Imagens das páginas
PDF
ePub

Profuit inserto latices infundere cornu
510 Lenos: ea visa salus morientibus una.
Mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
Ardebant, ipsique suos, jam morte sub ægra,
(Dî meliora piis, erroremque hostibus illum !)
Discissos nudis laniabant dentibus artus.
515 Ecce autem duro fumans sub vomere taurus
Concidit, et mixtum spumis vomit ore cruorem,
Extremosque ciet gemitus. It tristis arator,
Mærentem abjungens fraterna morte juvencum:
Atque opere in medio defixa relinquit aratra.
520 Non umbræ altorum nemorum, non mollia possunt
Prata movere animum, non, qui per saxa volutus
Purior electro campum petit amnis: at ima
Solvuntur latera, atque oculos stupor urget inertes,
Ad terramque fluit devexo pondere cervix.
525 Quid labor, aut benefacta juvant? quid vomere terras
Invertisse graves? atqui non Massica Bacchi
Munera, non illis epulæ nocuere repostæ:
Frondibus et victu pascuntur simplicis herbæ :
Pocula sunt fontes liquidi, atque exercita cursu
530 Flumina: nec somnos abrumpit cura salubres.
Tempore non alio dicunt regionibus illis
Quæsitas ad sacra boves Junonis, et uris
Imparibus ductos alta ad donaria currus.
Ergo ægre rastris terram rimantur, et ipsis
535 Unguibus infodiunt fruges, montesque per altos
Contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
Non lupus insidias explorat ovilia circum,
Nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum
Cura domat: timidi damæ, cervique fugaces
540 Nunc interque canes et circum tecta vagantur.
Jam maris immensi prolem, et genus omne natantum
Littore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus
Proluit: insolitæ fugiunt in flumina phocæ.
Interit et curvis frustra defensa latebris
545 Vipera, et attoniti squamis adstantibus hydri.
Ipsis est aër avibus non æquus; et illæ
Præcipites alta vitam sub nube relinquunt.
Præterea jam nec mutari pabula refert;

513. Di meliora] Lucilius: Dii maluerint meliora, atque amentiam averruncassint tuam.

520. Non umbra] Lucretius ii. 361. Nec teneræ salices, atque herbæ rore vigentes, Fluminaque ulla queunt, summis labentia ripis, Oblectare animum, subitamque avertere curam.

522. Purior electro] Callimachus H. in Cer. 29.òd' wor' àλiergnov udwę "Eğ ἀμαρᾶν ἀνέθυε. Ubi electrum de metallo purissimo Spanhemius exponit.

532. Uris] V. supra ad Geo. ii. 374. 539. Cura domat] Æschyl.—unders da

μεῖσα.

Quæsitæque nocent artes: cessere magistri
550 Phillyrides Chiron, Amythaoniusque Melampus.
Sævit, et in lucem Stygiis emiss tenebris
Pallida Tisiphone, Morbos agit ante Metumque,
Inque dies avidum surgens caput altius effert.
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes
555 Arentesque sonánt ripæ, collesque supini.
Jamque catervatim dat stragem, atque aggerat ipsis
In stabulis turpi dilapsa cadavera tabo:

Donec humo tegere, ac foveis abscondere discunt.
Nam neque erat coriis usus; nec viscera quisquam
560 Aut undis abolere potest, aut vincere flamma:
Nec tondere quidem morbo illuvieque peresa
Vellera, nec telas possunt attingere putres.
Verum etiam învisos si quis tentarat amictus;
Ardentes papulæ, atque immundus olentia sudor
565 Membra sequebatur. Nec longo deinde moranti
Tempore contactos artus sacer ignis edebat.

549. Cessere magistri] Lucret. Mussabat tacito Medicina timore. 550. Phillyrides Chiron] v. Pindarum ad lin. 92, supra citatum.

Melampus] Pausan. Attic. i. 44: 'Ev Αιγισθένοις, Μελάμποδος τοῦ ̓Αμυθάονός ἐστιν Ιερόν, καὶ ἀνὴρ οὐ μέγας ἐπειργασμένος ἐν στήλης καὶ θύουσι τῷ Μελάμποδι, καὶ ἀνὰ

πᾶν ἔτος ἑορτὴν ἄγουσι.

556. Jamque catervatim] Lucretius: Inde catervatim morbo mortique daban

tur.

564. Ardentes papula] Lucret. Et simul ulceribus quasi inustis omne rubere Corpus, ut est per membra sacer cum diditur ignis.

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER IV. ·

PROTINUS aërii mellis cœlestia dona
Exsequar. Hanc etiam, Mæcenas, adspice partem.
Admiranda tibi levium spectacula rerum,
Magnanimosque duces, totiusque ordine gentis
5 Mores, et studia, et populos, et prælia dicam.
In tenui labor: at tenuis non gloria; si quem
Numina læva sinunt, auditque vocatus Apollo.
Principio sedes apibus statioque petenda,

Quo neque sit ventis aditus, (nam pabula venti
10 Ferre domum prohibent) neque oves hædique petulci
Floribus insultent, aut errans bucula campo

Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.
Absint et picti squalentia terga lacerti

Pinguibus a stabulis, meropesque, aliæque volucres,
15 Et manibus Procne pectus signata cruentis.
Omnia nam late vastant, ipsasque volantes
Ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.
At liquidi fontes et stagna virentia musco

1. Totus hic de apibus locus multis illustrari potest ex Columellæ libro ix. Adde Aristot. Hist. An. v. 20-22. et ix. 40.-Varron. iii. 16.—Plin. xi. 1—20.— Geopon. xv.-Pallad. i. 37-39.

Aerii mellis] Aristot. H. A. I. c. pag. 145. Edit. Wechel. Γίγνεται κηρίον μὲν ἐξ ἀνθῶν· κήρωσιν δὲ φέρουσιν ἀπὸ τοῦ δακρύου τῶν δένδρων· μέλι δὲ τὸ πίπτον ἐκ τοῦ ἀέρος, καὶ μάλιστα τῶν ἄστρων ἐπιτολαῖς, καὶ ὅταν κατασκήψῃ ἡ ἴρις. ὅλως δὲ οὐ γίγνεται μέλι πρὸ πλειάδος ἐπιτολῆς. Hinc et Plinius N. H. xi. 12. S. 12. Venit mel ex aëre; et maxime siderum exortu, præcipueque ipso Sirio exsplendescente fit; nec omnino prius vergiliarum exortu; sublucanis temporibus. &c.

7. Numina læva] A. Gellius Noct. Att. v. 12. Deos quosdam, ut ne obes

sent, Latini veteres placabant.-propterea Virgilium quoque aiunt, multæ antiquitatis hominem sine ostentationis odio peritum, numina læva in Georgicis deprecari: significantem quandam vim esse hujuscemodi deorum in lædendo magis quam in juvando potentem.-In istis autem diis Averruncus habetur, et Robigus, et Vejovis-Sed Heynius censet, lævum h. 1. ex augurali disciplina petitum esse, et significare, propitium.

13. Lacerti] Columel. Lacertus, velut custos vestibuli, prodeuntibus inhians apibus affert exitium.

14. Meropesque, aliæque] Aristoteles Η. Α. p. 296. ἀδικοῦσι τὰς μελίττας μά λιστα αἵ τε σφήκες, καὶ οἱ αἰγίθαλοι καλούμενοι τὰ ὄρνεα· ἔτι δὲ χελιδὼν καὶ μέροψ.

Adsint, et tenuis, fugiens per gramina, rivus ;
20 Palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret :
Ut, quum prima novi ducent examina reges
Vere suo, ludetque favis emissa juventus,
Vicina invitet decedere ripa calori;

Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
25 In medium, seu stabit iners, seu profluet humor,
Transversas salicés et grandia conjice saxa :
Pontibus ut crebris possint consistere, et alas
Pandere ad æstivum solem; si førte morantes
Sparserit, aut præceps Neptuno immerserit Eurus.
30 Hæc circum casiæ virides, et olentia late
Serpylla, et graviter spirantis copia thymbræ
Floreat, irriguumque bibant violaria fontem.
Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis,
Seu lento fuerint alvearia vimine texta,

35 Angustos habeant aditus. Nam frigore mella
Cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit.
Utraque vis apibus pariter metuenda: neque illæ
Nequicquam in tectis certatim tenuia cera
Spiramenta linunt: fucoque et floribus oras
40 Explent, collectumque hæc ipsa ad munera gluten
Et visco et Phrygiæ servant pice lentius Idæ.
Sæpe etiam effossis (si vera est fama) latebris
Sub terra fovere larem, penitusque repertæ

21. Quum prima novi] Columella R. R. ix. 9. Quippe talis est apium natura, ut pariter quæque plebs generetur cum regibus; qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis imperia: quippe cum rationabili generi mortalium, tum magis egentibus consilii mutis animalibus, nulla sit regni societas. Itaque hovi duces procedunt, cum sua juventute, quæ uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriæ desiderium sedis ostendit; eaque velut patria contenta est, si a procuratore protinus assignetur. sin autem defuit custos, velut injuria repulsa, peregrinam regionem petit.

25. In medium, seu] Varro R. R. iii. 16. 27. Aquam liquidam esse oportet, eamque propinquam; quæ præterfluat, aut in aliquem locum influat, ita ut ne altitudine ascendat duo aut tres digitos: in qua aqua jaceant testæ aut lapilli, ita ut extent paulum, ubi assidere et bibere possint. In qua diligenter habenda cura, ut aqua sit pura, quod ad mellificium bonum vehementer prodest,

[blocks in formation]

39. Spiramenta linunt] Varro R. R. iii. 16. 8. Extra ostium alvei obturant omnia, qua venit inter favos spiritus, quam igány appellant Græci.-V. Aristot. ad lin. 159. inf.

40. Gluten] Varro: Gluten est propolis veterum magistrorum. Propolis autem est, e quo faciunt ad foramen introitus protectum in alvum, maxime æstate. -Cf. et Plin. N. H. xi. 7. s. 6.

42. Sæpe etiam effossis] Aristot. H. Α. p. 146. Αἱ δ' ἐν Θεμισκύρᾳ περὶ τὸν Θέρω μώδοντα ποταμὸν, ἐν τῇ γῇ καὶ ἐν τοῖς σμής νεοι ποιοῦνται κηρία.

Pumicibusque cavis exesæque arboris antro. 45 Tu tamen e levi rimosa cubilia limo

Unge fovens circum, et raras super injice frondes.
Neu propius tectis taxum sine, neve rubentes
Ure foco cancros; altæ neu crede paludi,
Aut ubi odor cœni gravis, aut ubi concava pulsu
50 Saxa sonant, vocisque offensa resultat imago.
Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit
Sub terras, cœlumque æstiva luce reclusit,
Illæ continuo saltus silvasque peragrant,
Purpureosque metunt flores, et flumina libant
55 Summa leves. Hinc nescio qua dulcedine lætæ
Progeniem nidosque fovent: hinc arte recentes
Excudunt ceras, et mella tenacia fingunt.
Hinc ubi jam emissum caveis ad sidera cœli
Nare per æstatem liquidam suspexeris agmen,
60 Obscuramque trahi vento mirabere nubem;
Contemplator: aquas dulces, et frondea semper
Tecta petunt. Huc tu jussos adsperge sapores,
Trita melisphylla, et cerinthæ ignobile gramen:
Tinnitusque cie, et Matris quate cymbala circum.

47. Neu propius] Columella R. R. ix. 5. Gravis et tetri odoris non solum virentia, sed et quælibet res prohibeantur; sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus; aut odor palustris cœni: nec minus vitentur cave rupes, aut valles argutæ, quas Græci xos vocant.

De urendis ad usus medicos cancris v. Plin. xxxii. cap. 5. s. 18. et 19. item cap. 10. S. 40. et 47.

50. Vocisque offensa] Lucr. iv. 574. [Vox] solidis adlisa locis, rejecta sonorem Reddit, et interdum frustratur imagine verbi. Varro: Sint μTĀNS, potissimum ubi non resonent imagines: hic enim sonus harum fugæ caussa existimatur esse.

51. Ubi pulsam hiemem] Columella R. R. ix. 14. 18. Ab æquinoctio verno, (quod mense Martio circa viii Calendas Aprilis in octava parte Arietis conficitur) sine cunctatione jam passim vagantur, et idoneos ad foetum decerpunt flores, atque intra tecta comportant.

Sol aureus] Ennius:-Simul aureus exoritur sol.

58. Hinc ubi jam emissum] Varro R. R. iii. 16. 29. Cum examen exiturum est, quod fieri solet, cum adnatæ prospere sunt multæ, ac progeniem veteres emittere volunt in coloniam, ut olim crebro Sabini factitaverunt propter multitudi

nem liberorum; hujus quod duo solent præire signa, scitur. Unum, quod superioribus diebus, maxime vespertinis, multæ ante foramen (ut uvæ) aliæ ex aliis pendent conglobatæ. Alterum, quod cum jam evolaturæ sunt, aut etiam inceperunt, consonant vehementer, proinde ut milites faciunt, cum castra movent. Quæ primo tum exierunt, in conspectu volitant, reliquas quæ nondum congregatæ sunt respectantes, dum conveniant. Cum a mellario id fecisse sunt animadversæ, jaciundo in eas pulverem, et circumtinniendo aere, perterritas quo voluerit perducet. Non longe inde oblinunt erithace atque apiastro, cæterisque rebus quibus delectantur. Ubi consederunt, afferunt alvum, prope iisdem illiciis illitam intus; et prope apposita, fumo leni circumeundo cogunt eas intrare: ut quæ in novam coloniam cum introierunt, permanent adeo libenter, ut etiam si proximam posueris illam alvum unde exierunt, tamen novo domicilio potius sint contente.-Cf. et Columel. ix. 8.

64. Tinnitusque cie] Aristot. H. An.* Ρ. 299. Δοκοῦσι δὲ χαίρειν αἱ μέλιτται καὶ ai τῷ κρότω· διὸ καὶ κροτοῦντές φασιν ἀθροίζειν αὐτὰς εἰς τὸ σμῆνος, ἐστράκοις τε καὶ ψόφοις. ἐστὶ μέντοι ἄδηλον ὅλως εἴτε ἀκούουσιν, εἴτε μὴ, καὶ πότερον ἢ δι ̓ ἡδονὴν τοῦτο ποιοῦσιν, ἢ

« AnteriorContinuar »