Catull. Quam magnus numerus Libyssæ arenæ Laserpiciferis jacet Cyrenis, Oraclum Jovis inter æstuosi, Et Batti veteris sacrum sepulcrum.

107. Aut, ubi navigiis] Theocrit. s'. Αλλ' ἶσος γὰρ ὁ μόχθος, ἐπὶ φόνι κύματα μετρείν, Ὅσσ ̓ ἄνεμος χέρσονδε μετὰ γλαυκᾶς ἁλὸς ὠθεῖ.

115. Pictos Gelonos] Salmas. in Solin. Sic picti Agathyrsi, et pictæ volucres apud poëtam, h. e. coloribus variatæ. Hinc de Budinis, quos Græci cum Gelonis eosdem habebant, Herodotus ait: ἔθνος μέγα καὶ πολλὲν, γλαυκόν τε πᾶν ἰσχυρῶς ἐστὶ καὶ πυῤῥόν. iv. 108. Gelonus autem Agathyrsi frater: ambo Herculis filii,-Claudian. in Ruf. i. 313. Membraque qui ferro gaudet pinxisse Gelonus.

Divisa arboribus patriæ: sola India nigrum

Fert ebenum: solis est thurea virga Sabæis. H. Yemen.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno

Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi?

Hod. China

120 Quid nemora Ethiopum, molli canentia lana?
Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?
Aut quos Oceano propior gerit India lucos,
Extremi sinus orbis? ubi aëra vincere summum
Arboris haud ullæ jactu potuere sagittæ.
125 Et gens illa quidem sumtis non tarda pharetris.
Media fert tristes succos, tardumque saporem
Felicis mali; quo non præsentius ullum,
Pocula si quando sævæ infecere novercæ,
[Miscueruntque herbas et non innoxia verba,]
130 Auxilium venit, ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro;
Et, si non alium late jactaret odorem,

Laurus erat. folia haud ullis labentia ventis :

Flos ad prima tenax. animas et olentia Medi Had Trak Ajem 135 Ora fovent illo, et senibus medicantur anhelis.

Sed neque Medorum, silvæ ditissima, terra,

Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus, lod.kedavs.
Laudibus Italiæ certent: non Bactra, neque Indi, hou. Balk.
Totaque thuriferis Panchaïa pinguis arenis.

140 Hæc loca non tauri spirantes naribus ignem

Invertere, satis immanis dentibus hydri;

Nec galeis densisque virûm seges horruit hastis:

Sed gravidæ fruges, et Bacchi Massicus humor Hod M. Massico
Implevere: tenent oleæ armentaque læta.
145 Hinc bellator equus campo sese arduus infert :
Hinc albi, Clitumne, greges, et maxuma taurus

116: Sola India nigrum] Theophrast. Η. Ρl. iv. 5. "Ιδιον δὲ καὶ ἡ ἐβένη τῆς Ινδια τῆς χώρας.

120. Nemora Ethiopum] Plin. Superior pars Ægypti in Arabiam vergens, gignit fruticem, quem aliqui gossipion vocant, plures xylon. et ideo lina inde facta, rylina.-Strabo: "Evois nai śravθεῖν ἔριον. ἐκ τούτου δὲ Νέαρχος φησὶ τὰς εὐητρίους ὑφαίνεσθαι σινδόνας·---τοιαῦτα δὲ καὶ τὰ Σηρικὰ, ἔκ τινων φλοιῶν ξαινομένης βύσα

-Cf. et Theophrast. H. Pl. iv. 9. qui in India et in Arabia lanigeras has arbores nasci dicit.

126. Media fert] Theophrast. iv. 4. Η Μηδία χώρα καὶ Περσίς, ἄλλα τι ἔχει πλείω, καὶ τὸ μῆλον τὸ Μηδικὸν καὶ τὸ Περσικὸν καλούμενον. ἔχει δὲ τὸ δένδρον τοῦτο φύλλον μὲν ὅμοιον καὶ σχεδὸν ἴσον τῷ τῆς

Vid. Sil. Ital. VIII. iq

dans. (ita enim legi debere admonet
Athenæus lib. iii. pro vulg. avdgáxins.
Cf. Fulv. Urs. ad h. 1.)-ò di μñλov ovx
ἐσθίεται μὲν, εὔοσμον δὲ πάνυ—χρήσιμον δὲ,
ἐπειδὰν τύχῃ πεπωκώς τις φάρμακον, ἢ πρὸς
στόματος εὐωδίαν.—φέρει δὲ τὰ μῆλα πᾶσαν
ὥραν, τὰ μὲν ἀφήρηται, τὰ δὲ ἀνθεῖ, τὰ δὲ
ἐκπίπτει.—Dioscorides : Τὰ δὲ Μηδικὰ λιο
γόμενα, ἢ Περσικὰ, ἢ κεδρόμηλα, Ῥωμαϊστὶ
δὲ Κίτρια, πᾶσι γνώριμα. Cf. Vss. 3, 58.

140. Tauri] Pindar. Kaì ßhus, oi phoy'
ἀπὸ Ξανθᾶν γενύων πνέον καιομένοιο πυρός.

142. Horruit hastis] Hom. "Eppies δὲ μάχη φθισίμβροτος ἐγχείησι.-Ennius : Sparseis hasteis longeis campus splendet et horret.

146. Clitumnus, Umbria Cisapenninæ fl. in Tiberim descendit. Cf. Plin. Epist. viii. 8.

« AnteriorContinuar »