Imagens das páginas
PDF
ePub

Otia agunt terra, congestaque robora totasque
Advolvere focis ulmos, ignique dedere.

Hic noctem ludo ducunt, et pocula læti
380 Fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.
Talis, Hyperboreo Septem subjecta trioni,
Gens effrena virûm Rhipæo tunditur Euro,
Et pecudum fulvis velatur corpora sætis.

Si tibi lanitium curæ; primum aspera silva,
385 Lappæque tribulique absint: fuge pabula læta:
Continuoque greges villis lege mollibus albos.
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,
Nigra subest udo tantum cui lingua palato,
Rejice, ne maculis infuscet vellera pullis

390 Nascentum: plenoque alium circumspice campo.
Munere sic niveo lanæ, si credere dignum est,
Pan deus Arcadia captam te, Luna, fefellit,

In nemora alta vocans: nec tu adspernata vocantem.
At cui lactis amor, cytisum, lotosque frequentes
395 Ipse manu salsasque ferat præsepibus herbas,
Hinc et amant fluvios magis, ac magis ubera tendunt,
Et salis occultum referunt in lacte saporem.
Multi jam excretos prohibent a matribus hædos,
Primaque ferratis præfigunt ora capistris.
400 Quod surgente die mulsere horisque diurnis,
Nocte premunt; quod jam tenebris et sole cadente,
Sub lucem exportans calathis adit oppida pastor :
Aut parco sale contingunt, hiemique reponunt.

Nec tibi cura canum fuerit postrema: sed una 405 Veloces Spartæ catulos, acremque Molossum

381. Hyperboreo-Rhipao] Strabo vii. p. 295. Διὰ τὴν ἄγνοιαν τῶν τόπων του των (τῶν πρὸς τὰς ἄρκτους) οἱ τὰ ̔Ριπαῖα ὄρη, καὶ τοὺς Υπερβορείους μυθοποιοῦντες, Aéyou #lavras.—V. Herodot. iv. 32.

384. Si tibi lanitium] V. Columel. vii. 3.

386. Villis lege mollibus] Varro R. R. ii. 2. 3. Lana multa sit et molli: villis altis, et densis toto corpore, maxime circum cervicem et collum.

387. Illum autem] Aristot. H. An. vi. 19. Λευκὰ δὲ τὰ ἔκγονα γίνεται καὶ μέλανα, ἐὰν ὑπὸ τῇ τοῦ κριοῦ γλώττη λευκαὶ φλέβες ben, pizanai-Item Varro R. R. ii. 2. 4. Animadvertendum, linguane nigra aut varia sit, quod fere qui ea habent, nigros aut varios procreant agnos.—Similia Columel. vii. 3.

391. Munere sic niveo] Macrob. Nieander hujus est auctor historiæ, poëta, quem Didymus,- grammaticorum in

[ocr errors]

structissimus, fabulosum vocat.

394. At cui lactis amor, cytisum] Varr. R. R. ii. 2. 19. Ad corpus alendum maxime amicum cytisum, et medica. Nam et pingues facit facillime, et genit lac.

396. Hinc et amant Auvios] Aristot. H. An. viii. 1ο. Πιαίνει μάλιστα τὸ πρόβατον τὸ ποτόν· διὸ καὶ τοῦ θέρους διδιάσιν ἅλας διὰ πέντε ἡμερῶν, μέδιμνον τοῖς ἑκατο τόν. γίνεται γὰρ ὑγιεινότερον οὕτω καὶ πιότε ρον τὸ ποίμνιον.

404. Nec tibi cura canum] Hes. "Egy. 604. Καὶ κίνα καρχαρόδοντα κομεῖν· μὴ Φείδιο σίτου Μή ποτε σ' ἡμερόκοτος ἀνὴρ ἀπὸ χρήμαθ ̓ ἕληται.

405. Sparta catulos] Aristot. H. An. viii. 28. Εξ ἀλώπεκος καὶ κυνὸς οἱ Λακωνι noi.-Aristot. de An. Gen. v. 2. "Orwy oi μυκτήρες μακροὶ, οἷον τῶν Λακωνικῶν κυνι δίων, ὀσφραντικά.Sophocl. Ajax. Κυνὸς Λακαίνης ὥς τις εὔρινος βάσις.

Acremque Molossum] Arist. H. An.

Pasce sero pingui. Numquam custodibus illis
Nocturnum stabulis furem, incursusque luporum,
Aut impacatos a tergo horrebis Iberos.
Sæpe etiam cursu timidos agitabis onagros,
410 Et canibus leporem, canibus venabere damas.
Sæpe volutabris pulsos silvestribus apros
Latratu turbabis agens, montesque per altos
Ingentem clamore premes ad retia cervum.

Disce et odoratam stabulis accendere cedrum,
415 Galbaneoque agitare graves nidore chelydros.
Sæpe sub immotis præsepibus aut mala tactu
Vipera delituit, cœlumque exterrita fugit:

Aut tecto adsuetus coluber succedere et umbræ,
Pestis acerba boum, pecorique adspergere virus,
420 Fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor,
Tollentemque minas et sibila colla tumentem
Dejice. jamque fuga timidum caput abdidit alte,
Quum medii nexus extremæque agmina caudæ
Solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbes.
425 Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis,
Squamea convolvens sublato pectore terga,
Atque notis longam maculosus grandibus alvum :

ix. 1. Τὸ δ' ἐν τῇ Μολοττίᾳ γένος τῶν κυνῶν,

τὸ ἀκόλουθον τοῖς προβάτοις, τῷ μεγέθει καὶ τῇ ἀνδρίᾳ τῇ πρὸς τὰ θηρία διαφέρει. Διαφέρουσι δὲ οἱ ἐξ ἀμφοῖν ἀνδρίᾳ καὶ φιλοπονίᾳ, οἵτε ἐκ τῶν ἐν τῇ Μολοττία γιγνομένων κυνῶν, καὶ ἐκ τῶν Λακωνικών.-De eodem cane Epirotico cf. Elian. de Naturâ Animalium.

406. Pasce sero] Dioscor. ii. 79. Ὁ ἐκ τυροῦ ὀῤῥὸς κυνῶν τροφιμώτατος.

408. Iberos] Varr. R. R. i. 16. Multos agros egregios colere non expedit, propter latrocinia vicinorum; ut in Hispania quosdam, qui sunt prope Lusitaniam.

409. Onagros Varr. R. R. ii. 6. Asinorum genera duo: unum ferum, quos vocant onagros; in Phrygia et Lycaonia sunt greges multi: alterum mansuetum, ut sunt in Italia omnes.

411. Volutabris] Homerus :-σύες χαμαιεύναδες-Varro R. R. ii. 4. Prodigunt sues in lutosos limites ac lustra, ut volutentur in luto, quæ est illorum requies, ut lavatio hominis.

414. Disce et odoratam] Hæc ex Nicandro Theriac. 51. Ναὶ μὴν καὶ βαρύοδο μος ἐπὶ φλογὶ μοιρηθεῖσα Χαλβάνη, ἄκνηστίς τε, καὶ ἡ πριόνεσσι τομαίη Κέδρος πουλυόδουσι καταψηχθεῖσα γενείοις, Εν φλογιῇ καπνηλὸν ἄγει καὶ φύξιμον ὀδμήν. Τοῖς δὲ χήραμα κοῖλα καὶ ὑληωρίας εὐνὰς Κεινώσεις, δαπέδω

δὲ πεσὼν ὕπνοιο κορέσση.

415. Galbaneo] Dioscor. iii. 97. Χαλβάνη ἐπὸς ἐστὶν νάρθηκος ἐν Συρίᾳ γεννωμένου —ὀσμὴ βαρεία-θηρία τε θυμιωμένη διώκει.

Graves-chelydros] Nicander Theriac. 411. Κῆρα δέ τοι δρυΐναι πιφάσκει τόνδε χέλυδρον Εξέτεροι καλέουσιν. τὸ δ' ἀπὸ χροὺς ἐχθρὸν ἄηται, Οἷον ὅτε πλαδόωντα περὶ σκύλα καὶ δέξη ἵππων Γναμπτόμενοι μυδίωσιν ὑπ' ἀρβήλοισι λάθαργοι.

416. Sæpe sub immotis] Columella R. R. vii. 4. Nec tantum cæno, aut stercore, sed exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur: quod ut fiat, Disce et odoratam-et seqq.

421. Sibila colla tumentem] Ita de aspide Nicander Theriac. 179.-ψαφαρὸς δ' ἀναπίμπλαται αὐχὴν "Ακριτα ποιφύσσοντες, ὅτ' ἀντομένοισιν ὁδίταις Αίδα προσμάξηται, ἐπιζαμενὲς κοτέουσα.

423. Quum medii] Cf. Æn. v. 273.

425. Est etiam ille malus] Chersydrum intelligas, de quo Nicander Theriac. 366. "Ος δή τοι τὸ πρὶν μὲν ἐπὶ βροχθών δεν λίμνη, Ασπειστον βατράχοισι φέρει κότον. ἀλλ ̓ ὅταν ὕδωρ Σείριος ἀζηνήσι, τρύγη δ' ἐνὶ πυθμένι λίμνης, Καὶ τόθ ̓ ὅγ' ἐν χέρσω τελέθει ψαφαρός τε καὶ ἄχρους, Θάλπων ἠςλίῳ βλοσυρὸν δέμας· ἐν δὲ κελεύθοις Γλώσση που φύγδην νέμεται διψήριας ὄγμους.

Qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus, et dum
Vere madent udo terræ ac pluvialibus austris,
430 Stagna colit, ripisque habitans, hic piscibus atram
Improbus ingluviem ranisque loquacibus explet.
Postquam exusta palus, terræque ardore dehiscunt,
Exsilit in siccum, et flammantia lumina torquens
Sævit agris, asperque siti atque exterritus æstu.
435 Nec mihi tum molles sub divo carpere somnos,
Neu dorso nemoris libeat jacuisse per herbas:
Quum positis novus exuviis nitidusque juventa
Volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens,
Arduus ad solem et linguis micat ora trisulcis.

440

Morborum quoque te caussas et signa docebo.
Turpis oves tentat scabies, ubi frigidus imber
Altius ad vivum persedit, et horrida cano

Bruma gelu: vel quum tonsis illotus adhæsit
Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres.
445 Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri
Perfundunt, udisque aries in gurgite villis
Mersatur, missusque secundo defluit amni:
Aut tonsum tristi contingunt corpus amurca,
Et spumas miscent argenti, vivaque sulfura,

433. Flammantia lumina] De vipera Nicander Theriac. 227.—αὐτὰρ ἐνωπῆς Γλήνια Φοινίσσει τεθεωμένος, ὀξὺ δὲ δικρή Γλώσση λιχμάζων νέατον σκωλύπτεται οὔ ρής.

435-439. Nec mihi tum molles] Nicander Theriac. 23.- ἦμος ἄν ἀγροὺς— Αἴθριος ἐν καλάμῃ στορέσας ἀκρίσπερος εὔδης· *Η καὶ ἂν ὑλήεντα παρὶκ λόφον, ἢ ἀνὰ βήσε της Εσχατιήν, ὅθι πλεῖστα κινώπετα βόσ κεται ὕλην, Δρυμοὺς καὶ λασιῶνας, ἀμορβαίους τι χαράδρας.Τῆμος, ὅτ ̓ αὐαλέων φολίδων ἀπεδύσσατο γῆρας Μῶλυς ἐπιστείχων, ὅτε φωλεὸν εἴαρι φεύγων, Ομμασιν ἀμβλώσσει· μαράθου δὲ ὁ νήχυτος ὅρπηξ Βοσκηθεὶς, ὠκύν τε καὶ αὐγήεντα τίθησι.

Theriac. 128. - ὅτε ῥικνῆεν φολίδων ἀπὸ γῆρας ἀμέρσας, "Αψ ἀναφοιτήσῃ νεαρῇ με κεχάρμενος ήβα.

Aristoteles H. An. viii. 17. Τῶν δὲ φω λούντων ἔνιοι τὸ καλούμενον γῆρας ἐκδύουσιν. ἐστὶ δὲ τοῦτο ἔσχατον δέρμα—ὅταν δὲ ἄρχων. ται ἐκδύνειν οἱ ὄφεις, ἀπὸ τῶν ὀφθαλμῶν ἀφί στασθαι πρῶτον φασιν, ὥστε δοκεῖν γινέσθαι τυφλοὺς τοῖς μὴ συνιοῦσι τὸ πάθος. κ. τ. λ. 436. Dorso nemoris] Hor. Prærupti memorisdorso.

437. Quum positis] Cf. Æn. ii. 471. et seqq.

438. Aut ova] Aristot. H. An. i. 6. o μὲν ἄλλοι ἀοτοκοῦσιν ὄφεις, ἡ δ ̓ ἔχιδνα μόνον ζωοτοκεί.

440. Morborum quoque] Varro R. R. ii. r. 21. Ultima pars est de sanitate. Ejus partes sunt tres: nam animadvertendum, quæ cujusque morbi sint causæ, quæque signa earum causarum sint, et quæ quemque morbum ratio curandi sequi debeat.

441. Turpis oves] Columella R. R. vii. 5. Oves frequentius quam ullum aliud animal infestantur scabie, quæ fere nascitur, Cum frigidus-gelu: vel post tonsuram, si remedium prædicti medicaminis non adhibeas, si æstivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulæ aut equi aut asini steterunt: præcipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit.-et seqq. Cf. et Varr. ii. II. 6.

449. Spumas argenti] Dioscor. v. 102. λιθάργυρον.—Δύναμιν δὲ ἔχει ἡ λιθαργύρος στυπτικήν, μαλακτικήν, κοιλωμάτων πληρωτικὴν, σταλτικὴν τῶν ἐκσαρκούντων, καὶ ἀπουλωτικὴν, ψυκτικὴν, παρεμπλαστικήν.

Plinius Nat. Hist. xxxiii. 6. s. 35. Fit in iisdem argenti metallis, et quæ vocatur spuma argenti.-Est autem, ut ex nomine ipso intelligi potest, fervescentis materiæ spuma. Distat a scoria, quo potest spuma a fæce distare. Alterum purgantis se materiæ, alterum purgatæ

450 Idæasque pices, et pingues unguine ceras,

Scillanique, elleborosque graves, nigrumque bitumen.
Non tamen ulla magis præsens fortuna laborum est,
Quam si quis ferro potuit rescindere summum
Ulceris os. Alitur vitium, vivitque tegendo:

455 Dum medicas adhibere manus ad vulnera pastor
Abnegat, aut meliora deos sedet omina poscens.
Quin etiam ima dolor balantum lapsus ad ossa
Quum furit, atque artus depascitur arida febris,.
Profuit incensos æstus avertere, et inter
460 Ima ferire pedis salientem sanguine venam :
Bisaltæ quo more solent, acerque Gelonus,
Quum fugit in Rhodopen, atque in deserta Getarum,
Et lac concretum cum sanguine potat equino.

Quam procul aut molli succedere sæpius umbræ
465 Videris, aut summas carpentem ignavius herbas,
Extremamque sequi, aut medio procumbere campo
Pascentem, et sera solam decedere nocti:
Continuo culpam ferro compesce, priusquam
Dira per incautum serpant contagia vulgus.
470 Non tam creber agens hiemem ruit æquore turbo,
Quam multæ pecudum pestes. Nec singula morbi
Corpora corripiunt; sed tota æstiva repente,

Spemque gregemque simul, cunctamque ab origine gentem.
Tum sciat, aërias Alpes, et Norica si quis

475 Castella in tumulis, et Iapydis arva Timavi,

vitium est.-Vis ejus siccare, mollire, refrigerare, temperare, purgare, explere hulcera, tumores lenire.

Viva sulfuru] Plinius Nat. Hist. xxxv. 15. s. 50. Sulphuris genera quatuor: vivum, quod Græci apyron vocant, nascitur solidum, hoc est, gleba: quo solum ex omnibus generibus medici utuntur. Solum (cetera enim liquore constant, et conficiuntur oleo incocta) vivum effoditur, translucetque, et viret. Alterum genus, &c.

450. Ideas pices] Cf. Geo. iv. 41.Plinius N. H. xvi. 11. 8. 21. et xxiv. 7. s. 24. Picis duo genera: spissum et liquidum:-Liquida pix in Europa e teda coquitur, navalibus muniendis, multosque alios ad usus.-Præstantissimum ad canum et jumentorum scabiem.

451. Nigrum bitumen] Plinius N. H. xxiv. 7. s. 25. et xxxv. 15. s. 51. Est et pissasphaltos, mixta bitumini pice naturaliter ex Apolloniatarum agro. quidam ipsi miscent, præcipuum ad scabiem pecorum remedium.

454. Alitur vitium] Lucret. Ulcus

enim vivescit et inveterascit alendo.

459. Profuit incensos] Columella R. R. 1. c. Subjicit deinde poëta æque prudenter, febricitantibus ovibus de talo vel inter duas ungulas sanguinem emitti oportere nam plurimum id quidem Profuit, incensos, &c. Nos etiam sub oculis, et sub auribus sanguinem detrahimus.

461. Bisaltæ, fortissimi viri, traus Nessum incolunt, et circa Strymonem. Liv. xlv. 30.—Suidas: Βισαλτία, πόλις καὶ χώρα Μακεδονίας. ἀπὸ Βισαλτοῦ, τοῦ ἡλίου καὶ γῆς.

463. Et lac concretum] Ita de Massagetis Dionysius :—ἄλλα γὰρ ἵππων Αἵματι μίσγοντες λευκὸν γάλα, δαῖτα τίθεν

a. Item de Sarmatis Plinius N. H. xviii. 10. s. 24. Milio aluntur et cruda etiam farina, equino lacte vel sanguine e cruris venis admixto.

475. Castella] Vet. Gloss. Kaun, villa, castellum, vicus.

Timavi] V. Æn. i. 244.—Iapis Ætolus, patria pulsus, his in partibus consedisse fertur.

Nunc quoque post tanto videat, desertaque regna
Pastorum, et longe saltus lateque vacantes.

Hic quondam morbo cœli miseranda coorta est
Tempestas, totoque auctumni incanduit æstu,
480 Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum,
Corrupitque lacus, infecit pabula tabo.

Nec via mortis erat simplex: sed ubi ignea venis
Omnibus acta sitis miseros adduxerat artus;
Rursus abundabat fluidus liquor; omniaque in se
485 Ossa minutatim morbo collapsa trahebat.
Sæpe in honore Deûm medio stans hostia ad aram,
Lanea dum nivea circumdatur infula vitta,
Inter cunctantes cecidit moribunda ministros.
Aut, si quam ferro mactaverat ante sacerdos,
490 Inde neque impositis ardent altaria fibris,
Nec responsa potest consultus reddere vates :
Ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri,
Summaque jejuna sanie infuscatur arena.
Hinc lætis vituli vulgo moriuntur in herbis,
495 Et dulces animas plena ad præsepia reddunt.
Hinc canibus blandis rabies venit; et quatit ægros
Tussis anhela sues, ac faucibus angit obesis.

Labitur infelix, studiorum atque immemor herbæ,
Victor equus, fontesque avertitur, et pede terram
500 Crebra ferit: demissæ aures: incertus ibidem
Sudor; et ille quidem morituris frigidus: aret
Pellis, et ad tactum tractanti dura resistit.
Hæc ante exitium primis dant signa diebus.
Sin in processu cœpit crudescere morbus,

505 Tum vero ardentes oculi, atque attractus ab alto
Spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
Ilia singultu tendunt: it naribus ater

Sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua.

[blocks in formation]

Ab alto Spiritus] Lucretius: Creber spiritus, aut ingens, raroque coortus.

506. Imaque longo-singultu] Lucretius: Singultusque frequens noctem persæpe, diemque, Corripere adsidue nervos et membra coactans, Dissolvebat eos, defessos ante, fatigans.

Thucydides: Λύγξ τε τοῖς πλείοσιν ἐνέπιπτε κινή, σπασμὸν ἐνδιδοῦσα ἰσχυρόν.

507. It naribus] Lucretius: Corruptus sanguis totis ex naribus ibat. Et rursus: Sudabant etiam fauces intrinsecus atro Sanguine, et ulceribus vocis via septa coïbat; Atque animi interpres manabat lingua cruore, Debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.

G

« AnteriorContinuar »