Imagens das páginas
PDF
ePub

Fluctus uti, medio cœpit quum albescere ponto, Longius ex altoque sinum trahit; utque, volutus Ad terras, immane sonat per saxa, neque ipso 240 Monte minor procumbit: at ima exæstuat unda Vorticibus, nigramque alte subjectat arenam.

Omne adeo genus in terris hominumque, ferarumque,
Et genus æquoreum, pecudes, pictæque volucres,
In furias ignemque ruunt. Amor omnibus idem.
245 Tempore non alio catulorum oblita leæna
Sævior erravit campis: nec funera vulgo

Tam multa informes ursi stragemque dedere
Per silvas. Tum sævus aper, tum pessima tigris.
Heu, male tum Libya solis erratur in agris.
250 Nonne vides, ut tota tremor pertentet equorum
Corpora, si tantum notas odor attulit auras?

Ac neque eos jam frena virûm, neque verbera sæva,
Non scopuli, rupesque cavæ, atque objecta retardant
Flumina, correptos unda torquentia montes.
255 Ipse ruit, dentesque Sabellicus exacuit sus,

Et pede prosubigit terram, fricat arbore costas,
Atque hinc atque illinc, humerosque ad vulnera durat.
Quid juvenis, magnum cui versat in ossibus ignem
Durus amor? Nempe abruptis turbata procellis
260 Nocte natat cæca serus freta: quem super ingens
Porta tonat cœli, et scopulis illisa reclamant
Equora; nec miseri possunt revocare parentes,
Nec moritura super crudeli funere virgo.

Quid lynces Bacchi variæ, et genus acre luporum,
265 Atque canum? quid, quæ imbelles dant prælia cervi?
Scilicet ante omnes furor est insignis equarum:
Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumsere quadriga.
Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem

237. Fluctus uti] Hom. Il. d. 422. s δ' ὅτ' ἐν αἰγιαλῷ πολυηχεῖ κῦμα θαλάσσης Ορνυτ' ἐπασσύτερον, Ζεφύρου ὑποκινήσαντος· Πόντῳ μὲν τὰ πρῶτα κορύσσεται, αὐτὰρ ἔπειτα Χέρσῳ ῥηγνύμενον μεγάλα βρέμει, ἀμφὶ δέ τ' ἄκρας Κυρτὸν ἐὸν κορυφοῦται, ἀποπτύει δ ̓ ἁλὸς ἄχνην· Ως τότ ̓ ἐπασού τέραι Δαναῶν κίνυντο φάλαγγες Νωλεμέως πόλεμόνδε.

242. Locum hunc multi tractarunt: v. inprimis Aristot. H. A. vi. 18. Lucret. i. 12, et seqq.

253. Non scopuli] V. ad Ecl. viii. 85. Non amnes illum medii, non ardua tardant. Varius.

255. Ipse ruit-sus] Ita Aristoteles Η. Α. vi. 18. Καὶ περὶ τὸν καιρὸν τοῦτον, οἱ υες οἱ ἄγριοι,— πρὸς ἀλλήλους μὲν ποιοῦνται μάχας θαυμαστὰς, θωρακίζοντες ἑαυτοὺς, καὶ ποιοῦντες τὸ δέρμα ὡς παχύτατον ἐκ παρασ κευῆς, πρὸς τα δένδρα διατρίβοντες, καὶ τῷ πηλῷ μολύνοντες πολλάκις, καὶ ξηραίνοντες ἑαυτούς. μάχονται δὲ πρὸς ἀλλήλους, ἐξε λαύνοντες ἐκ τῶν συοφορβείων οὕτω σφοδρώς, ὥστε πολλάκις ἀμφότεροι ἀποθνήσκουσιν. ὡσαύτως δὲ καὶ οἱ ταῦροι καὶ οἱ κριοὶ καὶ Thúyou. x. T. 2.-Dentes, Hom. II. . 474. σᾶς—οδόντας θήγει.

[ocr errors]

268. Potniæ, vicus in Bootiâ. Horvá λo, Eurip. Phæniss. 1130.

2 o Ascanium: superant montes, et flumina tranant.
Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis,
Vere magis (quia vere calor redit ossibus) illæ
Ore omnes versæ in zephyrum stant rupibus altis,
Exceptantque leves auras: et sæpe sine ullis
275 Conjugiis vento gravidæ (mirabile dictu)
Saxa per et scopulos et depressas convalles
Diffugiunt; non, Eure, tuos, neque solis ad ortus;
In Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
Nascitur, et pluvio contristat frigore cœlum.
280 Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt
Pastores, lentum destillat ab inguine virus:
Hippomanes, quod sæpe malæ legere novercæ,
Miscueruntque herbas et non innoxia verba.
Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus,
285 Singula dum capti circumvectamur amore.
Hoc satis armentis. Superat pars altera curæ,
Lanigeros agitare greges, hirtasque capellas.
Hic labor: hinc laudem fortes sperate coloni.
Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum
290 Quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem.
Sed me Parnassi deserta per ardua dulcis

295

Raptat amor. Juvat ire jugis, qua nulla priorum
Castaliam molli devertitur orbita clivo.

Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum.
Incipiens stabulis edico in mollibus herbam

[blocks in formation]

275. Vento gravidæ] Ita ex Boreâ suscepti equi. Hom. Il. v. 223.—ex Zephyro. Il. '. 150.-De eadem re Aristoteles H. A. vi. 18. Λέγονται δὲ αἱ ἵπποι καὶ ἐξανεμοῦσθαι περὶ τὸν καιρὸν τοῦτον ὅταν δὲ τοῦτο πάθωσι, θέουσιν ἐκ τῶν ἄλλων ἵππων. ἔστι δὲ τὸ πάθος, ὅπερ ἐπὶ ὑῶν λέγεται τὸ καπρίζειν. θέουσι δὲ οὔτε πρὸς ἕω, οὔτε πρὸς δυσμάς, ἀλλὰ πρὸς ἄρκτον, ἢ νότον. κ. ..-Ita et Varro R. R. ii. 1, 19. In fætura res incredibilis est in Hispania, sed est vera, quod in Lusitania ad Oceanum in ea regione, ubi est oppidum Olysippo, monte Tagro, quædam e vento concipiunt certo tempore equæ; ut hic gallinæ quoque solent, quarum ova Bi appellant. Sed ex his equis qui nati pulli, non plus triennium vivunt. De eadem re Columel. vi. 27. ubi totus hic poetæ locus adscribitur.

280. Vero quod nomine] Scilicet eo nomine etiam appellatur caruncula nigra, fronti pulli recens editi innascens,

quam equa enixa statim devorat. Cf.
Æn. iv. 515-porro etiam herba aliqua,
Theocrit. '. 48. Ad nostrum respicit
Plin. xxviii. 1. 80.-Cf. item Col. vi. 27. .

4.

282. Hippomanes] Aristot. H. A. vi. 18.—καὶ ζητοῦσι τὸ ἱππομανὲς, μάλιστα πάντων οἱ περὶ τὰς φαρμακείας.

283. Miscueruntque] Cf. G. ii. 129.

289. Nec sum animi dubius] Lucret. i. 921. Nec me animi fallit quam sint obscura, sed acri Percussit thyrso landis spes magna meum cor, Et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum : quo nunc instinctus, mente vigenti Avia Pieridum peragro loca, nullius ante Trita solo juvat integros accedere fonteis Atque haurire: juvatque novos decerpere flores: Insiguemque meo capiti petere inde coronam, Unde prius nulli velârint tempora Musæ.-Ibid. v. 98. Nec me animi fallit, quam res nova, miraque menti-Et quam difficile id mihi sit pervincere dictis: Ut fit, ubi insolitam rem adportes auribus ante

295. Incipiens stabulis] Varro R. R.

Carpere oves, dum mox frondosa reducitur æstas:
Et multa duram stipula filicumque maniplis

Sternere subter humum, glacies ne frigida lædat Molle pecus, scabiemque ferat, turpesque podagras. 300 Post hinc digressus jubeo frondentia capris

Arbuta sufficere, et fluvios præbere recentes ;
Et stabula a ventis hiberno opponere soli
Ad medium conversa diem: quum frigidus olim
Jam cadit, extremoque irrorat Aquarius anno.
305 Hæ quoque non cura nobis leviore tuendæ ;
Nec minor usus erit: quamvis Milesia magno
Vellera mutentur Tyrios incocta rubores.
Densior hinc soboles: hinc largi copia lactis.
Quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra;
310 Læta magis pressis manabunt flumina mammis.
Nec minus interea barbas incanaque menta
Cinyphii tondent hirci, setasque comantes,
Usum in castrorum, et miseris velamina nautis.
Pascuntur vero silvas, et summa Lycæi,

315 Horrentesque rubos, et amantes ardua dumos.
Atque ipsæ memores redeunt in tecta, suosque
Ducunt, et gravido superant vix ubere limen.
Ergo omni studio glaciem ventosque nivales,
Quo minus est illis curæ mortalis egestas,
320 Avertes: victumque feres, et virgea lætus

ii. 2, 7. Primum providendum, ut totum annum recte pascantur intus et foris. Stabula idoneo loco ut sint: ne ventosa: quæ spectent magis ad orientem, quam ad meridianum tempus. ubi stent, solum oportet esse eruderatum, et proclivum, ut everri facile possit, ac fieri purum. Non enim solum ea uligo lanam corrumpit ovium, sed etiam ungulas, ac scabras fieri cogit. Cum aliquot dies steterunt, subjicere oportet virgulta alia, quo mollius requiescant, purioresque sint. Libentius enim ita pascuntur. et seqq. Cf. et Columel. vii. 3. 8.

298. Sternere subter humum] Cato R. R. cap. v. 7. Pecori et bubus diligenter substernatur, ungulæ curentur: scabiem pecori et jumentis caveto. id ex fame, et si impluit, fieri solet.

299. Podagras] Videtur clavum innucre, morbi genus, cum tuberculum in ipso discrimine ungulæ nascitur. Cf. Columel. vii. 5. 11.

304. Aquarius medio Februario occidit.

308. Densior hinc soboles] Columel. vii. 6, 7. Parit autem, si est generosa

proles, frequenter duos, nonnunquam
trigeminos. Pessima est fœtura, cum
matres binæ ternos hædos efficiunt.

312. Cinyps fl. et regio Libyæ inter
duas Syrtes: hinc et apud Martial. Ciny-
phius maritus. v. ad Ecl. ix. 23.

313. Usum in castrorum] Sic Varro de R. R. ii. 11. Ut fructum ovis e lana ad vestimentum, sic capra pilos ministrat ad usum nauticum, et ad bellica tormenta, et fabrilia vasa.-Et Columella R. R. vii. 6. Caper optimus habetur,-nigro, densoque, et nitido, atque longissimo pilo. nam et ipse tondetur, Usum in castrorum ac miseris velamina nautis.

314. Pascuntur vero] Columel. 1. c. Caprinum pecus dumeta potius quam campestrem situm desiderat: asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutetisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus, &c. Homerus : Αἶγας ὀρισκώους-Et Noster Ecl. i. 77. Dumosa pendere procul de rupe

[ocr errors]

Pabula; nec tota claudes fœnilia bruma.
At vero, zephyris quum læta vocantibus æstas

In saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
Luciferi primo cum sidere frigida rura

325 Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,
Et ros in tenera pecori gratissimus herba.
Inde, ubi quarta sitim cœli collegerit hora,
Et cantu querulæ rumpent arbusta cicada;
Ad puteos, aut alta greges ad stagna jubeto
330 Currentem ilignis potare canalibus undam:
Estibus et mediis umbrosam exquirere vallem,
Sicubi magna Jovis antiquo robore quercus
Ingentes tendat ramos, aut sicubi nigrum
Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra.
* 335 Tum tenues dare rursus aquas, et pascere rursus
Solis ad occasum: quum frigidus aëra vesper
Temperat, et saltus reficit jam roscida luna,
Littoraque Alcyonen resonant, acalanthida dumi.
Quid tibi pastores Libyæ, quid pascua versu
340 Prosequar, et raris habitata mapalia tectis?
Sæpe diem noctemque, et totum ex ordine mensem
Pascitur, itque pecus longa in deserta sine ullis
Hospitiis tantum campi jacet. Omnia secum
Armentarius Afer agit, tectumque, Laremque,

345 Armaque, Amyclæumque canem, Cressamque pharetram. Non secus ac patriis acer Romanus in armis Injusto sub fasce viam quum carpit, et hosti

324. Luciferi primo] Varro R. R. ii. 2.-Pastiones, inquit, ibi temporibus distinguunt, ut æstate, quod oves tum prima luce exeunt pastum, propterea quod tunc herba roscida meridianam, quæ est aridior, jucunditate præstat: sole exorto pato propellunt, ut redintegrantes_rursus ad pastum alacriores faciant. Čirciter meridianos æstus, dum defervescant, sub umbriferas rupes et arbores patulas subjiciunt, quoad refrigerato aëre vespertino, rursus pascant ad solis occasum.-Ab occasu parvo intervallo interposito ad bibendum appellunt, et rursus pascunt, quoad contenebravit. Iterum enim tum jucunditas in herba redintegravit. Item Columella R. R. vii. 3. 23. De temporibus pascendi, et ad aquam ducendi non aliter sentio, quam ut prodidit Maro; Luciferi primo cum sidere

327. Quarta-hora] In Italia longissinus dies quindecim horas æquinoctiales colligit. Pl. ii. s. 77.

328. Et cantu querulæ] Hes. "Egy. 581. Ημος δὲ σκόλυμος τ ̓ ἀνθεῖ, καὶ ἠχετα τέττιξ Δενδρέῳ ἐφεζόμενος λιγυρὴν κατα χεύετ ̓ ἀοιδὴν Πυκνὸν ὑπὸ πτερύγων, θέρεος καματώδεος ὥρη,

337. Roscida luna] Plutarch. Qu. Nat. Τὴν δρόσον ὁ ̓Αλκμὰν Διὸς θυγατέρα καὶ σελ. ήνης προσείπε, ποιήσας, Διὸς θυγάτηρ ἔρσα τρέφει καὶ σελάνας δίας.-Et vetus poéta: Quam nos rorifluam sectemur carmine lunam.

339. Quid tibi pastores Libyæ] Odyss. δ. 85. Καὶ Λιβύην, ἵνα τ' ἄρνες ἄφαρ κεραοὶ τελέθουσι. Τρὶς γὰρ τίκτει μῆλα-κ. τ. λ.

340. Mapalia Plin. v. s. 3. Numidæ vero Nomades a permutandis pabulis, mapalia sua, hoc est, domus plaustris circumferentes. Cf. item Sallust. B. Jug.

18.

345. Amyclæumque canem] V. infra 405-Amycle, urbs Laconicæ.

347. Injusto sub fasce] Cf. Cic. Tuse. Qu. ii. 16. ubi hæc : Nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides: de

[blocks in formation]

Ante exspectatum positis stat in agmine castris. At non, qua Scythiæ gentes, Mæotiaque unda, 350 Turbidus et torquens flaventes Ister arenas,

Quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
Illic clausa tenent stabulis armenta; neque ullæ
Aut herbæ campo apparent, aut arbore frondes:
Sed jacet aggeribus niveis informis, et alto
355 Terra gelu late, septemque adsurgit in ulnas.
Semper hiems, semper spirantes frigora Cauri.
Tum sol pallentes haud umquam discutit umbras:
Nec quum invectus equis altum petit æthera: nec quum
Præcipitem Oceani rubro lavit æquore currum.
360 Concrescunt subitæ currenti in flumine crustæ,
Undaque jam tergo ferratos sustinet orbes,
Puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris.
Æraque dissiliunt vulgo, vestesque rigescunt.
Indutæ, cæduntque securibus humida vina,
365 Et totæ solidam in glaciem vertere lacunæ,
Stiriaque impexis induruit horrida barbis.
Interea toto non secius aëre ningit :

Intereunt pecudes: stant circumfusa pruinis
Corpora magna boum: confertoque agmine cervi
370 Torpent mole nova, et summis vix cornibus exstant.
Hos non immissis canibus, non cassibus ullis,
Puniceæve agitant pavidos formidine pinnæ:
Sed frustra oppositum trudentes pectore montem
Comminus obtruncant ferro, graviterque rudentes
375 Cædunt, et magno læti-clamore reportant,
Ipsi in defossis specubus secura sub alta

inde qui labor, quantus agminis: ferre plus dimidiati mensis cibaria: ferre, si quid ad usum velint: ferre vallum. nam scutum, gladium, galeam, in onere nostri milites non plus numerant, quam humeros, lacertos, manus. arma enim membra militis esse dicunt.-Eadem de re Vegetius de Re Mil. i. 19. Pondus bajulare usque ad 60 libras, et iter facere gradu militari, frequentissime cogendi sunt juniores, quibus in arduis expeditionibus necessitas imminet annonam pariter et arma portandi. Nec hoc credatur esse difficile, si usus accesserit: nihil enim est, quod non assidua meditatio facillimum reddat. Quam rem antiquos milites factitavisse, Virgilio ipso teste, cognoscitur, qui ait, Non secus ac patriis, et seqq.

357. Tum sol pallentes] Od. a'. 14. Ενέα δὲ Κιμμερίων ἀνδρῶν δῆμός σε πόλις τις Μέρι καὶ νεφέλη κεκαλυμμένοι· οὐδέ ποτ' αὐτ

τοὺς ̓Ηέλιος Φαέθων ἐπιδέρκεται ἀκτίνεσσιν Οὐδ ̓ ὁπότ ̓ ἂν στείχῃσι πρὸς οὐρανὸν ἀστερόεν. τα, Οὔθ ̓ ὅταν ἄψ ἐπὶ γαῖαν ἀπ ̓ οὐρανόθεν προτράπηται Αλλ ̓ ἐπὶ νὺξ ὀλοὴ τέταται δειλοῖσι βροτοῖσι,

360. Concrescunt-crustæ] Lucret. vi. 626.-Luti concrescere crustas.

361. Ferratos-orbes] Lucr. vi. 550. -Ubi currus fortis equûm vis Ferratos utrinque rotarum succutit orbes.

367. Intereu toto] Hom. II. '. 278. Τῶν δ ̓, ὥστε νιφάδες χιόνος πίπτουσι θαμειαὶ Ηματι χειμερίῳ, ὅτε τ' ὥρετο μητίετα Ζεὺς Νιφέμεν ἀνθρώποισι, πιφαυσκόμενος τὰ ἃ κῆ λα, Κοιμήσας δ' ἀνέμους, χέει ἔμπεδον, ὄφρα καλύψῃ Υψηλῶν ὀρέων κορυφὰς καὶ πρώινας ἄκρους, Καὶ πεδία λωτεῦντα, καὶ ἀνδρῶν πίονα ἔργα, Καί τ' ἐφ ̓ ἁλὸς πολιῆς κέχυται λιμέσιν τε καὶ ἀκταῖς, Κῦμα δέ μιν προσπλά ζον ἐρύκεται, ἄλλα τε πάντα Εἰλύαται και θύπερθ ̓, ὅτ' ἐπιβρίσῃ Διὸς ὄμβρος.

« AnteriorContinuar »