Imagens das páginas
PDF
ePub

65 Ipsæ consident medicatis sedibus: ipsæ Intima more suo sese in cunabula condent.

duobus

Sin autem ad pugnam exierint; nam sæpe
Regibus incessit magno discordia motu,
Continuoque animos vulgi et trepidantia bello
70 Corda licet longe præsciscere: namque morantes
Martius ille æris rauci canor increpat, et vox
Auditur fractos sonitus imitata tubarum:

Tum trepidæ inter se coëunt, pennisque coruscant,
Spiculaque exacuunt rostris, aptantque lacertos,
75 Et circa regem atque ipsa ad prætoria densæ
Miscentur, magnisque vocant clamoribus hostem.
Ergo, ubi ver nacta sudum camposque patentes,
Erumpunt portis; concurritur; æthere in alto
Fit sonitus, magnum mixtæ glomerantur in orbem,
80 Præcipitesque cadunt. Non densior aëre grando,
Nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
Ipsi per medias acies, insignibus alis,

Ingentes animos angusto in pectore versant,
Usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos,
85 Aut hos versa fuga victor dare terga subegit.
Hi motus animorum atque hæc certamina tanta
Pulveris exigui jactu compressa quiescent.
Verum ubi ductores acie revocaveris ambo;
Deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,
90 Dede neci: melior vacua sine regnet in aula.
Alter erit maculis auro squalentibus ardens:
(Nam duo sunt genera) hic melior, insignis et ore,
Et rutilis clarus squamis: ille horridus alter
Desidia, latamque trahens inglorius alvum.
95 Ut binæ regum facies, ita corpora plebis.
Namque aliæ turpes horrent: ceu pulvere ab alto
Quum venit, et sicco terram spuit ore viator
Aridus: elucent aliæ, et fulgore coruscant,

dià péßer.-Varro R. R. iii. 16. 7. Siquando displicatæ sunt, cymbalis et plausibus numero reducunt in locum unum.

70. Corda licet longe] Columella R. R. ix. 9. Poteris exploratam fugam præsciscere, vespertinis temporibus aurem singulis alveis admovendo. siquidem fere ante triduum quam eruptionem facturæ sint, velut militaria signa moventium tumultus ac murmur exoritur: ex quo, ut verissime dicit Virgilius, Corda licet vulgi præsciscere-Itaque maxime observari debet, quæ istud faciunt, ut sive ad pugnam eruperint, (nam inter se tanquam civilibus bellis, et cum alteris,

quasi cum exteris gentibus, præliantur)
sive fugæ caussa se proripuerint, præsto
sit ad utrumque casum paratus custos.

91. Alter erit] Aristot. H. A. p. 144.
et 294. Εἰσὶ δὲ γένη τῶν μελιττῶν πλείω·
(δύο μὲν, ἡγεμόνων· ὁ μὲν βελτίων, πυῤῥός· ὁ
δὲ ἕτερος, μέλας καὶ ποικιλώτερος, τὸ δὲ μέ
γεθος διπλάσιος τῆς χρηστῆς μελίττης) ἡ
μὲν ἀρίστη, μικρὰ καὶ στρογγύλη καὶ ποικί
λη· ἄλλη δὲ, μακρὰ, ὁμοία τῇ ἀνθρήνη· τρίτος
δὲ, ὁ φὼς καλούμενος· οὗτος δέ ἐστι μέλας,
καὶ πλατυγάστωρ' τέταρτος δὲ, ὁ κηφήν, με
γέθει μὲν μέγιστος πάντων, ἄκεντρος δὲ καὶ
veges.-Cf. Varr. iii. 16. 18. et inprimis
Columel. ix. 3.

A

Ardentes auro et paribus lita corpora guttis.
100 Hæc potior soboles; hinc cœli tempore certo
Dulcia mella premes: nec tantum dulcia, quantum
Et liquida, et durum Bacchi domitura saporem.

At quum incerta volant, coloque examina ludunt, Contemnuntque favos, et frigida tecta relinquunt; 105 Instabiles animos ludo prohibebis inani.

Nec magnus prohibere labor. Tu regibus alas
Eripe. Non illis quisquam cunctantibus altum
Ire iter, aut castris audebit vellere signa.
Invitent croceis halantes floribus horti,

110 Et custos furum atque avium cum falce saligna
Hellespontiaci servet tutela Priapi.

Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis
Tecta serat late circum, cui talia curæ:

Ipse labore manum duro terat: ipse feraces 115 Figat humo plantas, et amicos irriget imbres.

Atque equidem, extremo ni jam sub fine laborum
Vela traham, et terris festinem advertere proram;
Forsitan et, pingues hortos quæ cura colendi
Ornaret, canerem, biferique rosaria Pæsti:
120 Quoque modo potis gauderent intuba rivis,
Et virides apio ripa; tortusque per herbam
Cresceret in ventrem cucumis: nec sera comantem
Narcissum, aut flexi tacuissem vimen acanthi,
Pallentesque hederas, et amantes littora myrtos.
125 Namque sub baliæ memini me turribus arcis,
Qua niger humectat flaventia culta Galæsus,

102. Durum Bacchi] Hor. Serm. ii. 4. 24. Aufidius forti miscebat mella Falerno.

106. Tu regibus alas] Columella R. R. ix. 10. Omnes igitur duces notæ deterioris Dede neci: melior vacua sine regnet in aula; qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi sæpius cum examine suo conatur eruptione facta profugere. nam velut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis; qui fugæ destitutus præsidio, finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suæ populo permittit longius evagari.

111. Hellespontiaci Priapi] Catull. ap. Ter. Maur. Hunc lucum tibi dedico, consecroque Priape; Qua domus tua Lampsaci sita est,-Nam te præcipue in suis urbibus hæc colit ora Hellespontia, cæteris ostreosior oris.

112. Pinos] Eclog. vii. 65.-Pinus in

hortis. Columella R. R. ix. 4. 2. Itenque sit semper virens pinus, et minor ilex.

119. Rosaria Pæsti] Propertius :Odorati victura rosaria Pasti.

122. Cucumis] Propertius: Cæruleus cucumis, tumidoque cucurbita ventre.

Sera comantem] Theophrast. H. PI. vi. 6. Ὁ νάρκισσος, ἢ τὸ λείριον· οἱ μὲν γὰρ τοῦτο, οἱ δ' ἐκεῖνο καλοῦσι.—ὄψιον δὲ σφόδρα· μετὰ γὰρ ἀρκτοῦρον ἡ ἄνθησις, καὶ περὶ ἰση μερίαν.

126. Galæsus, fl. Ebaliam] (h. e. Lacedæmoniam) arcem seu Tarentum præterfluit. Ebalus erat vetus Lacedæmonis rex, Tyndarei pater. Cf. Hor. Carm. ii. 6.-Polybius Hist. viii. memorat, rèv Γαλαῖσον, παρὰ τοῖς πλείστοις προσαγορευό μενον Ευρώταν· ὃς ἔχει τὴν ἐπωνυμίαν ταύτην ἀπὸ τῆς τοῦ παρὰ Λακεδαίμονα ρέοντος. Εὐρώτα. πολλὰ δὲ τοιαῦτα κατὰ τὴν χώραν καὶ κατὰ τὴν πόλιν ὑπάρχει τοῖς Ταραντί

Corycíum vidisse senem, cui pauca relicti
Jugera ruris erant: nec fertilis illa juvencis,
Nec pecori opportuna seges, nec commoda Baccho.
130
Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum
Lilia verbenasque premens vescumque papaver,
Regum æquabat opes animis: seraque revertens
Nocte domum dapibus mensas onerabat inemtis.
Primus vere rosam, atque auctumno carpere poma :
135 Et, quum tristis hiems etiam nunc frigore saxa
Rumperet, et glacie cursus frenaret aquarum,
Ille comam mollis jam tondebat hyacinthi,
Estatem increpitans seram zephyrosque morantes.
Ergo apibus fœtis idem atque examine multo
140 Primus abundare, et spumantia cogere pressis
Mella favis: illi tiliæ, atque uberrima pinus:
Quotque in flore novo pomis se fertilis arbos
Induerat, totidem auctumno matura tenebat.
Ille etiam seras in versum distulit ulmos,
145 Eduramque pirum, et spinos jam pruna ferentes,
Jamque ministrantem platanum potantibus umbras.
Verum hæc ipse equidem spatiis exclusus iniquis
Prætereo, atque aliis post me memoranda relinquo.
Nunc age, naturas apibus quas Jupiter ipse
150 Addidit, expediam: pro qua mercede, canoros
Curetum sonitus crepitantiaque æra sequutæ,

τοις, διὰ τὸ καὶ τὴν ἀποικίαν καὶ τὴν συγκ γένειαν ὁμολογουμένην αὐτοῖς εἶναι πρὸς Λακεδαιμονίους.

127. Corycus mons Cilicia, antro et croco suo notus.-Lucret. 2. crocus Cilix. Cilices autem hortensium rerum studio noti; cf. Martialis Epigramma, viii. 14. Pallida ne Cilicum timeant pomaria brumam, Mordeat et tenerum fortior aura nemus: Hibernis objecta notis specularia puros Admittunt soles, et sine fææce diem.-Pompeius autem (narrante Servio) victis piratis Cilicibus, partim ibidem, partim in Græcia, partim in Calabria agros dedit.

Corycium hunc senem induxisse poëta putatur, Varronis exemplo, qui hæc R. R. iii. 16. 10. Varronem nostrum, inquit, audivi dicentem, duo milites se habuisse in Hispania, fratres Veianios, ex agro Falisco, locupletes; quibus cum a patre relicta esset parva villa, et agellus non sane major jugero uno, hos circum villam totam alvearium fecisse, et hortum habuisse, ac reliquum thymo et cytiso obsevisse, et apiastro, quod alii μελίφυλλον, alii μελισσόφυλλον, quidam

[blocks in formation]

137. Jam tondebat hyacinthi] Vulgata erat lectio, Jam tum tondebat acanthi: conf. E. iii. 45.-Molli hyacintho. E. vi. 53.

150. Pro qua mercede] Columella R. R. ix. 2. Nec sane rustico dignum est sciscitari, fueritne mulier pulcherrima specie Melissa, quam Jupiter in apem convertit; an (ut Euhemerus poeta dicit) crabronibus et sole genitas àpes, quas nymphæ Phryxonides educaverunt, mox Dictæo specu Jovis extitisse nutrices, easque pabula munere dei sortitas, quibus ipsæ parvum educaverant alumnum. Ista enim, quamvis non dedeceant poëtam, summatim tamen, et uno tantummodo versiculo leviter attigit Virgilius, cum sic ait: Dictao cœli regem pavere sub antro.

151. Curetum sonitus] Lucr. ii. 633. Dictaos-Curetas; qui Jovis illum Va

Dictao cœli Regem pavere sub antro.

Solæ communes gnatos, consortia tecta

Urbis habent, magnisque agitant sub legibus ævum:
155 Et patriam solæ, et certos novere penates:
Venturæque hiemis memores, æstate laborem
Experiuntur, et in medium quæsita reponunt.
Namque aliæ victu invigilant, et fœdere pacto
Exercentur agris: pars intra septa domorum
16ο Narcissi lacrimam, et lentum de cortice gluten,
Prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces
Suspendunt ceras: aliæ, spem gentis, adultos
Educunt fœtus: aliæ purissima mella

Stipant, et liquido distendunt nectare cellas.
165 Sunt, quibus ad portas cecidit custodia sorti :
Inque vicem speculantur aquas, et nubila cœli :
Aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
Ignavum, fucos, pecus a præsepibus arcent.
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
170 Ac veluti, lentis Cyclopes fulmina massis
Quum properant, alii taurinis follibus auras
Accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt
Era lacu gemit impositis incudibus Ætna:
Illi inter sese magna vi brachia tollunt

gitum in Creta quondam occultasse feruntur. Cum pueri circum puerum pernice chorea Armati in numerum pulsarent æribus æra, Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus, Eternumque daret Matri sub pectore volnus.

158. Namque alia] Aristot. H. A. p. 299. Διήρηνται δὲ τὰ ἔργα· καὶ αἱ μὲν, κηρία ἐργάζονται· αἱ δὲ, τὸ μέλι· αἱ δ, ἐριθάκην. καὶ αἱ μὲν, πλάττουσι κηρία· αἱ δὲ, ὕδωρ φέρουσιν εἰς τοὺς κυττάρους, καὶ μιγνύουσι τῷ μέλιτι· αἱ δ, ἐπ ̓ ἔργον ἔρχονται.

159. Pars intra septa] Aristoteles H. Α. p. 292. Επειδὰν παραδοθῇ αὐταῖς καθα ρὸν τὸ σμῆνος, οἰκοδομοῦσι τὰ κηρία, φέρουσαι τῶν τ' ἄλλων ἀνθέων, καὶ ἀπὸ τῶν δένδρων τὰ δάκρυα, ἰτίας, καὶ πτελέας, καὶ ἄλλων τῶν κολλωδεστάτων. τούτῳ δὲ καὶ τὸ ἔδαφος διαχρίουσι, τῶν ἄλλων θηρίων ἕνεκεν. καλοῦσι δὲ οἱ μελισσουργοὶ τοῦτο κὤνυσιν· καὶ τὰς εἰς σόδους δὲ παροικοδομοῦσιν, ἐὰν εὐρεῖαι ὦσι.

165. Sunt, quibus ad portas] Aristoteles H. A. p. 295. Οὐκ ἔργον δ' ἐστὶ λαβεῖν τοὺς φῶρας· ἐπὶ γὰρ εἰσόδῳ ἑκάστῃ φύλακές εἰσιν.

166. Speculantur aquas] Aristot. H. Α. Ρ. 300. Προγινώσκουσι δὲ καὶ χειμῶνα καὶ ὕδωρ αἱ μέλιτται. σημεῖον δέ· οὐκ ἀπο πέτονται γὰρ, ἀλλ ̓ ἐν τῇ εὐδίᾳ αὐτοῦ ἀνει

λοῦνται· ᾧ γινώσκουσιν οἱ μελισσουργοί, ὅτι χειμῶνα προσδέχονται.

168. Ignavum, fucos] Aristot. Η. Α. P. 299. Εξελαύνουσι δὲ καὶ τὰς ἀργὰς αἱ μέλιτται καὶ τὰς μὴ φειδομένας.

Et rursus p. 294. Τοῦ δὲ φωρὸς καὶ τοῦ κηφῆνος γενομένων, οὐδέν ἐστιν ἔργον τὰ δὲ τῶν ἄλλων βλάπτουσιν. ἁλισκόμενοι δὲ, θνή σκουσιν ὑπὸ τῶν χρηστῶν μελιττῶν.

Columella R. R. ix. 15. Mox vere transacto sequitur mellis vindemia.Ejus maturitas intelligitur, cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari: quod est genus amplioris incrementi, simillimum apis; et, ut ait Virgilius, ignarum pecus, et sine industria favis assidens. nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit. Veruntamen, ad procreationem sobolis conferre aliquid hi fuci videntur, insidentes seminibus, quibus apes figurantur. Itaque ad fovendam et educandam novam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde pullis, extra tecta proturbantur, et, ut idem ait, a præsepibus arcentur.

170. Cyclopes] Callimachi locum respexit, q. v. ad Æn. viii. 416.

175 In numerum, versantque tenaci forcipe ferrum.
Non aliter, si parva licet componere magnis,
Cecropias innatus apes amor urget habendi,
Grandævis oppida curæ,

Munere quamque suo.

Et munire favos, et dædala fingere tecta.
180 At fessæ multa referunt se nocte minores,

Crura thymo plenæ : pascuntur et arbuta passim,
Et glaucas salices, casiamque, crocumque rubentem,
Et pinguem tiliam, et ferrugineos hyacinthos.
Omnibus una quies operum, labor omnibus unus.
185 Mane ruunt portis; nusquam mora.
Rursus easdem

Vesper ubi e pastu tandem decedere campis
Admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant;
Fit sonitus, mussantque oras et limina circum.
Post, ubi jam thalamis se composuere, siletur
190 In noctem, fessosque sopor suus occupat artus.
Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt
Longius, aut credunt cœlo adventantibus Euris:
Sed circum tutæ sub manibus urbis aquantur,
Excursusque breves tentant, et sæpe lapillos,
195 Ut cymbæ instabiles fluctu jactante saburram,
Tollunt: his sese per inania nubila librant.
Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,
Quod nec concubitu indulgent, nec corpora segnes
In Venerem solvunt, aut foetus nixibus edunt:
200 Verum ipsæ e foliis natos et suavibus herbis
Ore legunt; ipsæ regem parvosque Quirites
Sufficiunt; aulasque et cerea regna refingunt.
Sæpe etiam duris errando in cotibus alas

178 Grandævis oppida cura] Aristoteles H. A. p. 298. Τῶν δὲ μελιττῶν, αἱ μὲν πρεσβύτεραι, τὰ εἴσω ἐργάζονται, καὶ δασιῖαί εἰσι, διὰ τὸ εἴσω μένειν αἱ δὲ νέαι, ἔξωθεν φέρουσι, καὶ εἰσὶ λειότεραι.

181. Crura-plena] Aristot. H. A. p. 146. Φέρει δὲ κηρὸν μὲν καὶ ἐριθάκην περὶ τοῖς σκέλεσι τὸ μέλι δὲ ἐμεῖ εἰς τὸν κύτο Tagor.

189. Post, ubi] Aristoteles H. A. 299. Ορθρισι δὲ σιωπῶσιν, ἕως ἂν μία ἐγείρῃ βομ βήσασα δὶς ἢ τρίς. τότε δ' ἐπ ̓ ἔργον ἀθρόαι πίνονται· καὶ ἐλθοῦσαι πάλιν, θορυβοῦσι τὸ πρῶτον κατὰ μικρὸν δ ̓, ἥττον, ἕως ἂν μία περιπετομένη βομβήσῃ, ὥσπερ σημαίνουσα και θεύδειν, εἶτ' ἐξαπίνης σιωπῶσι.

191. Nec vero a stabulis] v. Aristotelis locum ad lin. 166. supra.

194. Et sæpe lapillos] Aristoteles H. A. p. 298. Ὅταν δ' ἄνεμος ή μέγας, φέρουσι λίθον ἐφ' ἑαυτοῖς, ὅρμα πρὸς τὸ πνεῦμα.

198. Quod nec concubitu] Aristot. H.

91

Α. p. 144. Περὶ δὲ τὴν γένεσιν τῶν μελιστῶν οὐ τὸν αὐτὸν τρόπον πάντες ὑπολαμβάνουσιν. οἱ μὲν γάρ φασιν οὐ τίκτειν οὐδὲ ὀχεύεσθαι τὰς μελίττας, ἀλλὰ φέρειν τὸν γόνον· καὶ φέρειν, οἱ μὲν, ἀπὸ τοῦ ἄνθους τοῦ καλλύν τρου οἱ δὲ, ἀπὸ τοῦ ἄνθους τοῦ καλάμου· οἱ δὲ, ἀπὸ τοῦ ἄνθους τῆς ἐλαίας· καὶ σημεῖον λέγουσιν, ὅτι ἂν ἐλαιῶν φορὰ γίνηται, τότε καὶ ἐσμοὶ ἀφίενται πλεῖστοι.) οἱ δέ φασι. T. 2. Cf. et Plin. xi. 16. s. 16.

Columella R. R. ix. 2. 4. Sed ne illud quidem pertinet ad agricolas, quando et in qua regione primum natæ sint: utrum in Thessalia sub Aristæo, an in insula Cea, ut scribit Euhemerus; an Erichthonii temporibus in monte Hymetto, ut Euthronius; an Creta Saturni temporibus, ut Nicander: non magis quam utrum examina, tanquam cætera videmus animalia, concubitu sobolem procreent, an hæredem generis sui floribus eligant, quod affirmat noster Maro.

« AnteriorContinuar »