Victima, sæpe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deûm duxere triumphos. Hic ver adsiduum, atque alienis mensibus æstas: 150 Bis gravidæ pecudes, bis pomis utilis arbor. At rabidæ tigres absunt, et sæva leonum
Oct. gravi erra concuffs
i eructant huc Monte
Semina; nec miseros fallunt aconita legentes; Nec rapit immensos orbes per humum, neque tanto Squameus in spiram tractu se colligit anguis. Adde tot egregias urbes, operumque laborem, Tot congesta manu præruptis oppida saxis, Fluminaque antiquos subterlabentia muros.
An mare, quod supra, memorem, quodque alluit infra? Anne lacus tantos? te, Lari maxume, teque nous 160 Fluctibus et fremitu adsurgens, Benace, marino? An memorem portus, Lucrinoque addita claustra, Atque indignatum magnis stridoribus æquor, Julia qua ponto longe sonat unda refuso, Tyrrhenusque fretis immittitur æstus Avernis?
165 Hæc eadem argenti rivos ærisque metalla Ostendit venis, atque auro plurima fluxit.
Hæc genus acre virûm Marsos, pubemque Sabellam,
Adsuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos In the Cam Extulit: hæc Decios, Marios, magnosque Camillos,
170 Scipiadas duros bello: et te, maxume Cæsar, Qui nunc extremis Asiæ jam victor in oris Imbellem avertis Romanis arcibus Indum. Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus ; Magna virûm: tibi res antiquæ laudis et artis 175 Ingredior, sanctos ausus recludere fontes, Ascræumque cano Romana per oppida carmen. Nunc locus arvorum ingeniis: quæ robora cuique,
151. Sæva leonum Semina] Lucret. Denique cur acris violentia triste leonum Seminium sequitur?—
159. Lacus Larius (nunc Lago di Como) in agro Mediolanensi: Lacus Be- nacus in Veronensi, (Lago di Garda) Mincium amnem medio alveo transmit- tens.
161-164. An memorem portus] Stra- bo: Ταῖς Βαΐαις συνεχής ὅ, τε Λοκρίνος κόλα πος, καὶ ἐντὸς τούτου ὁ "Αορνος.—ἔστι δ' ὁ μὲν ̓́Αορνος κόλπος ἀγχιβαθὴς καὶ ἀρτίστο μος, λιμένος καὶ μέγεθος καὶ φύσιν ἔχων, χρείαν δ ̓ οὐ παρεχόμενος λιμένος, διὰ τὸ προκεῖσθαι τὸν Λοκρῖνον κόλπον.—ὁ δὲ Λοκρί νος κόλπος πλατύνεται μέχρι Βαίων, χώμα τι εἰργόμενος ἀπὸ τῆς ἔξω θαλάττης, σιν Ηρακλέα διαχῶσαι,—Αγρίππας δ ̓ ἐπε- axsúa. Sueton. Augustus portum Ju-
lium apud Baias, immisso in Lucrinum et Avernum lacum mari, effecit.
165. Argenti rivos] Lucret. Manabat venis ferventibus in loca terræ Concava conveniens argenti rivus et auri, Æris item et plumbi.—
166. Östendit] Plin.-Metallorum omnium fertilitate nullis cedit terris Italia; sed interdictum vetere consulto patrum, Italiæ parci jubentium.
168. Verutos] V. ad Æn. vii. 664.
171. Qui nunc extremis] Anno ab U. C. 724, Cæsar, rebus Ægypti constitutis, per Syriam in Asiam provinciam profectus, hiberna ibi egit; simulque et subditorum omnia negotia et Parthica composuit. Cf. Dion. li. 8.—Porro huc referenda loca Geo. iii. 26. et seqq. Geo. iv. 560. et seqq.
Quis color, et quæ sit rebus natura ferendis. Difficiles primum terræ, collesque maligni, 180 Tenuis ubi argilla, et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis oliva.
Indicio est, tractu surgens oleaster eodem Plurimus, et strati baccis silvestribus agri. At quæ pinguis humus, dulcique uligine læta, 186 Quique frequens herbis et fertilis ubere campus, Qualem sæpe cava montis convalle solemus Dispicere: huc summis liquuntur rupibus amnes, Felicemque trahunt limum: quique editus austro, Et filicem curvis invisam pascit aratris : 190 Hic tibi prævalidas olim multoque fluentes Sufficiet Baccho vites; hic fertilis uvæ,
Hic laticis, qualem pateris libamus et auro, Inflavit quum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, Lancibus et pandis fumantia reddimus exta. 195 Sin armenta magis studium vitulosque tueri, Aut fœtus ovium, aut urentes culta capellas:
Saltus, et saturi petito longinqua Tarenti, Hod. Taranto. Gra, Tar Et qualem infelix amisit Mantua campum, Had Mantia Pascentem niveos herboso flumine cycnos.
200 Non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt; Et quantum longis carpent armenta diebus, Exigua tantum gelidus ros nocte reponet. Nigra fere, et presso pinguis sub vomere terra, Et cui putre solum, (namque hoc imitamur arando) 205 Optima frumentis. non ullo ex æquore cernes Plura domum tardis decedere plaustra juvencis: Aut unde iratus silvam devexit arator,
Et nemora evertit multos ignava per annos, Antiquasque domos avium cum stirpibus imis 210 Eruit: illæ altum nidis petiere relictis; At rudis enituit impulso vomere campus. Nam jejuna quidem clivosi glarea ruris Vix humiles apibus casias roremque minstrat:
180. Tenuis ubi argilla] Theophrast. de Caus. Pl. ii. 5. Ἡ σπιλὰς, καὶ ἔτι μᾶλο λον ἡ λευκόγειος, ἐλαιοφόρος. ἰκμάδα τε γὰρ ἔχει καὶ πνεῦμα πολύ. δεῖται δὲ καὶ ἀμφοῖν.
Columel.-Creta, qua utuntur figuli, quamque nonnulli argillam vo
181. Vivacis olive] Plin. Firmissimæ ad vivendum oleæ, ut quas durare annis CC inter auctores conveniat.-Cf. Theophrast. H. Pl. iv. 15.
182. Indicio est, tractu] Theophrast. de Caus. Pl. iii. 7. Σημεῖα δὲ ποιοῦνται
τὴν αὐτομάτην γένεσιν. ὅπου γὰρ ἡ φύσις αὐτὴ γεννᾶ, τοῦτον οἰκειότατον εἶναι τόπον.
193. Pinguis Tyrrhenus] Catull.- Aut obesus Etruscus.-In Etruria olim Aruspicum disciplina excelluit. Quo per- tinet lex illa Ciceronis, De Leg. ii. "Prodigia, portenta, ad Etruscos et "Aruspices, si Senatus jussit, deferun- "to: Etruria principes disciplinam do- "ceto." V. ad Æn. viii. 498.
209. Antiquasque domos avium] Lucret. Frondiferasque domos avium
Et tophus scaber, et nigris exesa chelydris 215 Creta, negant alios æque serpentibus agros
Dulcem ferre cibum, et curvas præbere latebras. Quæ tenuem exhalat nebulam, fumosque volucres, Et bibit humorem, et, quum vult, ex se ipsa remittit ; Quæque suo viridi semper se gramine vestit, 220 Nec scabie et salsa lædit robigine ferrum; Illa tibi lætis intexet vitibus ulmos:
Illa ferax oleo est: illam experiere colendo,
Et facilem pecori, et patientem vomeris unci.
Talem dives arat Capua, et vicina Vesevo Had Monte de Somma 225 Ora jugo, et vacuis Clanius non æquus Acerris. Vid.Sil. Ital. xv. Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam, $97. Rara sit, an supra morem si densa, requiras;
(Altera frumentis quoniam favet, altera Baccho; Densa magis Cereri, rarissima quæque Lyæo :)
230 Ante locum capies oculis, alteque jubebis
In solido puteum demitti, omnemque repones Rursus humum, et pedibus summas æquabis arenas: Si deerunt; rarum, pecorique et vitibus almis Aptius, uber erit: sin in sua posse negabunt 235 Ire loca, et scrobibus superabit terra repletis ; Spissus ager: glebas cunctantes crassaque terga Exspecta, et validis terram proscinde juvencis.- Salsa autem tellus, et quæ perhibetur amara, Frugibus infelix, (ea nec mansuescit arando, 240 Nec Baccho genus, aut pomis sua nomina servat,) Tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos, Colaque prælorum fumosis deripe tectis;
Huc ager ille malus, dulcesque a fontibus undæ, Ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis 245 Scilicet, et grandes ibunt per vimina guttæ ; At sapor indicium faciet manifestus, et ora Tristia tentantum sensu torquebit amaror. Pinguis item quæ sit tellus, hoc denique pacto Discimus: haud umquam manibus jactata fatiscit, 250 Sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. Humida majores herbas alit, ipsaque justo Lætior: ah nimium ne sit mihi fertilis illa, Neu se prævalidam primis ostendat aristis! Quæ gravis est, ipso tacitam se pondere prodit, 255 Quæque levis. Promtum est oculis prædiscere nigram, Et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus
225. Clanius, vel Clanis, fl. Campa- niæ, juxta Linternum in mare se im- mittens, vicinis agris, et inter hos Acer- ranis, exundatione exitiosus.
246. Ora Tristia tentantum] Lucret. ii. 400. At contra tetra Absinthî natura, ferique Centauri fœdo pertorquent ora
Difficile est: piceæ tantum taxique nocentes Interdum, aut hederæ pandunt vestigia nigræ. His animadversis, terram multo ante memento 260 Excoquere, et magnos scrobibus concidere montes, Ante supinatas aquiloni ostendere glebas,
Quàm lætum infodias vitis genus: optuma putri Arva solo: id venti curant, gelidæque pruinæ, Et labefacta movens robustus jugera fossor. 265 At, si quos haud ulla viros vigilantia fugit, Ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur Arboribus seges, et quo mox digesta feratur ; Mutatam ignorent subito ne semina matrem. Quin etiam cœli regionem in cortice signant: 270 Ut, quo quæque modo steterit, qua parte calores Austrinos tulerit, quæ terga obverterit axi,
Restituant: adeo in teneris consuescere multum est. Collibus, an plano melius sit ponere vitem,
Quære prius. Si pinguis agros metabere campi; 275 Densa sere: in denso non segnior ubere Bacchus: Sin tumulis acclive solum, collesque supinos; Indulge ordinibus: nec secius omnis in unguem Arboribus positis secto via limite quadret. Ut sæpe, ingenti bello quum longa cohortes 280 Explicuit legio, et campo stetit agmen aperto, Directæque acies, ac late fluctuat omnis
Ære renidenti tellus, necdum horrida miscent Prælia, sed dubius mediis Mars errat in armis. Omnia sint paribus numeris dimensa viarum : 285 Non animum modo uti pascat prospectus inanem ; Sed quia non aliter vires dabit omnibus æquas Terra, neque in vacuum poterunt se extendere rami. Forsitan et, scrobibus quæ sint fastigia, quæras. Ausim vel tenui vitem committere sulco. 290 Altior ac penitus terræ defigitur arbos;
Esculus in primis: quæ quantum vertice ad auras Ætherias, tantum radice in Tartara tendit.
Ergo non hiemes illam, non flabra, neque imbres Convellunt: immota manet, multosque nepotes, 295 Multa virûm volvens durando sæcula vincit.
Tum fortes late ramos et brachia tendens Huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram. Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem: Neve inter vites corulum sere: neve flagella 300 Summa pete, aut summa destringe ex arbore plantas; Tantus amor terræ: neu ferro læde retuso Semina neve oleæ silvestres insere truncos; Nam sæpe incautis pastoribus excidit ignis, Qui, furtim pingui primum sub cortice tectus, 305 Robora comprendit, frondesque elapsus in altas Ingentem cœlo sonitum dedit: inde sequutus Per ramos victor perque alta cacumina regnat, Et totum involvit flammis nemus, et ruit atram Ad cœlum picea crassus caligine nubem : 310 Præsertim si tempestas a vertice silvis
Incubuit, glomeratque ferens incendia ventus. Hoc ubi; non a stirpe valent, cæsæque reverti Possunt, atque ima similes revirescere terra: Infelix superat foliis oleaster amaris.
Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor, Tellurem Borea rigidam spirante moveri.
Rura gelu tum claudit hiems; nec semine jacto Concretam patitur radicem affigere terræ. Optuma vinetis satio, quum vere rubenti
320 Candida venit avis, longis invisa colubris:
Prima vel auctumni sub frigora, quum rapidus Sol Nondum hiemem contingit equis, jam præterit æstas. Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis;
Vere tument terræ, et genitalia semina poscunt. 325 Tum pater omnipotens fecundis imbribus Æther
Multaque vivendo vitalia vincere sæcla.
300. Ne summa pete] Columel. iii. 10. Non debet ultimum flagellum quasi fœcundum observari,-sed id sarmentum quod media vite situm. Hic surculus translatus rarius degenerat.
303. Ignis] Π. υ'. 490. Ως δ' ἀναμαι μάει βαθέ ̓ ἄγκεα θεσπιδαὲς πῦρ Οὔριος ἀζαλέοιο, βαθεῖα δὲ καίεται ὕλη, Πάντη τε κλονίων ἄνεμος φλόγα εἰλυφάζει· — V. ad En. ii. 304.
315. seqq.] Cf. Theophr. C. Pl. iii. 4, 5. 320. Candida venit avis] Plin. x. 31. Ciconia quonam e loco veniant, aut quo se referant, incompertum adhuc est. E longinquo venire non dubium, eodem quo grues modo: illas hyemis, has æstatis advenas.-Honos iis serpentium exitio tantus, ut in Thessalia capitale fuerit occidisse.
324. Vere tument] Theophr. 1. c. "Oλws ἡ ὥρα γονιμωτάτη,καὶ διὰ τὸ τὴν γῆν όρyav, x. 7. λ.
325. Pater omnipotens-Ether] Eurip. Fragm. ap. Lucian. 'Ogas TOV You τόνδ' ἄπειρον αιθέρα, Καὶ γῆν πέριξ ἔχονθ' ὑγραῖς ἐν ἀγκάλαις. Τοῦτον νόμιζε Ζήνα, τόνδ' ἡγοῦ Θεόν.
Lucret. i. 251. Postremo pereunt imbres, ubi eos pater Æther In gremium matris Terraï præcipitavit. At nitidæ surgunt fruges, ramique virescunt Arboribus; crescunt ipsæ, fœtuque gravantur: Hinc alitur porro nostrum genus, atque ferarum: Hinc lætas urbeis pueris florere videmus, Frundiferasque novis avibus canere undique sylvas. Cf. ibid. ii. 991. v. 778. et seqq. item Cic. N. D. ii. 25, 26. necnon Eschyli et Eurip. fragin. ap. Athenæum xiii. p. 600.
« AnteriorContinuar » |