Imagens das páginas
PDF
ePub

Asinius Pollio ut diximus legatus et Cornelius Gallus, cui a IIIviris exigendi pecunias ab eis municipiis, quorum agri in illa regione non dividebantur, munus mandatum erat 1). his igitur auctoribus inter ceterorum supplicum multitudinem Romam se contulit poeta, ubi amicorum potentium interventu impetravit, ut Octavianus non immemor fortasse communis apud rhetorem disciplinae integra Maroni sua relictum iri promitteret 2).

fuisset indictum, pecora Vari capta pignori tamdiu in foro clausa tenuit (nam Varus prossessor Mantuanus erat), donec inedia morerentur, unde molestiam Mantuanis super amittendis agris intulit Varus; Virgilio tamen pepercit, quoniam condiscipulus eius fuerat.' quae sic tantum ad aliquam probabilitatem redigi et cum Serviano scholio conciliari possunt, ut statuatur Alphenus Varus Mantuanus idemque magistratus', quaestor fortasse, cum tributum indictum solvere nollent Mantuani, pecora civis ex locupletissimis Octavii, quae in agro publico pascebant, pignori cepisse, quibus inedia interemptis iratus Octavius postea Mantuanorum agrum Cremonensi adiunxerit. nam Varus omnino IIIvir agris adsignandis tum non fuit: ergo Bernensis scholiasta Vari et Octavii nomina ita confudit, ut ubi Varum dicit Octavius, ubi Octavium Varus intellegendus sit. cumque anno demum 712 provincia esse desierit Gallia cisalpina, quamquam iam anno 705 transpadanis quoque civitas Romana data est, fortasse intra hos ipsos annos lis illa de tributo solvendo orta est. Octavium autem Musam inter familiares poetae fuisse probabile fit catal. IV. XI, cf. prolegg. p. 4 sqq. et append. Verg. p. 8 sqq. de Arrio inprimis memorabile testimonium Servii ad ecl. I 47: nam a monte usque ad lacum et inde usque ad arborem quandam fuerat Arrio donata tua possessio', reliqua vide infra.

1) Servius ad ecl. VI 64.

2) insinuatus Augusto per Cornelium Gallum, condiscipulum suum, promeruit ut agros suos reciperet' Probus p. 6 K. Meliboeus in ecl. I pro Cornelio Gallo temere habetur apud Servium. perdito ergo agro Vergilius Romam venit et potentium favore meruit ut agrum suum solus reciperet' Servius praef. bucol. amissis ergo agris Romam venit et usus patrocinio Pollionis et Maecenatis solus agrum, quem amiserat, recipere meruit' (recipere om. BP) Servius in vita. unde cum omnibus Man

Redux in prima ecloga gratias Octaviano maximas ita dixit, ut quantopere simile beneficium ceteris quoque Mantuanis exoptaret, introducta misera Meliboei fugientis patriam persona significaret1). at exorto extrema fere aestate anni 713 bello Perusino cum Pollio Fulviae et L. Antonio auxilium laturus reliquisset Galliam, confecto vero anno 714 ineunte fugatus etiam esset, in locum eius ab Octaviano Alfenus Varus Galliae transpadanae legatus substitutus est 2). qui cum olim una cum Vergilio Epicuri praecepta apud Sironem magistrum imbibisset, magna poetae spes fuit fore ut per hunc et sua veteranorum ab avaritia tuta possideret et ceteris Mantuanis amissa bona reconciliaret. nam triumvir ille agris dividundis cum Cornelio Gallo constitutus partem agrorum illis reddere etiam iussus erat a senatu 3). nec promissis initio magnificis pepercit, quae si soluta forent, laudes se magni amici, qui ipse non alienus a musis erat (ecl.

tuanis agri auferrentur, quod Antonianis partibus favissent, huic soli concessit' (Caesar) memoria condiscipulatus' vita Bern.

1) Favoris, ut par erat, magis quam periculi mentionem facit v. 6 et 46.

с

2) .. fugatoque Asinio Pollione ab Augusto Alfenum Varum legatum substitutum, qui transpadanae provinciae et agris dividendis praeesset: qui curavit ne ager, qui Vergilio restitutus fuerat, a veteranis auferretur' Servius Dan. ad ecl. VI 6. 'sane blanditur Alfeno Varo, qui Pollione fugato legatus transpadanis praepositus est ab Augusto' Servius Dan. ad ecl. IX 27. quidem autem dicunt primitus agros ab Pollione Virgilio redditos, postquam autem Varus successit Pollioni, adempti sunt' schol. Bern. ad ecl. IX arg. addas eiusdem ad ecl. VIII 6 adnotationem quam supra p. XIX sq. exscripsi. vide prolegg. 5 sqq.

3) Servius in praef. bucol, postquam de Arrii impetu narravit (vide infra) postea ab Augusto missis tribus viris et ipsi integer ager est redditus et Mantuanis pro parte. hinc est quod cum in prima ecloga legimus eum recepisse agrum, postea eum querelantem invenimus, ut [IX 11-13].'

VI 11 sq.), insigni poemate praedicaturum esse pro sua parte promisit poeta (cf. ecl. VI 6 sq.).

Et adgressus est opus, cuius exordium in ecl. IX 27-29 ipse repetit: sed Varus parum stetit promissis. immo 'iussus tria milia passuum a muro in diversa relinquere cum vix octingentos passus aquae quae circumdata erat admetiretur', nihil Mantuanis praeter palustria reliquisse a Cornelio Gallo postea est accusatus 1). nec Vergilio auxilium tulit, cum is altera veteranorum, qui vicinos agros acceperant, duce Milieno Torone primipilari inruptione in agrum eius facta non tantum iterum cum suis expulsus, sed etiam inter altercationem de finibus ortam a Clodio quodam latrone paene occisus sit, qui omnem se litem amputaturum esse iactans stricto eum gladio ita persecutus est, ut ille fuga salutem aegre inveniret 2).

1) Servius ad ecl. IX 10: cf. prolegg. 6.

2) Sic fere ut confusa veterum testimonia conciliarentur suasi in prolegg. 7. cum immunitatum agrorum Vergilius impetrasset, lis est exorta de finibus inter eum et eos, qui in proximo agros acceperant, ex quibus Clodius quidam dixit se omnem litem amputaturum interfecto Vergilio. quem poeta stricto gladio se insequentem fugit in tabernam carbonariam. et beneficio institoris ex alia parte emissus servatus est' Servius Dan. ad ecl. IX 1. Claudium commemorat schol. Bern. ad ecl. III 93 et in argumento ecl. IX, ubi haec leguntur: nam cum Claudio quodam milite communem agrum possidebat, a quo paene fuerat occisus;' et ad v. 2 his: advena, id est Claudius, non ut alii Varum vel Arrium centurionem dicunt.' de Milieno Torone locus est Probi p. 6 K. hic: ... promeruit ut agros suos reciperet, et eo facto concitaverat in se veteranos adeo, ut a Milieno Torone primipilari paene sit interfectus nisi fugisset, ut contestatur ipse cum ait [ecl. IX 14-16].' Arrii centurionis impetum reduce Roma Vergilio factum falso, ut puto, narrat Servius in praef. bucol. . . . meruit ut agrum suum solus reciperet. ad quem accipiendum profectus ab Arrio centurione, qui eum tenebat, paene est interemptus, nisi se praecipitasset in Mincium.' cf. idem ad ecl. III 94. IX 1. 23 sed ad priorem

[ocr errors]

Expulsus 1) perfugium cum suis, etiam cum patre nactus est in villula quae Sironis olim fuerat. ubi et epigramma (catal. VIII) scripsit et eclogam nonam ortam esse probabiliter conicitur. qua iniuriam sibi factam graviter conquestus) laudatis etiam poematum quorundam partim ex Theocriti idylliis (III. XI) expressorum partim ab ipso in fautorum, Vari scilicet (27 sqq.) et Octaviani (46 sqq.), honorem inventorum exordiis, ut flagitii in vatem a latronibus commissi puderet amicos, Romam iterum se contulit, consilio, si vera scholiasta Bernensis tradit, Cornelii Galli et Macri adiutus3). legerunt elegantissimum carmen sine dubio Maecenas et Caesar, quorum ille quamvis nondum tanta familiaritate Vergilium amplexus impetravit a principe, ut aliis ni fallor praediis illi donatis vitae et securitati poetae consuleretur. quem ne optasse quidem probabile est ut in rapacium atrociumque

casum spectant quae Donatus in praef. bucol. § 63 habet: 'sed Vergilius merito carminum fretus et amicitia quorundam potentium centurioni Arrio cum obsistere ausus esset, ille statim ut miles ad gladium manum admovit, cumque se in fugam proripuisset poeta, non prius finis persequendi fuit quam se in fluvium Vergilius coniecisset atque ita in alteram ripam enatavisset.' quod absurde dicunt per allegoriam tangi ecl. III 94 sq. breviter sine ullo nomine in vita Donati p. 59, 5 R. 'qui” (Maecenas) sibi . . . opem tulisset adversus veterani cuiusdam violentiam, a quo in altercatione litis agrariae (om. Bern. Par.) paulum afuit quin occideretur;' Phocas v. 81 sqq.: iam Maro pulsus erat: sed viribus obvius ibat Fretus amicorum clipeo, cum paene nefando Ense perit' e. q. s.

1) Perversa, ut arbitror, ratione praeter alios Nettleship p. 42 sqq. posita nona ecloga ante primam semel tantum expulsum esse statuit. cf. Feilchenfeld 1. 1. 22 sqq.

2) Menalcam in ecloga IX per allegoriam Vergilium intellegendum esse Quintilianus quoque VIII 6, 47 docet.

3) hinc Romam pergit, et Cornelius atque Macer illi con

silium dant' schol. Bern. in ecl. IX argum.

militum vicinia novis periculis expositus maneret 1). sive autem aliquae Vari quoque in commendando imperatoris magnificentiae poeta partes fuerant sive veteris eiusque potentis, quamquam inertis amici favorem noluit Vergilius plane amittere, cum laudes eius heroico carmine celebrandi consilium deposuisset (ecl. VI 2 sqq.), nomen tamen Vari praescripsit eclogae sextae, qua Sileni persona usus et Sironis communis magistri suavem memoriam ei lepide revocaret et Cornelii Galli poetae tum elegiarum clarissimi ingenium divinum veneraretur 2). Asinio vero Pollioni duplici poemate gratias rettulit: ecloga quarta, qua saeculum aureum consulis a. 714 auspiciis nascens splendidissime persequitur3), et octava revertenti ex Illyria imperatori

1) 'sed postea et per Maecenatem et per triumviros agris dividendis Varum, Pollionem et Cornelium Gallum fama carminum commendatus Augusto et agros recepit et deinceps imperatoris familiari amicitia' (sic. Sang. amore Bern. Par.) 'perfruitus est' Donatus praef. bucol. § 63. neglegenter ex Suetonio excerpta videntur quae in vita p. 58 sq. Donatus narrat: ad bucolica transiit maxime ut Asinium Pollionem Alphenumque Varum et Cornelium Gallum celebraret quia in distributione agrorum, qui post Philippensem victoriam veteranis triumvirorum iussu trans Padum dividebantur, indemnem se praestitissent. deinde (edidit) georgica in honorem Maecenatis, qui sibi mediocriter adhuc noto operam tulisset' e. q. s. (vide supra). similia, sed contractiora etiam Probus p. 53: restitutus beneficio Alpheni Vari, Asinii Pollionis et Cornelii Galli, quibus in bucolicis adulatur.' nec Phocas vv. 84-93 rerum ordinem accuratius quamvis verbosius persecutus est. cf. praeterea de Maecenate Martialis VIII 56, 9 et carmen ad Pison. 218 sqq.

2) Varum ergo prosequitur hoc epicedio . . . Silenum vero Sirona philosophum vult intellegi: nam Sirona et Vergilius audivit' schol. Veron. ad ecl. VI 6. cetera vide supra et in prolegg. p. 8. 11.

8) quidam Saloninum, Pollionis filium, accipiunt, alii Asinium Gallum, fratrem. Salonini, qui prius natus est Pollione

« AnteriorContinuar »